Obrázky na stránke
PDF
ePub

editione habeat adnotationes marginales, quarum ille in Praefatione ad Andream Magnanimum inter alia mentionem facit. illas enim adnotationes in recentioribus editionibus, Basiliensibus scilicet et Genevensibus, non reperio. Rogo igitur certiorem me facias, an primum illa Herodiani editio in vestra bibliotheca exstet, an Politiani adnotationes istas marginales habeat, et quae impetrandi exemplaris sit ratio. De iisdem prolixius tecum aget Opsopoeus noster, ut petii. Vale. Salutat te Marnius, Aubrius abest Viennis,

Francof. pridie Kal. Aug. 1589.

Libri vestri quin curae mihi sint futuri, non est quod dubites.

V.

PAULO MELISSO V. C.

(Redd. 3. Oct. 1589.)

F. Sylburg.

S. Ternas abs te accepi, Melisse optime. Ad quas ut his unis tibi respondeam, mitto quae petivisti omnia, Seneca excepto; cujus intra annum et amplius nulla hic prostiterunt exemplaria, nec ulla in his bellorum tumultibus exspectari possunt. Adornatur nunc ejusdem Senecae editio Dalecampiana, e quindecim libris m. s., cujus exemplar hoc mercatu hic vidi. Sed vix ante autumnales sequentis anni nundinas prodibit. quod tamen tibi dumtaxat dictum putes. Corpus juris civilis forma quarta non prostat amplius, itaque misi ei proximum forma octava, quod si forte non placet, non gravabimur recipere. Vicissim Apollonium, cujus specimen cum hisce mitto, neoì ovvτážeœç m. S.2")

tunc temporis Francofurti ad Moenum in celeberrimo Wecheliorum Typographeo una cum Sylburgio corrigendis operarum erratis curam suam adhibebat; postea Medicus et Professor Heidelbergensis editionibus Hippocratis et aliorum scriptorum Graecorum inclaruit. De eo vid. Freheri Theatrum Part. III. p. 1296. Melch. Adami Vitas Germanorum Medicorum p. 325 sqq. et Catalog. Biblioth. Bunav. I. 2. p.. 1479.

20) De hoc codice et de Sylburgii editione, quae Francofurti prodiit ap. Wechelios 1590, vid. Imman. Bekkeri Praefationem ad ipsius Apollonii Alexandrini de Constructione libros. Berolini 1817.

a vobis exspectamus, ea cautione et conditione, qua codi'ces alteros. nam horis subsecivis recensendus mihi auctor ipse; ut tomo, qui nunc sub prelo est et brevi spatio Deo juvante absolvetur, absque mora succedat. Herodianum quia non habetis, quem quaerimus, requirere desino, et iis, quae inveniri potuerunt, utar. Lipsii Politica Commelinus noster seorsim tibi reddet. ei enim Plantini minister tradidit: atque ipse te accepisse affirmavit. Scheckio") carmen tuum praesens praesenti reddidi: ut ipse per literas fortasse tibi significavit. Cassiodorus se aliis hucusque occupatum musas intermisisse ait. Simulatque vero per negotia condere plura licuerit, missurum pollicetur libenter. Praetorius22) magno cum desiderio responsum abs te exspectavit,

21) Jacobus Schegkius (Degen) minor, majoris nepos, Philologus, cujus Observationum et Emendationum Praemessa Francofurti edita 1590. Janus Gruterus in Lampade sua Critica, Tom. IV. repetiit.

22) Videtur esse Bernardus Praetorius, Hassus Jureconsultus idemque poëta, de quo vid. Joecher III. p. 1745.

Cassiodorus de Reyna sive Reinius senior Hispanus Hispalensis, civis Francofurtensis, Verbi divini interpres doctissimus et minister apud Anglos, Belgas, Germanos eloquentissimus, Francofurti et antea,,manuum opificio (quod ipse ad Joannem Sturmium infantis sui susceptorem scripsit) et industria vixit" et extremum aetatis annum ab XXmo die Jul. 1593. ad XVmum Mart. 1594. verbum divinum in ecclesia Gallica praedicans degit. Vid. Lehnemanni Historische Nachricht der Ev. L. Kirche in Antorff (Antwerpiae) p. 136 sqq. p. 59 sq. et p. 90 sqq. ubi Cassiodori effigies, quam alia exemplaria in fronte voluminis praefixam exhibent, et ubi etiam de Willero Cassiodori adversario. ibid. p. 104. de Stephano Praetorio. Cf. Ritteri Ev. Denkmahl p. 426 sqq. et Lersneri Chronica II. p. 66. Cassiodorum anno 1579. ex Anglia Antwerpiam reversum ibique post biennium fere turbas expertum (Lehnem. 1. c. in Additamentis p. 167 sq.) Francofurti 26. Spt. 1589. esse commoratum Sylburgii Epistola docet.

