Obrázky na stránke
PDF
ePub

Deuter, XIX, [15] : « In ore duorum vel trium testium (1) stat omne verbum. » Habuit ergo testimonium divinum et hoc irrefragabile, videlicet Spiritum Sanctum quo nullus major, nullus fidelior. Et hoc est quod dicitur hic: Cum venerit Paraclitus, etc. De quo teste tria dicuntur in quibus ipsius sufficientia commendatur.

Hæc autem sunt bonitas, dignitas, et veritas. Contra quæ tria solent testem a testimonio repellere, videlicet malignitas, vilitas et falsitas.

Hujus igitur recta bonitas tangitur cum dicitur: Paraclitus, qui interpretatur consolator, cujus officium est non tantum malos sustinere, sed potius redarguere. Joan. XVI, [8]: « Cum venerit Paraclitus ille arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio » quasi dicat: clarum est quod iste testis malus non est. Si enim malos diligeret, nequaquam malos argueret nec pro judicio staret, sed potius derideret, juxta illud Prov. XIX, [28] : « Testis iniquus deridet judicium. »

Item commendatur ejus auctoritas vel dignitas cum dicitur: quem ego mittam, a Patre, qui scilicet super omnem naturam est, finis et principium omnium creaturarum est; et omnia quæcumque facit per testem istum, idest per Spiritum Sanctum operatur. Judith. XVI, [17] « Misisti Spiritum tuum Domine et creata sunt, et (2) non est qui meæ possit resistere voluntati. >> Hoc est qui dum in cordibus bonorum infunditur, per ipsum ad Dei Patris illuminantur. Galat. IV, [6] (3) : « Misit Deus Spiritum filii sui in corda filiorum suorum in quo clamamus Abba Pater. » Nec mi-, rum si testatur Spiritus Sanctus missus a Patre quoniam ipse est Pater testimonium perhibens pro se. Joan. VIII, [18]: « Testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. >>

Item commendatur ejus veritas cum dicitur : Spiritum veritatis : hoc est amans et docens omnem veritatem. Joan. XVI, [13]: « Cum venerit Paraclitus quem ego mittam vobis,a Patre, ille vos docebit omnem veritatem. » Et certe non est mirum si Spiritus veritatis Christo testimonium perhibeat, cum ipse Christus sit veritas. Joan. XIV, [6]: « Ego sum via, veritas et vita. » Homini enim veraci de se ipso testimonium perhibcnti facile est perhibere testimonium. De Christo autem dicitur Joan. VIII, [14]: « Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum verum est. » Est igitur Spiritus Sanctus testis bonus, testis dignus, testis verus. Unus de illis tribus testibus de quibus dicitur 1. Joan. V, [7]: «< Tres sunt qui testimonium dant in cœlo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus et ipse est de quo dicitur hic: Cum venerit Paraclitus, etc., ille testimonium, etc. Tales testes non habet mundus qualis est Spiritus Sanctus. Dicitur enim Joan. XIV, [16]: Ergo rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum Spiritum veritatis, quem mundus non potest (4) recipere. » Sed in mundo multi sunt testes mendaces et fallaces qui non perhibent testimonium veritati, sed potius impugnant veritatem. Proverb. XXVI, [28] (5) : « Testis fallax non amat veritatem contra quos tamquam sibi contrarios Dominus in judicio (6) decrassabit. Cum enim sit veritas ipsos tamquam veritatis inimicos odit et persequitur. Unde cum dixisset Salomon in Proverb. VI, [16]: « Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus; oculos sublimes, linguam mendacem,» se- quitur: «< testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. » Et si odit eos constat quod non evadent (7) corrigiis

