Obrázky na stránke
PDF
ePub

runt, cum ipso narrationis argumento conjunctiora, quae moram afferrent. Clarissii enim vita litterata quo diuturnior fuit latiusque patuit, et quo plura, nomen non professus, ad opera contulit, quorum et Moderatores diu obierant et Editores; eo difficiliore operâ discipulo, anteaquam animum ad narrandum appellere posset, plurima lustranda fuerunt et inquirenda et variis ex fontibus quantumpote conquirenda. Cum praesertim vagam atque incertam relationem, quae verborum magnificentia rerum inopiam tegeret, Viri magni atque optime de se meriti memoriam violaturam potius existimaret, quam ornaturam. Quamquam vitae litteratae, in nullas non doctrinarum partes conversae, haudquaquam omnes pariter locos ex voto sese explicare posse et ab initio vidit, et nunc libenter confitetur.

Quo magis rerum nonnullarum scriptorumque Clarissii, vel temporis diuturnitate vel commentationum longe lateque sparsarum diversitate, obscurata erat memoria; eo impensius eorum me obstrictum sentio humanitati, qui, varii generis notitiis impertitis, vel locupletandam hancce curârunt historiam, vel ab errandi periculo quantumpote tuendam. Singulorum quidem nomina, commodiore quacunque opportunitate usa, sicuti par erat, honorifice memoravit ipsa Narratio. Nec tamen indignentur velim opusculi Patroni, si, quo certiorem ipsorum officiis gratiam mecum habere possint lectores, quibus maxime Fautoribus ea debeantur officia, nudâ, sed animi grati nuntia tabellâ, ad alphabeti ordinem informatâ, me hic denuo recensuisse viderint. Sunt igitur Viri, suo quisque loco clari, ampli, venerandi, honorati: J. TEISSEDRE L'ANGE, J. VAN TROOSTENBURG DE BRUYN, J. H. GEERTSEMA C. F., F. H. G. VAN ITERSON, N. C. KIST, B. C. LEDEBOER, F. J. DOMELA NIEUWENHUIS, J. T. BODEL NYENHUIS, J. H. OOSTERDIJK, C. G. C. REINWARDT, J. H. VAN DER SCHAAFF, B. F. SUERMAN, TH. VAN SWINDEREN, H. G. TYDEMAN.

Horum omnium Virorum praestantissimorum maximi me facere officia atque humanitatem, grato profiteor animo. Ac Tibi

singulatim valde obstrictum me sentio, BODELI NYENHUSI, Vir consultissime! Tibique, OOSTERDICI, Vir plurimum venerande! Vos enim, quam vel amicitiae vel disciplinae fidem Clarissio inter nos degenti praestiteratis, eam defuncto illi sic sancte conservâstis ac luculenter demonstrâstis, ut in ipsius vitâ narrandâ subinde haerenti discipulo, nulli operae parcentes, consilium probaretis atque auxilium paratissimum.

Nec vero possum, sicuti vellem, magna illa praedicare officia, quibus hanc demeruit narrationem ITERSONIUS. Ac si vel possem, Tua mihi obstaret ac me impediret, Vir gravissime atque amicissime! modestia ac verecundia, quae pietatem aequat plane singularem, quá, dilectissimi nobis Praeceptoris et disciplinam coluisti et amicitiam appetiisti et senectutem recreásti nec morienti defuisti. Tu mortui merita celebrare cupienti mihi tam benevolum te praebuisti, quam constantem adjutorem. Sic enim Clarissium cognitum habueras, ut, praeter unum SUERMANNUM, viventium vix quisquam. Tu igitur si vitam illius ac virtutes quodammodo certe aequalibus posterisque repraesentâsse hunc libellum judicaveris, consilio non excidisse mihi videbor.

Quando pleraque, quae de scripti ratione ac fontibus dicenda videbantur, alibi jam occupavimus, pauca tantum hic monenda supersunt. Relationes igitur de libris, quas nomen non professus ediderat Clarissius, haud raro me diserte ipsius nomini tribuisse nemo miretur velim nec improbet. Nam hoc et facere licuit, et sine errandi periculo a me fieri potuit. Ubi enim in memorati de Academiâ Gelricâ operis parte postremâ conscribendâ versabar, ex incolumi eo quaesivi, hoccine in censuris, quas ab ipso profectas esse novissem, illâ requirente historiâ facere permitteret? Ubi continuo magnanimum hoc tuli ac tali Viro dignum responsum. » Quin tu facias," ait, » neque enim quid» quam, cujus pudere oporteat, unquam me scribere memini." Tum longe pleraque, quae hoc in genere maturâ certe doctrinâ prodidit, ingenii, unde fluxerunt, tam indubias sibi impressas

habent notas, quae neminem, qui paullo majorem cum ipsius
scriptis familiaritatem contraxerit, facile fugere possint aut prae-
terire.

