Obrázky na stránke
PDF
ePub

FLACCUS,

EX RECENSIONE ET CUM NOTIS

ATQUE

EMENDATIONIBUS

RICHARDI BENTLEIL

TOMUS PRIMUS.

EDIT 10 NO V A.

LIPSIAE, 1826.

LIBRARIA WEIDMANNIA

G. REIMER.

OF M BINDERY NOV 25 64

[ocr errors]

PRAEFATIO.

A D

LECTORE M.

Pauca

auca sunt, Lector benevole, de quibus certiorem te fieri velim, priusquam Horatium meo munere, nisi fallor, meliorem nunc cultioremque in manus tibi sumseris. Cum ante aliquot annos provinciae cuidam admotus essem; ubi aliena negotia, curaeque molestissimae per caput quotidie salientes, severiora omnia studia de manibus mihi excusserant: constitui mecum, ne Musarum me amorumque veterum oblivio prorsus caperet, amoeniorem quempiam Scriptorem edendum mihi sumere, levioris operae materiaeque, quae animum tranquillum et defaecatum non tam requireret, quam efficeret: quaeque horis subcisivis edolari, et mille interpellationes sine gravi damno pati posset. Ante alios autem placuit HORATIUS; non quod in eo plura, quam in alio fere quovis seu Latino sive Graeco, restituere me et emendare posse confiderem; sed quod is omnium veterum maxime vel merito suo vel genio quodam et placendi sorte in manibus hominum pectoribusque haereret.

X

NOV 23'38

« PredošláPokračovať »