Obrázky na stránke
PDF
ePub

15) VIRO CELEBERRIMO ET EXPERIENTISSIMO, COLLEGAE CONJUNCTISSIMO

MAXIMILIANO CHELIO,

CHIRURGIAE AC MEDICINAE DOCTORI ET PROFESSORI P. O.,

ARCHIATRO,

PLURIUM ACADEMIARUM SOCIO, ORDINUM INSIGNIORUM EQUITI PRIMARIO

S. P. D.

FRIDERICUS CREUZER.

[ocr errors]

Quod nuper me senem octogenarium per Inscriptionum Graecarum Romanarumque Corpora Titulos Sepulcrales lustrantem vel maxime adverterat, cum vidissem, novitios ho mines ut plurimum veteribus illis vivaciores esse, mecumque reputarem, quantum hac in causa nostratibus Medicis debeatur: illud hodie memoriam meam penitus redintegrat, quo die Tu, Vir amicissime, muneris Tui octavum lustrum nobiscum hilare concelebras. Et vero, Vir meritissime, TU habes, quod hodierno die ex animo gaudeas. Nam posteaquam plures per annos domi militiaeque artem salutarem naviter inchoaveras, hic, in nostra Academia continuo in cathedram evectus et nosocomiis nostris praefectus, Tu Te in Chirurgia et in Medicina cum docendo tum factitando insigniter exercuisti, Scriptis bonae frugis plenissimis eas disciplinas illustravisti, auxisti, millenis civibus exterisque intelligens, dexter, felix consilio operaque adfuisti, Academiae denique nostrae nominis Tui laude per universam Europam cumulum addidisti.

Quocirca nos cives collegaeque Tui pia vota hodie facimus, ut Deus Optimus Maximus multos per annos salvum TE sospitemque praestare velit, quo res nostras usque et usque adjuvare et exornare possis.

Itaque vale mihique fave.

Heidelberga die XIX. m. Mart. a. MDCCCLII.

[ocr errors]

CREUZ. OPUSC.

16

16) FRIDERICO TIEDEMANN

VIRO ILLUSTRI

DISCIPULO DISCIPULUS

FRIDERICUS CREUZER.

Quo die Tibi exacta feliciter Doctoris honorum decem lustra certatim congratulantur collegae, cives, exteri, eo die mihi liceat singulari Te formula appellare, quam alii mirabuntur: nos non item. Ego enim libenter soleo redire in memoriam ejus temporis, quo Marburgi Chattorum parentem Tuum, virum immortalem, luculenter explicantem audiebam cum divini Platonis dialogos tum veteris recentiorisque Philosophiae varias doctrinas. Neque vero minus idem ego ex animo gaudebam, cum eadem in Academia haud ita multo post Te meis in subselliis adsidere viderem, impigre stilum vertere Latinisque literis naviter operam

navare.

Paucis vero annis post, cum ego patri Tuo, immatura morte nobis erepto, publice parentare jussus ejus Memoriam scriberem, contigit mihi illud, ut in recensenda ejusdem subole post honestam mentionem matris Te, natu maximum, his verbis laudare possem „Ex ea tulit sex liberos: Fridericum, natum d. 23. m. Augusti a. 1781., qui cum laude medicae artis studium sectatus eandem factitare cogitat."

[ocr errors]

Quae cum scriberem, bona quidem omnia augurabar Tibi: summa Te omnia assecuturum mente praccipere non poteram.

Quo magis, postquam praeclara omnia in Te effecta commonstravit eventus, hodieque laetor, et seni Tibi senex gratulabundus adclamo. Heidelberga Francofurtum ad M., die 10. m. Martii a. 1854. ipsis natalibus meis; quo die quartum annum ingredior et octogesimum, cujus numeri cumulum Tibi ut Deus O. M. fortunare velit ex animo precor.

[ocr errors]

INDE X.

PARS PRIMA,

continens

COMMENTATIONES.

I. Exemplum mythorum ab artium operibus profectorum. II. Philosophorum veterum loci de Providentia divina itemque de Fato emendati et explicati.

III. Specimen Observationum ad novissimam Joannis Winckelmanni editionem.

IV.

V.

De vasculo Herculem Buzygen Minoemque exhibente.

Oratio de civitate Athenarum omnis humanitatis parente. VI. Praefatio de Geographia et Historia Graeciae.

PARS ALTERA,

continens

MEMORIAS TRIUM PROFESSORUM M. C. Curtii, D. Tiedemanni et E. Godofr. Baldingeri.

PARS TERTIA,

continens

Epistolas et publicas et privatas epistolarumque Excerpta, denique Scripta honoraria varii generis.

LIPSIAE,

TYPIS B. G. TEUBNERI.

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »