Obrázky na stránke
PDF
ePub

Est etiam Latina, apud Argos in planitie exstans, in Apographo sic exhibita:

Q. CAECILIO-C-F. MEFIO.

[blocks in formation]

QVEI. ARGEIS. NEGOTIA.

Non opus erat Oedipode divinare: Metello. - Postea vidi, eandem inscriptionem legi apud Gruterum pag. CCCLXXVII. Nr. 5.; ubi ea ex Apiano desumta et apud Argos in campis Macedonicis reperta dicitur. Gruteriana autem lectio ita variat:,,Q. Caicilio C. F. (adscriptâ notâ : C pro Q, ut intelligatur Macedonicus [Gudius].)' Metello.“, et in clausulâ: Negociantur. Quodsi igitur accurate descripta est haec Epigraphe, majorem temporum injuriam passa est inde a saeculo decimo sexto, quo ea ad Apianum pervenerat*). Quae cum ita sint, equidem ampliandum censeo, et a reliquis etiam illis marmoribus literatis abstinendum, donec ea nobis ipsi Galli eruditi emendatiora impertiant. Itaque vale, Lector, et alumni nostri nostrisque conatibus fave.

Scribebam Heidelbergae Idib. Decembr. MDCCCXXXI.

*) Ceterum addenda est haec inscriptio Collectioni Jo. Casp. Orellii et Caroli Zellii Delectui Inscriptionum Romanarum.

Ꮲ Ꭺ Ꭱ Ꮪ Ꭺ Ꮮ Ꭲ Ꭼ Ꭱ Ꭺ,

CONTINENS

VITAS, SIVE MEMORIAS

TRIUM PROFESSORUM.

MEMORIA

MICHAELIS CONRADI CURTII,

SERENISSIMI HASSIAE LANDGRAVII A CONSIL. JUSTITIAE INTIMIS, HISTORIARUM, ELOQUENTIAE ET POESEOS PROFESSORIS ORDINARII, SOCIETATIS CASSELLANAE ANTIQUITAT. ITEMQUE AGRICULT., GOTTINGENSIS REGIOMONTANAEQUE THEODISCAE, CELLENSIS OECONOMICAE, ERFORDIENSIS

LITERARIAE SOCII.

ACADEMIAE MARBURGENSIS

JUSSU SCRIPSIT

GEORGIUS FRIDERICUS CREUZER,

PHILOS. DR., GRAEC. LITER. PROFESSOR EXTRAORD., SOCIETATIS LATIN. JENENS. SODALIS Honor.

1802.

Duximus, Cives, nuper funus viri, si quis alius, venerabilis, intimoque non dicam multorum, sed omnium nostrum desiderio expetiti. Et erant sane in hoc eae virtutes, quae, in quo inveniuntur, ei fieri non potest, quin praecipua hominum studia adjungant. Nam sive fidem spectes, historiae, cui totum se dederat, animam et gubernatricem, ipsiusque et vitae et negotiorum omnium comitem ac ducem, sive humanitatem morumque elegantiam, humaniorum literarum quas juvenis amplexus, senex numquam deposuit, egregium fructum, sive perpetuam illam verborum vitaeque continentiam, vivum semper pietatis sensum, effusam in egentes ac miseros benignitatem, totum denique illud, quod in eo erat omnium virtutum consortium: nemo sane erit quin, dum inter nos viveret, pari amore complexus, jam morte rebus nostris ereptum communi nobiscum luctu prosequatur. Quocirca cum ad animi nostri sensum nota omnibus optimi viri indoles nostra commendatione haud indigeat: tamen est nunc cum maxime cur ejus sensus testimonium quoque velimus apparere. Sicut enim omnis haec defuncti laudandi consuetudo et saluberrima est et

CREUZ. OPUSC.

9

antiquitate sua consecrata quodammodo: ita nunc ingrati animi (quod omnium maxime fugimus) videri possit, si ejus viri, qui toties decora nostra suis scriptis nobilitarit *), ut, quod apud Ciceronem**) senex Ennius facere dicitur, jure suo ejus gloriae mercedem a nobis videatur posse flagitare, ejus igitur memoriam, si oppressam silentio sua luce carere patiamur.

Neque vero haec laudatio dicenda erit sed debita quaedam animi nostri publico in loco significatio. Nam ut non nescio, neque si scribentis mentem spectes, improbo etiam, in ejusmodi scriptis augeri quaedam et ornari solere: ita in hujus viri vita adumbranda, hoc artificio eo securius supersedeo, quo persuasum magis est, vel religiosissimam fidem ipsius laudi nihil quidquam posse officere, ipsumque si vivum inter nos res humanas curare fingamus, nihil antiquius habiturum, quam ut ne sancta veritas, cui suis ipse studiis et omni vita fidelissimam operam impenderit, ea igitur, ne jam in sua memoria celebranda neglecta nobis temerataque reperiatur. Itaque non tam oratorie quam vere et simpliciter ***) de ejus meritis exponam, quo prodat sese atque illucescat in hoc illud, quod apud poëtam est†): „vero hominum virtutem explorari.“

Age, a quibus ortus, quomodo institutus, quod ingenium, qui mores fuerint, quid in rem literariam publicam

*) Ejusdem igitur damnatus voti noster est, quod suscipit PINDARUS in egregio loco Nem. VIII. 60 ss. KɛlεVDOLS

Απλόαις ζωᾶς ἐφαπτοίμαν, θανὼν ὡς

[blocks in formation]

***) Eurip. Phoeniss. 472. ἁπλοῦς ὁ μῦθος τῆς ἀληθείας ἔφυ. †) Bacchylides apud Stobaeum Serm. IX. et hinc in Brunckii Analectis Tom. I. p. 149.

Λυδία μὲν γὰρ λίθος

μανύει χρυσὸν

ἀνδρῶν δ ̓ ἀρετὰν

σοφίαν τε παγκρατής

ἐλέγχει ἀλήθεια.

« PredošláPokračovať »