Obrázky na stránke
PDF
ePub

Ridebit monitor non exauditus, ut ille,

Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus: quis enim invitum servare laboret?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Quum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me libertino natum patre et in tenui re
Majores pennas nido extendisse loqueris,
Ut quantum generi demas, virtutibus addas;
Me primis Urbis belli placuisse domique;
Corporis exigui, præcanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur ævum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

20

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

EPISTOLA I.-AD AUGUSTUM.

QUUM tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar.
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta Deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit hydram 10
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari
Urit enim fulgore suo, qui prægravat artes
Infra se positas; exstinctus amabitur idem.
Præsenti tibi maturos largimur honores
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Estimat, et, nisi quæ terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit,

20

20

30

40

Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, fœdera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis æquata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum
Dictitet Albano Musas in monte loquutas.
Si, quia Græcorum sunt antiquissima quæque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
Venimus ad summum fortunæ, pingimus atque
Psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit,
Scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet, an inter
Viles atque novos? Excludat jurgia finis.
Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poëtas,
An quos et præsens et postera respuat ætas?
Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.
Utor permisso caudæque pilos ut equinæ
Paullatim vello et demo unum, demo iterum unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
Qui redit in fastos et virtutem æstimat annis
Miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur,
Quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Nævius in manibus non est et mentibus hæret
Pæne recens? Adeo sanctum est vetus omne poëma.
Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
Dicitur Afranî toga convenisse Menandro,

i scitius

ket item

50

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
Vincere Cæcilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro

Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas
Ad nostrum tempus Livî scriptoris ab ævo.
Interdum vulgus rectum videt, est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poëtas,
Ut nihil anteferat, nihil illis comparet; errat:
Si quædam nimis antique, si pleraque dure
Dicere credit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit et mecum facit et Jove judicat æquo.
Non equidem insector delendaque carmina Livî
Esse reor, memini quæ plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
Pulchraque et exactis minimum distantia miror;
Inter quæ verbum emicuit si torte decorum, et
Si versus paullo concinnior unus et alter,
Injuste totum ducit venditque poëma.

Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper;
Nec veniam antiquis, sed honorem et præmia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attæ
Fabula si dubitem, clament periisse pudorem
Cuncti pæne patres, ea quum reprehendere coner,
Quae gravis Esopus, quæ doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
Vel quia turpe putant parere minoribus et quæ
Imberbes didicere, senes perdenda fateri.
Jam Saliare Numæ carmen qui laudat et illud,
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri,
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Græcis novitas invisa fuisset

60

70

80

90

Quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet,
Quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Ut primum positis nugari Græcia bellis

Cœpit et in vitium fortuna labier æqua,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
Marmoris aut eboris fabros aut æris amavit,
Suspendit picta vultum mentemque tabella,
Nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragœdis;
Sub nutrice puella velut si luderet infans,
Quod cupide petiit, mature plena reliquit.
100
Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
Hoc paces habuere bonæ ventique secundi.
Romæ dulce diu fuit et sollemne reclusa
Mane domo vigilare, clienti promere jura,
Cautos nominibus rectis expendere nummos,
Majores audire, minori dicere, per quæ
Crescere res posset, minui damnosa libido.
Mutavit mentem populus levis et calet uno
Scribendi studio; pueri patresque severi
Fronde comas vincti conant et carmina dictant.
Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
Invenior Parthis mendacior et prius orto
Sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.
Navim agere ignarus navis timet; abrotonum ægro
Non audet, nisi qui didicit, dare; quod medicorum est,
Promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
Scribimus indocti doctique poëmata passim.
Hic error tamen et levis hæc insania quantas
Virtutes habeat, sic collige: vatis avarus

110

119

Non temere est animus; versus amat, hoc studet unum;
Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
Non fraudem socio puerove incogitat ullam
Pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
Militiæ quamquam piger et malus, utilis urbi,
Si das hoc, parvis quoque rebus magna juvari.
Os tenerum pueri balbumque poëta figurat,
Torquet ab obscœnis jam nunc sermonibus aurem,
Mox etiam pectus præceptis format amicis,
Asperitatis et invidiæ corrector et iræ,

« PredošláPokračovať »