Obrázky na stránke
PDF
ePub

rex

Harl. MS.

Oracio. 5289. fo. 482v.

Domine! ihesu christe creator / celi et terre. regum.

et dominus dominancium exaudi nos indignos famulos tuos clamantes et orantes ad te. Precamur te domine omnipotens et eterne deus qui omnia ex nichilo creasti : et iussu tuo opera apum ad perfeccionem cerei uenire fecisti. et qui hodierna die peticionem iusti symeonis implesti. ut has candelas ad usus corporis et animarum siue in terra siue in aquis per inuocacionem sanctissimi nominis tui et per intercessionem sancte marie genitricis tue cuius hodie festa percolimus ac per preces omnium iustorum benedicere et sanctificare digneris : in hac plebe tua illas manibus portando tu exaudias uoces illorum de sede maiestatis tue. propiciusque sis omnibus clamantibus ad te saluator mundi. Qui cum patre.

Oracio. I Nmense2 maiestatis tue misericordiam obsecramus omnipotens deus : ut qui uerum lumen dominum nostrum ihesum christum hodierna die cum nostre substancia carnis

in templo representari atque diu desideratum beati symeonis so. 483. brachiis amplecti uoluisti. mentis nostre / sensus dono

tue gracie illuminare digneris: quatinus hos cereos tua benedictione sanctificatos ferentes. castitate securitate tuique amoris caritate exuberantes nosmetipsos hostiam uiuentem sanctam tibique ex[h]ibere ualeamus placentem. per eundem.

Tunc aspergantur aqua benedicta et thure adoleantur et illuminentur et interim canatur A[ntiphona).

Lumen ad reuelacionem cum psalmo. Distributis cereis et cantata. A[ntiphona] Lumen cum psalmo.3 dicatur hec oracio cum Dominus uobiscum.

Oracio. Omnipotens sempiterne deus qui unigenitum tuum ante tempora4 de te genitum set temporaliter de maria uirgine incarnatum lumen uerum et indeficiens ad repellendas

1 Cf. Missale Sarum, col. 698.
2 Missale Westm. col. 623.
3 Psalmo, i.e., Nunc dimittis.
4 Missale Sarum, col. 702.

humani generis tenebras. et ad intendendum lumen fidei Harl. MS. et ueritatis misisti in mundum concede propicius : ut

5289. sicut corporali ita eciam interius luce spirituali irradiari mereamur : per eundem dominum.

uel secundum alios post distribucionem dicatur iste
V[ersus]

Benedicta tu in mulieribus.
Kyrieleison. Christeleison. Kyrieleison.
Pater noster.
Et ne nos.
V. Post partum.

Oracio. Erude' quesumus domine plebem tuam / et que extrin- fo. 4830. secus annua tribuis deuocione uenerari intercedente beata dei genitrice semper uirgine maria interius assequi gracie tue luce concede.

per.

[FERIA QUARTA IN CAPITE IEIUNII.] Feria .iiij in capite ieiunij. post sextam pulsetur unum de maioribus signis quoadusque fratres conueniant in ecclesiam et faciant unam oracionem breuem.

Qua peracta : episcopus stolam habens et mitram. uel
prior siue alius sacerdos stolam tantum prosternat se super
tapetum ante altare cum suis ministris. fratres uero in
choro prosternant se super formas canentes .vij psalmos
penitenciales cum. Gloria patri.
finitis autem psalmis dicatur ab omnibus A[ntiphona).

Ne reminiscaris
cum
Kyrieleison. Christeleison. Kyrieleison.

Pater noster
post hec episcopus uel qui loco illius est surgens dicat
preces et oraciones que secuntur hoc modo.

Et ne nos.
Saluos fac seruos tuos.
Conuertere domine usquequo.
Mitte eis domine auxilium de sancto.
Domine exaudi.
Dominus uobiscum.

Missale Ebor. (Surt. Soc. 1874) ii. 19. Some read Exaudi.

Harl. MS.

5289.

Oracio. Exaudir domine quesumus preces nostras et confitencium tibi parce peccatis. ut quos consciencie reatus accusat. indulgencia tue miseracionis absoluat.

per.

fo. 484.

