Obrázky na stránke
PDF
ePub

-1h 8458

[merged small][ocr errors][merged small]

EDITORIS MONITUM.

IN hac editione textum J. C. Orellii (Turic. 8vo 1844.) fere semper secuti sumus; varias lectiones paucissimas ad imam paginam affiximus. Poëtæ tres vitas antiquas præposuimus: 1. Suetonii, ex edit. Baumgarten-Crusii; 2. Anonymi, ex edit. Joannis Bond; 3. Anonymi, ex C. Kirchneri Quæstionibus Horatianis. Operum ejus chronologiam ex Caroli Franke Fastis Horatianis desumpsimus; Indicem Metrorum ex edit. Guilielmi Dillenburger; Indicem versuum Initialem ex edit. Orelliana, itemque Indicem Nominum Propriorum, quibusdam tamen mutatis et omissis.

Oxonii,

1847.

VITA HORATII.

I. SUETONII.

HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre (ut ipse tradit) 1 libertino, et exactionum coactore; ut vero creditum est, salsamentario, quum illi quidam in altercatione exprobrasset, "Quotiens ego vidi patrem tuum cubito se emungentem?" Bello Philippensi, excitus a Marco 2 Bruto imperatore, tribunus militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, scriptum quæstorium comparavit: ac primo Mæcenati, deinde Augusto insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis monstratur 3 illo epigrammate, ubi inquit:

"Ni te visceribus meis, Horati,
Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Hinnulo videas strigosiorem."

sed multo magis extremis, tali ad Augustum elogio: "Horatii Flacci, ut mei, memor esto.' Augustus ei 4 epistolarum officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto significat: "Ante ipse scribendis epistolis amicorum sufficiebam: nunc occupatissimus, et infirmus, Horatium nostrum a te cupio abducere. Veniet ergo ab ista parasitica meusa ad hanc regiam, et nos in scribendis epistolis juvabit." Ac ne recusanti qui- 5 dem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam

Sat. i. 6. 6, 45, 46; Epist. i. 20. 20.

""

6 ingerere desiit. Exstant epistolæ, ex quibus, argumenti gratia, pauca subjeci: "Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris: recte enim, et non temere feceris; quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit." 7 Et rursus: Tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque àv8 Oveρnvoûμe." Præterea, sæpe, inter alios jocos "purissimum penem," et "homuncionem lepidissimum,' appellat unaque et altera liberalitate locupletavit. 9 Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo "Seculare Carmen" componendum injunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum; eumque coëgerit, propter hoc, tribus Carminum libris ex longo intervallo quartum addere: post Sermones quoque lectos, nullam sui mentionem habitam ita sit questus: "Irasci me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros tibi infame sit, quod videaris familiaris 10 nobis esse?" Expressitque eclogam, cujus initium est,

"Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,

Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar b.""

11 Horatius habitu corporis brevis fuit, atque obesus: qualis a se ipso et in Satiris describitur, et ab Augusto hac epistola: "Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego, ut accusem te, quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam ipse es. Sed, si tibi statura • Sat. ii. 3. 309: cf. Epist. i. 20. 24.

b Epist. ii. 1.

« PredošláPokračovať »