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Habuit ergo Christus testimonium non solum divinum sed etiam humanum sanctissimorum et excellentissimorum virorum utpote discipulorum et apostolorum suorum. Joan. XVI, (27) : « Et vos testimonium permbebitis, quia ab initio mecum estis. » Unde dicit ille scientissimus, I. Joan. I, [1]: « Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus, quod manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ hoc testamur et annuntiamus vobis. Sed heu hodie quoniam peccator habet testimonium non pro se sed contra se, divinum pariter et humanum et insensibilium creaturarum? Testimonium igitur contra hominem perhibent creator et creatura, duplex scilicet rationalis et irrationalis sive animata et inanimata. Generaliter vero loquendo habet homo testimonium adversarium sibi quadrupliciter, super se, intra se, circa se, et infra se. Est igitur testis hominis supra se, Deus quem nihil omnimo latet quoniam etiam affectiones et quantumlibet minimas cogitationes intuetur et singillatim perscrutatur, omnia ponderans et omnia numerans. Sap, I, [6] «Non liberabit maledictum a labiis suis: quoniam renum illorum testis est Deus, et (1) cogitationum ipsius scrutator est verus; quasi dicat, modo non reputant grave peccatum si male loquantur et si male cogitent, et si male delectentur, sed non evadent ita de facile sicut credunt, quia non evolat ita minimum mendacium de ore quod non ponderetur in statera divinæ justitiæ. Hier. XXIX, [23]: « Locuti sunt (2) mendaciter, et ego non mandavi eis; ego judex et testis dicit Dominus omnipotens. » Si tantum ponderantur verba, quanto magis ponderantur enormia facta. Apocalyp. III. [14]: Dicit Dominus testis fidelis et (3) verax. Scio opera tua. » Certe non est fur ita cffrons si sciret quod testis suus verax et fidelis deberet ipsum pro voluntate sua judicare. Itaque in eadem causa contra communem consuetudinem judex et testis esset qui mirabiliter non timeret (4). Et certe moriens peccator accusabitur ab eo tamquam occultorum conscio et judicabitur ab ipso tamquam a judice suo. Malach. III, [5]: « Accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, adulteris, et perjuris, et illis qui calumniantur mercedem mercenarii, et viduas et pupillos (5) opprimunt, et non timuerunt me, dicit Dominus. »

Item habet homo testem paratum intra se, scilicet remorsum conscientiæ propriæ. Et certe sicut gallice dicitur: qui habet malum vicinum, habet (malum) matinum. In summo nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus, unde summopere condemnabit hominem injustum conscientiæ testimonium. Quis enim excusaret malefactorem contra se ipsum testimonium proferentem. Rom. II, [12]: « Quicumque in lege peccaverunt per legem judicabuntur. » Et sequitur: testimonium illis reddente conscientia ipsorum, et intra se invicem (6) cogitationum accusantium vel etiam deferentium « quoniam sicut mala conscientia condemnabit malos, ita bona defendet bonos. II. Cor. I, [12]: Hæc est gloria nostra testimonium conscientiæ nostræ. »

Item habet homo testimonium circa se, quoniam ipsum accusabunt hæc temporalia quæ vel nimis amavit, vel indebite procuravit; et tunc videbit peccator quod mundus quem tantum cum suis passionibus diligit proditor ejus erit, quoniam non habet ita minimum obulum male acquisitum qui non dicat suo modo testimonium contra

(1) Vulg. « Cordis illius scrutator. »

(2) Vulg. « verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi. » (3) Vulg. « verus. >

(4) Sic Cod.

(5) Vulg. « et opprimunt peregrinum. »

(6) Vulg. Cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus.

ipsum. Unde dicitur Jac. V, [1] : « Agite nunc divites, plorate ulu 'lantes in miseriis vestris quæ advenient vobis: argentum vestrum et aurum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et (1) devorabit carnes vestras tamquam ignis. » Imo quod erit dolor super dolorem, ipsi filii quibus dimiserunt temporalem substantiam insurgent contra parentes ipsos de injustis possessionibus accusantes. Sap. IV, [6]: « Ex iniquis somniis filii qui nascuntur, testes sunt adversus parentes nequitiæ in interrogatione sua. Ipsum etiam tempus quod nunc usurarii vendunt et quod alii peccatores inaniter consumunt ipsum miserum accusabit, ́ quoniam non est minimum in tempore momentum quod non computetur bonis in meritum et malis in demeritum. Thren. I, [15]: < Vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos. « Si tempus accusabit electos, quanto magis peccatores et reprobos qui nunc in deliciis vivunt, et in senectute suis vix pœnitere possunt? Certe tunc dicturi sunt illud Job. XVI, [8] : « Oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei, et rugæ meæ testimonium (2) perhibent contra me. »