(1) Practer alia pauca in Emendandis notata, haec imprimis corrigat Lec-

tor rogo. P. 31, v. 4, pro Quintiliani potius ponatur Quinctiliani; -
p. 137, ann. 1, v. 1, pro cui legatur quibus ; pag. 180, inscriptio Segm.
primum potius leg. Segm. prius.

MEMORIA JOANNIS CLARISSE,

THEOLOGI.

Cum haud paucos cognoscere mihi contigerit vel in aliis artium disciplinis, vel in Theologiâ excellentes aequales; tum nullum praestabiliorem cognovi ac majore omnium laude atque existimatione dignum Theologum, quam illum, cujus imaginem qualicunque hocce scripto pro virili parte repraesentare cupimus, JOANNEM CLARISSE. Quem Virum desideratissimum ubi Theologum dico, nemo me putet ignorare, quam admirabilis doctrinae omnia fere complexae varietas in illo fuerit ac copia. Verum, si quis alius, hic certe Plutarchei praecepti constanter se memorem ostendit, quod multas invisere urbes, in unâ habitare doctos jubet homines. Ex quo enim firmum studia regundi consilium capere potuerat Vir prudentissimus, sacrâ in disciplinâ ita quasi tabernaculum vitae collocavit, ut ex quovis in alias doctrinarum partes excursu, veluti ex deverticulo in viam, in unam illam pedem referret; atque ut, quascunque sibi variae eruditionis divitias comparaverat, eas vel ad Sanctas Litteras plenius intelligendas et fructuosius explicandas, vel ad religionis placita ac praecepta subtiliore cognitione complectenda et efficaciore oratione commendanda, vel tandem ad Dei operum in Naturae Gratiaeque regno magnitudinem ac sapientiam penitius perspiciendam et disertius enarrandam, nunquam remissis studiis

conatibusque converteret atque adhiberet. vel neminem Theologum jure dicemus.

Quocirca vel hunc,

Atque haud scio equidem, an paucissimi unquam vixerint homines, quibus, Dei moderante Providentiâ, vitae cursus ac vicissitudo tam diversas opportunitates offerret viasque aperiret gravissimi, quod dixi, muneris profitendi ac difficillima, quae imponit, officia cumulate exsequendi. Clarissius enim, primo vitae publicae tempore, plures per annos continuos, postea denuo aliquamdiu, ubi alia omnia meritum eum ex cathedrâ removerat exterorum dominatio, tribus deinceps Christianorum coetibus praefuit, idque modo rure, modo in oppido non ignobili, modo maximâ in urbe atque opulentissimâ. Tum longe diutius binas ornavit cathedras theologicas, alteram in contractiore sed eâdem laudatissimâ disciplinarum sede positam, alteram in celebratissimo, quod patria habet, earum domicilio. Neque enim per subito demandata pensa gravissima, vel Litteras Orientales tradendi, vel Historiam docendi Naturalem, a praecipuo suo, quod diximus, munere et officio abstrahi sese passus est atque avocari. Tandem, ubi senex rude donatus erat, ita rus secessit Vir avtagans, ut hujus ex otio senili plures uberioresque, quam ex plerorumque vegetâ ac florente aetate, fructus atque emolumenta civitas et litterata caperet et Christiana. In tempora autem tam commota et tam perturbata illius incidit vita, quae Theologi vel academici vel ecclesiastici (1) munera, semper gravia ea ac difficilia, graviora etiam quam alias ac difficiliora redderent. Sed quid ego publica tempora memoro, quae cum aliis haud paucis communia habuit, eâdem in palaestrâ decertantibus? Privatae enim clades atque alia aliis cumulata funera sic illius et domum afflixerunt et animum tentârunt cruciâruntque, ut, nisi plane singulari et invictâ fere fuisset constantiâ, ante hos multos jam annos talibus iis ac tantis malis succumbere debuisset. Si igitur Christianorum Doctoris atque Antistitis virtus et praestantia non solâ spectatur rerum divinarum cognitione quamvis amplâ, non solis in

(1) Sic utriusque nuncupans ac secernens munus, hîc et alibi ipsius secutus sum auctoritatem Praeceptoris, in Encycl. theol. epit. § 97.

« PredošláPokračovať »