Obrázky na stránke
PDF
ePub

itemque Addaei poëtae verbis leviter immutatis :
„Ad cultrum tamen non vocat Alcides bovem."

Quae quum ita sint, agnoscemus potius Herculem Bovtúynv sive boum domitorem et aratorem in Erbacensi vasculo repraesentatum, qui vel Cnosi vel Phaesti Creta in insula, adhibito Minoe operis socio, vel alibi alio socio adsumto, in eo sit, ut bovem repugnantem cornupetamque ad arationis opus subigat. Et aratorem Herculem ante oculos ponunt numismata, in quibus „Hercules comparet agens boves, d. stivam aratri, pede sulco imposito, s. clavam et spolia leonina gestans" neque vero clava minans, uti nec gladio minatur in Erbacensi pictura socius, adjunctus Herculi clavam non gestanti; et vero ex aliis numis simpliciter memoratur: „Hercules arans"*). Itaque rationem nostram hoc pacto concludere nobis videmur posse, ut vasculo Erbacensi inscribamus: „Hercules et Minos bovis domitores aratoresque, sed ad Satyrici dramatis indolem exhibiti."

*) Vaillant. Numi Pr. III. p. 147. numus Commodi ae. max. cf. Raschei Lexic. Numm. Vett. II. 2. p. 163. et Eckhelii D. N. V. Vol. VII. p. 131. de numo Musei Albani max. moduli.

[ocr errors]

V.
ORATIO

DE

CIVITATE ATHENARUM OMNIS HUMANITATIS

PARENTE*).

FRIDERICI CREUZERI

ORATIO

DE

CIVITATE ATHENARUM OMNIS HUMANITATIS PARENTE.

EDITIO ALTERA EMENDATIOR.

VIRIS CELEBERRIMIS

CAROLO BENEDICTO HASE

ET

RAOUL-ROCHETTE

PROFESSORIBUS PARISINIS, BIBLIOTHECAE REGIAE GALLICAE PRAEFECTIS, ACADEMIAE INSCRIPTIONUM ET ELEGANTIORUM LITERARUM ALIARUMQUE ACADEMIARUM SOCIIS, ARTIUM GRAECARUM INTELLIGENTIA NON MINUS QUAM ATTICA HUMANITATE CONSPICUIS

HANC ORATIONEM VOLUNTATIS SUAE TESSERAM

D. D.

FRIDERICUS CREUZER.

PRAEFATIO.

Nuper contenderant a me viri amici juvenesque literarum studiosi, ut in Germaniâ typis repetendam curarem

*) Haec oratio numquam habita est, sed tamen Leidae continuo post discessum ab hac urbe meum impressa et Joanni Meermanno, Studiorum per Hollandiam Moderatori, et Academiae Leidensis Curatoribus inscripta a. 1809, postea vero 1826 in Germaniâ emendatior typis repetita Francofurti ad Moenum. Quibus de rebus consulant qui

[ocr errors]

hane orationem, quam in procinctu feceram Heidelbergâ Leidam vocatus, nec dicendi facultate fretus verum mori majorum obtemperans, qui in munere academico adeundo hoc vocis officium ab artium professoribus expetere consuevit. Atque facile intellexi haec studia hominum non tam oratoris facundiâ incensa esse, quam vi ac naturâ argumenti, ut quod totum contineretur laudibus Athenarum, principis urbis Graeciae, in quam nunc cum maxime omnium ora atque oculi conversi sunt.

Cujus terrae amore cum a teneris me ipse ardere senserim: nunc quoque eum refrigerari nolui. Itaque, ut, quantum in me est, animum probarem gratum in eos, a quibus humanitatis studia originem duxerunt, non solum facile sum passus in patriâ evulgari hanc orationem, sed castigavi etiam unâ cum illis amicis, qui lucubrationibus meis nescio quomodo tantum tribuunt. Quae censura quas rationes secuta sit, quos tulerit fructus, optime intelligent, quos penes, ut poëta ait, arbitrium est et jus et norma loquendi: ceteris explicare et longum est neque necesse. Ceterum ut has posteriores curas iis commendatas velim, quibus priores haud improbatae sunt, ita optare audeam, ut hoc quidquid est libelli nonnihil faciat ad studiosorum juvenum animos sanctâ erga inventricem artium Graeciam pietate imbuendos.

Scribebam Heidelbergae Nonis Majis Ann, MDCCCXXVI.

ORATIO
DE

CIVITATE ATHENARUM OMNIS HUMANITATIS PARENTE.