Item habet homo testem paratum contre sc, vel infra se, quemlibet infidelem. Quilibet infidelis et mendax contra peccatorem in testem recipietur; et hic est diabolus. Sed non audietur contra justum sive pœnitentem. Ps. [26, 12] : « Quoniam surrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. » Cum enim diabolus mendax sit non potest esse nisi testis fraudulentus; ideo in curia veritatis contra justos non est audiendus, quia dicitur Proverb. XII, [17]: « Qui mentitur testis fraudulentus. » Sed quia non observantibus non est fides servanda, sicut jura clamant, contra mendaces testis mendax recipietur, et cum illo quem accu sabit condemnabitur, secundum illud Prov. XXI, [28]: << Testis cst mendax peribit. » Sic igitur habet homo testes paratos contra se qui nunc omnes tacent, sed in hora mortis contra peccatorem omnes prosilient, secundum illud Job. X, [16]: « Instauras testes tuos contra me, et iram tuam multiplicas (3) contra me » et pœnæ tuæ, id est feræ « militant in me » hoc est, tamquam milites pugnant contra me. Unde non video remedium aliud nisi quod judicem adeamus et cum ipso pacificemus, de nobis metipsis justitiam facientes, et contra tentationum insultus nos metipsos ad certamen properantes ut contra nos non prævaleant isti supradicti testes. Hebr. XII, [1]: « Habentes (4) tantam multiplicitatem testium, curramus ad propositum nobis certamen (5), prospicientes in auctorem fidei, et (6) conservatorem Jesum. » Rogamus, etc.

In die Pentecostes.

LX. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cæperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Act. II, [3]. Sicut dicitur gallice permetre san doner est a fol conforter, idest promittere et non dare est stultum confortare. Et propter hoc Dominus noster Jesus Christus discipulos suos quibus in recessu suo Spiritum Sanctum promiserat nolens decipere sed vere quod promiserat adimplere, Spiritum Sanctum, Paraclitum hodierna die misit, et sic quod promiserat adimplevit. Dixerat enim Joan. XIX, [16]: « Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere. » Ecce quod promisit eis solatium in desolatione. Paraclitus autem interpretatur consolator. Socium in tribulatione, magistrum in prædicatione, quod totum completum est in hodierna die.

(1) Vulg. « manducabit carnes vestras sicut ignis. > (2) Vulg. dicunt.

(3) Vulg. adversum me. >>

[ocr errors]

(4) Vulg. tantam habentes impositam nubem testium.

(5) Vulg. aspicientes.

(6) Vulg. consummatorem.

[ocr errors]

Dum enim essent discipuli congregati propter metum Judæorum <«< factus est repente de cœlo sonus tamquam advenientis Spiritus» etc. Ecce quod venit in solatium timoris « seditque super. singulos eorum. » Ecce quod venit socium laboris «< et apparuerunt illis etc. « et cœperunt loqui» etc. Ecce quod venit in remedium erroris. Venit enim ne timore turbarentur, ne labore frangerentur, ne errore fallerentur; et tunc completum est verbum propositum : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto etc. In quo tria specialiter attenduntur: libertas, pretiositas, et fructuositas. Tangitur in dante libertas, vel liberalitas quando dicit : repleti sunt omnes. In munere, pretiositas quando dicit: Spiritu Sancto. In recipiente fructuositas quando dicit: et cœperunt loqui.

Largitas enim et liberalitas Dei Patris tangitur quando dicitur : <<Et replevit omnes » majores scilicet et minores discipulos. Probabile quidem est quod omnes repleverit cum tota domus in qua erant repleta esset; sicut impossibile est quod homo sit in tota domo plena forti vino et non inebrietur ab ipso. Scriptum est enim Act. I, [2]: « Factus est repente» etc. « et replevit totam domum ubi erant sedentes. » Et hæc repletio (quæ) facta est figurata est Exo. XXVIII, [3] ubi dicitur Moysi : « loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiæ. » Ecce quod cunctos replet, prudentes facit, et ad eorum doctrinam fideles suos transmittit. Licet autem tunc repleti dicantur, non est credendum quod antea non repleverit quos a principio mundi sibi discipulos et apostolos præelegit.

Unde notandum quod triplicem habuerunt plenitudinem sufficientiæ, abundantiæ, et redundantiæ. Primam ante vocationem, secundam post vocationem, tertiam in hodierna die.

Habuerunt igitur sufficientem plenitudinem antequam vocarentur, quia cum Dominus Jesus Christus sanctissimus, imo sanctus sanctorum esset, non est verisimile quod non bonos et justos in societatem vocasset. Unde dicere poterant pro illo statu illud Ps. [89, 14, 15]: « Repleti pro dicbus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala» ac si dicerent discipuli Salvatoris ; antequam vocares nos eramus in abjectione quoniam piscatores, pauperes, et egeni, multis etiam miseriis expositi secundum illud Job. XIV [1]. « Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis» sufficienti tamen bonitate pro diebus illis repleti. Cum enim divina bonitas omnem repleat creaturam rationalem juxta cujuslibet capacitatem et dispositionem secundum illud Sap. I [7]: « Spiritus Domini replevit orbem terrarum >> scilicet viventium et moventium. Constat quod ille magis replevit quos ad majus bonum promovere disposuit. Proverb. VIII, [20], dicit divina Sapientia: In viis justitiæ ambulo, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. » Cum igitur isti beati discipuli fuerint amici, constat quod antequam vocarentur sufficienti bonitate sunt repleti.

