Obrázky na stránke
PDF
ePub

fo. 490.

Harl. MS. quesumus apostolice potestatis claues / sacerdotalis officii 5289. ministros. non eleccione meriti set dono gracie tue constituisti da fiduciam tanti muneris exequendi. et ipse in nostro ministerio quod tue potestatis est operare. Agnosce piissime pastor oues tue redempcionis: et constrictos uinculis peccatorum ecclesie tue precibus exoratus absolue redeant ad unitatem ecclesie tue. et post illam diram inopis exilii famem redeuntes. ueste splendida ornati paterno gaudeant receptos se esse conuiuio. Nichil de honore adopcionis. nichil de hereditatis sorte perdiderint set integrum sit eis atque perpetuum: et quod gracia tua contulit: et quod misericordia reformauit. per eundem.

oracio.

Deus misericors deus clemens qui secundum multitudinem miseracionum tuarum peccata delinquencium deles. et preteritorum criminum culpas ueniam remissionis euacuas. respice super hos famulos tuos: remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis confessione poscentes deprecatus exaudi renoua in eis piissime pater quicquid terrena fragilitate corruptum. uel quicquid diafo. 490v. bolica fraude uiolatum est: et in unitate corporis ecclesie tue membrorum perfecta remissione restitue. Miserere domine gemituum. miserere lacrimarum et non habentes fiduciam nisi in tua misericordia: ad sacramentum reconsiliacionis admitte. per christum dominum.

oracio.

Maiestatem tuam domine supplices deprecamur: ut hiis famulis tuis longo squalore penitencie maceratis miseracionis tue ueniam largiri digneris ut nupciali ueste recepta: ad regalem mensam unde eiecti fuerant mereantur introire. per.

oracio.

Dominus1 ihesus qui discipulis suis dixit. quecumque ligaueritis super terram erunt ligata et in celis. et quecumque solueritis super terram: erunt soluta et in celis. 1 Missale Ebor. i. 96.

5289.

De quorum numero quamuis me indignum et peccatorem Harl. MS. ministrum tamen esse uoluit. Intercedente eiusdem dei genitrice maria cum omnibus sanctis: ipse vos absoluat per ministerium meum. ut ab omnibus1 peccatis uestris quecumque cogitacione. aut locucione. aut operacione negligenter egistis atque a uinculis peccatorum uestrorum absolutos perducere dignetur ad regnum celorum.

Absolucio.

Absolucionem2 et remissionem omnium peccatorum uestrorum percipere merea/mini hic et ineternum.

[IN SABBATO SANCTO.]

amen. fo. 491.

¶ In sancto sabbato pasche dicta nona eant fratres in dormitorium a quo reuertentes pergant ad lauatorium. Deinde pulsatis tabulis ad missam: in chorum conueniant facientes breuem oracionem et post induantur omnes albis paratis et in chorum redeant. Hiis expletis eant ad locum ubi ignis sacrari debet cantore incipiente. psalmum

Miserere mei deus

precedentibus portitoribus crucis et aque benedicte et lanterne. quam feret magister puerorum qui ebdoma[da]rius fuerit. et haste et thuribuli uacui eosque sequatur. Prior cum stola et capa uel sacerdos qui celebraturus est sine capa. set cum stola et manipula. Deinde sequatur conuentus precedentibus senioribus. finito psalmo predicto cum Gloria patri

subiungatur

Kyrieleison. Christeleison. Kyreeleison

Pater noster

deinde subiungat sacerdos

Dominus uobiscum

oracio.

Deus 3 qui per filium tuum angularem scilicet lapidem caritatis ignem tuis fidelibus contulisti productum e. scilice4 nostris profuturum usibus nouum hunc ignem

11 Added in upper margin in fourteenth century hand.

2 Missale Ebor. i. 96.

3 Missale Ebor. i. 110.

Read, productum e silice.

Harl. MS. sanctifica. et concede nobis ita per hec festa paschalia 5289. celestibus desideriis inflammari. ut ad perpe/tua festa purgatis mentibus pertingere ualeamus. per eundem.

fo. 4917.

oracio.

Deus omnipotens. deus abraham. deus ysaac. et deus

iacob inmitte in hanc creaturam incensi uim odoris tui uel uirtutem. ut sit seruis tuis uel ancillis munimen. tutelaque defensionis. ne intret in uisceribus eorum hostis. aditumque et sedem aliquando habere possit.

oracio.

Domine1 deus noster pater omnipotens lumen indeficiens.

conditor omnium luminum. exaudi nos famulos tuos et benedic hunc ignem. qui tua sanctificacione atque benediccione consecretur. tu illuminans omnem hominem uenientem in hunc mundum. illumina consciencias cordis nostri igne tue caritatis: ut tuo igne igniti: tuo lumine illuminati. expulsis a cordibus nostris peccatorum tenebris ad uitam te illustrante peruenire mereamur eternam. per eundem christum.

oracio.