Oracio.
Preueniat2 hos famulos tuos

quesumus domine misericordia tua : ut omnes iniquitates eorum sceleri3 indulgencia deleantur. per christum.

oracio. Adesto + domine supplicacionibus nostris : nec sit ab hiis famulis tuis clemencie tue longinqua miseracio sana uulnera eorumque remitte peccata. ut nullis iniquitatibus a te separati. tibi domino semper ualeant adherere. per christum.

oracio. Domine 5 deus noster. qui offensione nostra non uinceris set satisfaccione placaris. respice quesumus hos famulos tuos qui se tibi grauiter peccasse confitentur. tuum est absolucionem criminum dare et ueniam prestare peccantibus qui dixisti penitenciam te malle peccatorum quam mortem. concede ergo domine hiis ut tibi penitencie dignas excubias celebrent : et correctis actibus suis conferri sibi a te sempiterna gaudia gratulentur. per christum.

oracio. Deus6 cuius indulgencia nemo non indiget memento famulorum tuorum et qui[a] lubrica terrenaque corporis fragilitate nudati in multis deliquerunt: quesumus ut des

ueniam confitentibus parcas supplicibus. ut qui suis fo. 484v. / meritis accusantur tua miseracione saluentur.

per domi

num.

1 Missale Sarum, col. 131.

Missale Ebor. i. 45. Missale Westm. ii. 546. 2 Missale Sarum, col. 132. Missale Westm. ii. 547. 3 Read celeri. 4 Missale Sarum, col. 131.

Missale Westm. ii. 547. 5 Missale Sarum, col. 132.

Missale Westm. ii. 547. 6 Missale Sarum, col. 132.

amen.

absolucio.

Harl. MS.

5289. Absoluimus : uos uice beati petri apostolorum principis cui dominus potestatem ligandi atque soluendi dedit. et quantum ad uos pertinet accusacio : et ad nos remissio sit deus uobis uita et salus et omnibus peccatis uestris indultor. Qui uiuit.

Oremus. Omnipotens deus qui dixit qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor et ego eum coram patre meo. ipse uos benedicat et custodiat semper detque uobis remissionem omnium peccatorum uestrorum et uitam eternam.

hic 3 peractis surgant omnes ab oracione et benedicat sacerdos cineres. Benediccio cum

Adiutorium nostrum in nomine domini.
Sit nomen domini benedictum.
Dominus uobiscum.

Oremus. Omnipotens 4 sempiterne deus parce metuentibus. propiciare supplicantibus et mittere dignare sanctum angelum tuum de celis qui benedicat et sanctificet hos cineres : ut sint remedium salubre omnibus nomen tuum sanctum humiliter implorantibus ac semetipsos pro consciencia delictorum suorum accusantibus , atque ante conspectum fo. 485. diuine clemencie tue facinora sua deplorantibus uel serenissimam maiestatem tuam suppliciter obnixeque flagitantibus. et presta per inuocacionem sanctissimi nominis tui ut quicumque eos super se asperserint pro suorum redempcione peccatorum corporis sanitatem et anime tutelam percipiant. per dominum.

oremus.

Deus 5 qui non

mortem set penitenciam desideras peccatorum fragilitatem condicionis humane benignissime respice. et hos cineres quos causa proferende humilitatis.

· Missale Sarum, col. 132.
? Evesham Book (Henry Bradshaw Society), p. 79.
3 Read, his.
4 Missale Westm. ii. 552.
5 Missale Ebor. i. 44. Missale Sarum, 133.

Missale Westm. ii. 553.

Harl. Ms. ac promerende uenie capitibus nostris imponi decernimus 5289. benedicere pro tua pietate dignare ut qui nos

esse in cineres prauitatis nostre merito et in pulueres reuersuros cognoscimus peccatorum omnium ueniam et premia penitentibus repromissa misericorditer consequi mereamur. per dominum.

oracio. Deus' qui humiliacione Alecteris et satisfaccione placaris. aurem tue pietatis inclina precibus nostris et capitibus famulorum tuorum horum cinerum aspercione

attactis effunde propicius graciam tue benefidiccionis : ut fo. 485v. eos et spiritu , compunccionis repleas et que iuste

pecierint efficaciter tribuas. et consessa perpetua stabilitate intacta manere decernas.

per.

oracio : Omnipotens2 sempiterne deus qui niniutis in cinere et cilicio penitentibus indulgencie tue remedia prestitisti concede propicius : ut sic eos imitemur habitu. quatinus uenie prosequamur obtentu. per. .

Deinde prior reuertatur in chorum et mittat cineres super
capita fratrum suorum. dicendo.
Memento homo quia cinis es : et in cinerem reuerteris :

Interim cantetur A[ntiphona)
Immutemur

cum uersibus psalmi
Deus misereatur nostri

quantum opus fuerit : quo facto. prosternant se fratres super formas dicente sacerdote

Ostende nobis
et in conuentu respondeatur

Et salutare tuum da nobis.
Kyrieleison.
Pater noster.
Et ne nos.
Et ueniat super nos misericordia tua domine

Dominus uobiscum

1 Missale Ebor. i. 46. Missale Westin. ii. 552.
2 Missale Romanum 1474, and later editions.

« PredošláPokračovať »