Jacobus Christmannus Heidelbergensis Arabicum sermonem primus omnium publice docuit Heidelbergae, libris etiam Arabicis editis inclaruit, nec minus controversiis super Chronologia et Historia, quibus cum Justo Lipsio et Josepho Scaligero decertavit. Vid. Burmann. ad Syllogen Epistoll. I. p. 159 sq. (ubi etiam Pauli Melissi mentio) et Jo. Henr. Andreae in Historia Gymnasii Heidelbergensis Spicil. I. p. 8. p. 11. p. 18. et in Riesmanno rediv. p. 161.

discessurus a nobis, ubi per te voti compos erit factus. De Christmanni libro nihil dum constituere potuerunt heri mei. Cum primum vero aliquid certi deliberaverint, vos quoque ea de re certiores faciam. Interea valete, nosque amare ac juvare pergite. Resalutant te heri mei, et Cassiodorus.

Francof. 26. Sept. 1589.

Libros Commelino tradidi in duobus fascibus.

Isaacus Cellarius, Willeri Augustani minister, paucis post mercatum diebus hic mortuus et sepultus est.

F. Sylburg.

II. *)

1) BANGIO VIRO PL. REV. P. S. HEYNE.

Jam ab illo tempore, quo Wyttenbachius noster miserat ad me Elogium Tuum Wyttenbachii patris **) avidus fui notitiae et amicitiae Tecum conjungendae, inprimis cum ille ejus rei spem mihi ostendisset.

Superiore vere et aestate, cum Theologorum ordini unus et alter decederet, semel iterumque Tui memoria in animum recurrebat, feci quoque Tui mentionem, sed nemo erat quisquam, qui quidem Tui notitiam haberet, inter nostrates; neque scripta Tua theologica ulla poteram commemorare; desiderabatur tamen Theologus scriptorum laude ac fama aliquantum clarus ac probatus.

Rediit haec res ad allegendos viros juvenes, qui non

*) Ejusdem aetatis doctorum virorum:,,Josephi Scaligeri, Cujacii, Hotomanni et Danaei Epistolas quinque, ex autographis Bongarsianis nunc primum in lucem editas" obtulit mihi, munus professorium per quadraginta annos Heidelbergae gestum gratulans, junctissimus Collega Fridericus Kortüm, quas non magis hoc loco repetere licet, quam alias vel Epistolas vel alia Scripta latina, quae mihi eodem die festo obtulerunt alii viri docti et amici Theodorus Bergk, Fridericus Jacobs, Ludovicus Kayser et Leonardus Spengel (vid. Vitam meam vernacule delineatam p. 190 sq.). Nec magis repetam aliquot Epistolas mutuas J. Jacobi Hottingeri et Danielis Wyttenbachii ab Ochsnero V. Cl. mecum communicatas. Denique omitto quidquid in schedis meis est Epistolarum, a claris viris vel latine vel italice, gallice, anglice germaniceve ad me scriptarum, quas in eadem Vita mea partim integras exhibui partim excerpsi aut attigi. Potius pedem nunc cum maxime referam in illud vitae meae stadium, quo Bangius avunculus meus mea studia regere coeperat; quem virum quanti fecerit Heynius, docet Heynii ipsius Epistola, quam supra primo loco posui, quanti Wyttenbachius, docent hujus Epistolae plurimae partim ad ipsum partim ad me datae.

**) Professoris Theologiae in Academia Marburgensi. Bernae 1781.

vulgarem de se excitassent spem, ita ut extra ordinem Professores constituerentur; verum neque Te jam tanta aetate constitutum hoc numero comprehendere licebat, nec stipendium, quo quidem familiam pater familias alere posset, hoc titulo constitui poterat.

Cum in valetudine Lessii tam parum firmata verendum sit, ne intra multum temporis, forte paucis annis, simile tempus incidat, ut tum de Te cogitatio ac notitia moveri possit, saltem opus erit, ut theologicis speciminibus, inprimis exegeticis, aliquam Tibi famam interea compares; est enim hoc, quod in exteris huc evocandis vel maxime spectatur; quorsum alioquin aliunde peteretur et incerta alea arcesseretur quod his in terris affatim habetur? Hoc igitur mediteris velim, hoc pares, ut, ubi tempus aliquando advenerit, opera amicorum prodesse Tibi possit: in his neminem puta Tui studiosiorem esse aut fore hoc eodem ho-: mine, qui vel non lacessitus Tuis commodis inservire voluit. Vale Vir praestantissime. Scr. Gottingae d. 24. Dec. 1784.

2) BANGII EPISTOLA AD CREUZERUM.

Georgio Fried. Crucigero, e sorore nepoti S. D. Bangius. Diu est, cum me nihil tanta affecit laetitia, quanta affecerunt Tuae literae Jena ad me datae, quibus et placere Tibi istum secessum, Musarum sedem, significas, et misisti formam quandam scholarum Griesbachianarum, et scribis denique Te cum fratre constituisse, dum feriae essent, Halam atque adeo Bangium meum invisere. Habes igitur, quod maxime expetisti, urbem liberalissimis studiis atque eruditissimis hominibus affluentem, unde inanem reverti Tibi foret turpissimum, decoranti tantam et urbis et hominum auctoritatem. Quod equidem, qui Te optime nosse videor, minime vereor. Modo memor sis, initia quaedam doctrinae ex Academico spatio reportari, nihil praeterea, cetera et lectioni et meditationi relicta esse multo et majora et uberiora, ut non tam istic res discendae, quam rerum discendarum quaedam percipienda via sit. Quod Tu aliquando ipse judicabis, cum, ut spero, bene paratus Te ad légendum et ad scribendum et vero faciendum de

« PredošláPokračovať »