TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus Pastor ab Amphryso: vos, silvae amnesque Lycaei. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, Omnia jam volgata. quis aut Eurysthea durum, Aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Quoi non dictus Hylas puer, et Latonia Delos? Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno, Acer equis? tentanda via est, qua me quoque possim Tollere humo, victorque virûm volitare per ora. Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas:
Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas: Et viridi in campo templum de marmore ponam Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius, et tenera praetexit arundine ripas. In medio mihi Caesar erit, templumque tenebit. Illi victor ego, et Tyrio conspectus in ostro, Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus. Cuncta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi, Cursibus et crudo decernet Graecia cestu.
Ipse, caput tonsae foliis ornatus olivae
Dona feram. jam nunc sollemnis ducere pompas Ad delubra juvat, caesosque videre juvencos: Vel scena ut versis discedat frontibus; utque Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto Gangaridûm faciam, victorisque arma Quirini:
Atque hinc undantem bello, magnumque fluentem Nilum, ac navali surgentis aere columnas. Addam urbes Asiae domitas, pulsumque Niplaten, Fidentemque fuga Parthum versisque sagittis, Et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea, Bisque triumphatas utroque ab litore gentes. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa, Assaraci proles, demissaeque ab Jove gentis Nomina, Trosque parens, et Troiae Cynthius auctor. Invidia infelix Furias amnemque severum
Cocyti metuet, tortosque Ixionis anguis,
İnmanemque rotam, et non exsuperabile saxum,
Interea Dryadum silvas saltusque sequamur
Intactos, tua, Maecenas, haud mollia jussa. Te sine nil altum mens inchoat. en age, segnis Rumpe moras: vocat ingenti clamore Cithaeron, Taygetique canes, domitrixque Epidaurus equorum : Et vox adsensu nemorum ingeminata remugit. Mox tamen ardentis adcingar dicere pugnas Caesaris, et nomen fama tot ferre per annos, Tithoni prima quot abest ab crigine Caesar.
Seu quis, Olympiacae miratus praemia palmae, Pascit equos; seu quis fortis ad aratra juvencos, Corpora praecipue matrum legat. optuma torvae Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, Et crurum tenus a mento palearia pendent. Tum longo nullus lateri modus
Pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo, Aut juga detrectans, interdumque aspera cornu, Et faciem tauro propior, quaeque ardua tota, Et gradiens ima verrit vestigia cauda.
Aetas Lucinam, justosque pati hymenaeos
Desinit ante decem, post quatuor incipit annos: Cetera nec feturae habilis, nec fortis aratris. Interea, superat gregibus dum laeta juventas, Solve mares mitte in Venerem pecuaria primus, Atque aliam ex alia generando suffice prolem. Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit subeunt morbi, tristisque senectus; Et labor, et durae rapit inclementia mortis. Semper erunt, quarum mutari corpora malis: Semper enim refice; ac, ne post amissa requiras, Anteveni, et subolem armento sortire quot annis. Nec non et pecori est idem dilectus equino. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis, Praecipuom jam inde a teneris inpende laborem. Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur, et mollia crura reponit. Primus et ire viam, et fluvios tentare minaces Audet, et ignoto sese conmittere ponti: Nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix, Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga: Luxuriatque toris animosum pectus. honesti Spadices, glaucique; color deterrimus albis,
Et gilvo. tum, si qua sonum procul arma dedere, Stare loco nescit : micat auribus, et tremit artus; Conlectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa juba, et dextro jactata recumbit in armo: At duplex agitur per lumbos spina; cavatque Tellurem, et solido graviter sonat ungula cornu. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis Cyllarus, et, quorum Graii meminere poëtae, Martis equi bijuges, et magni currus Achilli. Talis et ipse jubam cervice effundit equina Conjugis adventu pernix Saturnus, et altum
Pelion hinnitu fugiens inplevit acuto.
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis, aut jam segnior annis Deficit, abde domo ; nec turpi ignosce senectae. Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem Ingratum trahit: et, si quando ad proelia ventum est, Ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, Incassum furit. ergo animos aevomque notabis
Praecipue hinc alias artes, prolemque parentum, Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae. Nonne vides, quom praecipiti certamine campum Conripuere, ruuntque effusi carcere currus, Quom spes adrectae juvenum, exsultantiaque haurit Corda pavor pulsans illi instant verbere torto, Et proni dant lóra: volat vi fervidus axis : Jamque humiles, jamque elati sublime videntur Aëra per vacuom ferri, atque adsurgere in auras: Nec mora, nec requies; at fulvae nimbus arenae Tollitur; humescunt spumis, flatuque sequentum: Tantus amor laudum, tantae est victoria curae. Primus Erichthonius currus et quatuor ausus Jungere equos, rapidusque rotis insistere victor. Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere, Inpositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo, et gressus glomerare superbos. Aequus uterque labor : aeque juvenemque magistri Exquirunt, calidumque animis et cursibus acrem : Quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis Et patriam Epirum referat, fortisque Mycenas ; Neptunique ipsa deducat origine gentem.
His animadversis instant sub tempus, et omnis Inpendunt curas denso distendere pingui, Quem legere ducem, et pecori dixere maritum: Florentisque secant herbas, fluviosque ministrant,
Farraque; ne blando nequeat superesse labori; Invalidique patrum referant jejunia nati.
Ipsa autem macie tenuant armenta volentes: Atque, ubi concubitus primos jam nota voluptas Sollicitat, frondesque negant, et fontibus arcent: Saepe etiam cursu quatiunt, et sole fatigant, Quom graviter tunsis gemit area frugibus, et quom Surgentem ad Zephyrum paleae jactantur inanes. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus Sit genitali arvo, et sulcos oblimet inertis : Sed rapiat sitiens Venerem, interiusque recondat. Rursus cura patrum cadere, et succedere matrum Incipit. exactis gravidae quom mensibus errant, Non illas gravibus quisquam juga ducere plaustris, Non saltu superare viam sit passus, et acri Carpere prata fuga, fluviosque innare rapaces. Saltibus in vacuis pascant, et plena secundum Flumina muscus ubi, et viridissima gramine ripa, Speluncaeque tegant, et saxea procubet umbra. Est lucos Silari circa ilicibusque virentem Plurimus Alburnum volitans, quoi nomen asilo Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes ; Asper, acerba sonans: quo tota exterrita silvis Diffugiunt armenta; furit mugitibus aether Concussus, silvaeque et sicci ripa Tanagri. Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras Inachiae Juno pestem meditata juvencae. Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, Arcebis gravido pecori, armentaque pasces Sole recens orto, aut noctem ducentibus astris. Post partum cura in vitulos traducitur omnis? Continuoque notas et nomina gentis inurunt: Et quos aut pecori malint submittere habendo
« PredošláPokračovať » |