Domine sancte pater omnipotens eterne deus benedicere et sanctificare digneris ignem istum quem nos indigni per inuocacionem unigeniti filij tui domini nostri fo. 492. ihesu christi benedicere presumimus / tu clementissime eum tua benediccione sanctifica. et ad profectum humani generis prouenire concede. per eundem.

fo. 179.

Sacrato igne aspergatur aqua benedicta. et de carbonibus illius ignis impleatur thuribulum et thure iniecto incenset ignem. Deinde accendantur candele in hasta. et alia in lanterna et cerei. Hiis ita gestis precedentibus iunioribus reuertantur sicut solent ferialibus diebus quando processio agitur precedentibus duobus fratribus cantando ympnum : Inuentor rutili. conuentu repetente primum uersum.

[blocks in formation]

i

Harl. MS.

IN sancto sabato pasche dicta nona: reuertantur fratres 5289. in dormitorium a quo descendentes pergant ad lauatorium. Deinde pulsatis tabulis ad missam in chorum conueniant facientes breuem oracionem et post induant se omnes albis paratis: et in chorum redeant. Hiis gestis eant ad locum ubi ignis sacrari debet. cantore incipiente Psalmum

Miserere

cum

Gloria patri.
Kyrieleison.

Pater noster.

precedentibus portitoribus crucis et aque benedicte et lanterne quam ferret magister puerorum qui ebdomadarius est et haste et thuribuli uacui. eosque sequatur. Prior cum stola et capa uel sacerdos qui celebraturus est sine fo. 1797. capa set cum stola et manipula. Deinde sequatur conuentus precedentibus senioribus. Sacrato igne aspergatur aqua benedicta. et de carbonibus illius ignis impleatur thuribulum et thure iniecto incenset ignem. Deinde accendantur candele in hasta et alia in lanterna et cerei. Ad hanc enim processionem portantur candelabra cum cereis non illuminatis usque scilicet ad locum ubi benedicitur ignis ubi illuminantur omnes candele. Hiis ita gestis precedentibus iunioribus reuertantur sicut solent ferialibus diebus quando processio agitur precedentibus conuentum duobus fratribus cantando утрпит

Inuentor rutili.

conuentu repetente primum uersum.

Cum conuentus in chorum uenerit ipsi qui ympnum cantant ad gradus eant ibique unum uersum uel quantum cantori uisum fuerit canant. finito cantu si episcopus presens fuerit sedem suam suam intret cum capa et mitra. expectans donec ueniat ante eum benediccionem petens is qui cereum consecrare debet. si uero absens fuerit episcopus. prior uel is qui missam celebrat statim cum processio intrat ecclesiam ad reuestiarium eat cum eo qui cereum fo. 180. benedicturus est. ibique sollempniter uestiti procedant ad altare. ibique diaconus petat benediccionem ab eo qui celebrat

5289.

*

Harl. MS. et benedicat cereum. Cum tempus fuerit: deferetur ei thuribulum. silicet cum dixerit. Suscipe sancte. et incenset cereum set prius celebraturus incensum ponat. et cum dictum fuerit. Rutilans ignis. accendatur. benediccione peracta. diaconus deposita ibi dalmatica ad altare redeat. Cereus uero non extinguatur usque in crastinum post uesperas. Benediccione itaque peracta exeat episcopus si celebrare uoluerit cum eo qui cereum consecrauit et priore et archideacono. et ceteris clericis episcopi ad preparandum se. et statim inchoetur. leccio ja. lecciones legantur sine

titulo in capis. Episcopus uero sollempniter uestitus. diaconus sine dalmatica. Prior et archidiaconus in capis. et ceteri uestiti procedant ad altare.

leccio prima.

IN1 principio creauit deus celum et terram

fo. 180v. uidit deus lucem quod esset bona fo. 181. speciem suam / uidit deus . .

fo. 1817.

fo. 182. .

et escam/ et cunctis

quod patrarat.

oremus.

[ocr errors]

. . Et

secundum

Et fac/tum est uespere ab uniuerso opere

Deus2 qui mirabiliter creasti hominem. et mirabilius redemisti da nobis quesumus contra oblectamenta peccati mentis racione persistere. ut mereamur ad gaudia eterna peruenire. per.

[blocks in formation]

V.

V.

Adiutor et protector factus est mihi in salutem.

Hic deus meus et honorabo eum deus patris mei et exaltabo eum.

1 Genes. i. 1—31 ; ii. 1—2.
2 Missale Sarum, col. 344.
3 Exod. xiv. 24—31; XV. I.

« PredošláPokračovať »