Magnam inesse admonitionis vim in adspectu locorum, et veteres monuerunt, et hodie quoque peregrinatorum quivis suo ipse sensu confirmare solet. Neque verò, quare hoc fiat, cum Pisone quaero, sed ipsius verbis dico, naturâ

velint Vitam meam 1848 a me adumbratam vernacule, et Lipsiae Darmstadiique editam p. 46 seqq.

datum esse, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus, aut scriptum aliquod legamus. Quod quidem in hanc Vestram urbem maxime cadere, nemo paullo eruditior ignorat. Omitto cetera, licet haec ejusmodi sint, ut in hanc item verissime dicatur illud: quacunque ingredimur, in aliquam historiam vestigium ponimus: et meò me nunc cum maxime studio duci patior, quod literarum disciplina continetur. Atque inde a renatis literis harum laude nobilitatos nulla fere civitas in suorum numero plures habuit. Nihil mirum igitur usu venire, ut, quicunque artium studiosus huc devenerit, acrius multo et attentius de illis earundem adjutoribus, locorum admonitu cogitet. Hoc si iis accidere solet, qui peregrinatores tantum spectatoresque huc deferuntur, quomodo me affectum creditis, qui vocatus publice in hoc sacrarium pedem intulerim? Quo me obtutu haec spatia lustrare arbitramini, quae toties summorum virorum vocibus resonarunt, cum mihi hodie et fortasse etiam posthac hoc ipso loco dicendum sit? Quo me animo, ut in altiorem memoriam egrediar, dicere existimatis: hic HEMSTERHUSIUS fuit, hic ejus auditores RUHNKENIUS et VALCKENARIUS, cum in eâdem me cathedrâ locatum videam, quam ille Graecarum literarum doctor omnium primus occupavit, hic, dignus eo viro discipulus, suis laudibus insignem reddidit? Atque haec ipsa sedes, per funestissimam cladem orbata LUZAČIO, hujus nunc quoque vocem desiderare videtur.

4

Quae funera sicut Vobiscum luxerunt omnes, quicunque humanitatis sensu non prorsus destituerentur, ita iidem et Vobis et literis et sibi ipsis gratulati sunt tot egregia ornamenta servata in summo discrimine urbis; quae ne funditus everteretur cavit Deus, qui eandem honestissimarum rerum omnium sedem constitui voluit. Ego autem pie veneror summum vitae mortisque arbitrum, qui ex civium Vestrorum, quos equidem salvos maluissem, obitu vitae meae rationes suspensas esse jussit, quandoquidem fas est eo magis venerari recondita Dei consilia homines, quo

minus ea perspicere valeant. Veneror item, ut decet, auctoritatem AUGUSTISSIMI REGIS, qui Dei se vicarium in his terris eo praestat maxime, quod bonas artes insigniter tuetur et liberaliter alit; quae, quoniam benefaciendo inprimis cernuntur, divinam benignitatem prae ceteris imitantur et referunt.

His ille servandis augendisque praefecit eos viros, qui ipsi non modo earundem dulcedine tenentur et quidquid de gravissimis curis otii eximitur, earum suavitate honestissime exhilarare solent, verum in eas se ita insinuarunt penitus, ut, qui hoc unum nosset, nihil praeterea eos in tota vita egisse judicaret, eorumque nomen illustratum virtutibus jam per universum literarum orbem posteritatis memoriae commendaretur.

Itaque non solum mortuorum indiciis loca haec me commovent, sed excitatur animus adspectu eorum quoque, qui salvi sospitesque in hunc amplissimum coetum coiistis. Primos enim et loco et ordine sedentes video artium liberalium in hoc regno Praefectum hujusque Academiae Curatores illustrissimos viros, earumque rerum, quae ad literas pertinent, omnium gravissimos prudentissimosque judices arbitrosque; quorum sententiâ comprobari eorum etiam interest, qui me longe instructiores a scientiâ et eloquentiâ promtiores huc escendere consueverunt. Quocunque porro oculos convérto, conspicio homines, qui bonarum artium sensu imbuti, suam quisque disciplinam suo et ingenio et usu insigniter adjuvant et exornant. His Te quoque assidentem video, Vir summe DANIEL WYTTENBACHI. Nam Tu mihi nominatim appellandus es, cujus nomen vel puerulo in literarum initiis tradendis mihi optimus praeceptor cum laude solébat edere. Te deinde, cum primum in aliquam hominum notitiam pervenire coepi, velut antesignanum suspiciendum et usquequaque consectandum duxi. Hanc viam ingressus magis in dies perspexi, quo Tu jam loci enisus esses; cumque, quod institueram, non datum esset, ut aequis passibus consequerer: quod concessum erat, illud feci, ut neminem magis nec admirarer nec imitarer, quicunque in his literis hac aetate et regnant et regnare communi in

« PredošláPokračovať »