Item habuerunt plenitudinem abundantiæ postquam vocati sunt. Tunc enim abundantius tamquam sociis et discipulis manum aperuit et abundantiori gratia replevit, unde dicere poterant illud Psal. [89, 14]: «Repleti sumus mane misericordia tua, exultavimus, et delectati sumus. » Mane vocat exordium legis gratiæ vel principium vocationis apostolicæ in qua recipiunt plenitudinem misericordiæ divinæ. Magna enim fuit misericordia piscatores simplices et idiotas in societatem vocare. Et propter hoc non fuit mirum si lætati sunt, et delectati cunctis diebus vitæ suæ. Magnum enim est gaudium et magnus honor quando pauper clericus vocatur a summo Pontifice, quanto magis a creatore? Hanc repletionem desiderabant per Spiritum Sancti Patres antiqui. Eccles. XXXVI [15]: « Miserere civitati (1) sanctitatis tuæ Jerusalem. (1) Vulg. Sanctificationis.:

Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum. » Magna gloria est alicui civitati quando de clericis quidam in episcopos et archiepiscopos sunt electi. Et propter hoc fuit magna gloria terræ promissionis, quando .de piscatoribus suis electi sunt principes super omnem familiam, et etiam in socios creatoris, in quibus completum est illud Philip. I. [11]: « Repleti fructu justitiæ per Jesum Christum in laudem et gloriam Dei. »

Item habuerunt plenitudinem superabundantem hodierna die quoniam in tantum inebriati sunt vino spirituali abundantiæ, quod illam plenitudinem continere non valentes incontinenti cœperunt aliis eructare; sicut nos videmus in dolio musto repleto qui præ fervore quodam de plenitudine rejicit terram circum adjacentem madefacit. Unde de illis cantat Ecclesia (1): « Musto madere reputant quos Spiritus repleverat, etc. » Et hoc est quod dicitur Eccles. XXXIII, [17] : « Quasi qui vindemiat, replevi torcular. » Torcularia vocat apostolorum corda divinæ sapientiæ tamquam vini receptacula. In tantum siquidem de plenitudine divinæ sapientiæ receperunt quod totum mundum sua doctrina repleverunt. Propter quod cantat Ecclesia illud Sap. I, [7]: «Spiritus Domini replevit orbem terrarum hoc est discipulos et apostolos quos Dominus constituit principes super orbes terrarum. Sequitur: «et quod continet omnia scientiam habet vocis:» hoc est discipulos et apostolos habere facit.Nihil aliud vult dicere, nisi quod in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Sicut enim imber de cœlo descendens totam terram ubicumque infundit et fructificare facit, sic et apostolica doctrina totam Ecclesiam replevit et fructibus bonorum operum fecundavit. Unde de Petro et Paulo et alio quolibet apostolo dici potest illud Eccles. XXXIX, [8] << : Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum, et ipse tamquam imbres emittet eloquia sapientiæ suæ. »> Sic igitur habuerunt triplicem plenitudinem, sufficientiæ, abundantiæ, et redundantiæ per quas meruerunt indeficientem plenitudinem obtinere, videlicet plenitudinem abundantiæ cœlestis. Quoniam enim indeficienter seminaverunt in via, sine fine meruerunt in patria, secundum illud Galat. VI, [9] : « Bonum autem facientes non deficiamus. » Hæc sunt bona de quibus dicitur in Ps. [64, 5]: << Replebimur in bonis domus tuæ. »>

:

Ecce quæ refectio datur eis et aliis sanctis abundanter. Unde dicit: Replebimur, etc. » Tunc enim habebit anima quid quid desiderabit. Prov. XIII, [25]; « Justus comedit, et replet ani

mam suam. »

Dabitur etiam delectabiliter. Unde dicit : « in bonis. » Nullum enim majus bonum quam habere ut dictum est, quid quid optabimus ad votum. Psal. [102, 5]. » Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilæ inventus tua. »

Item nobiliter, cum dicit: « domus tua. » Nobilissimum siquidem erit in domo regia refici, gloriosæ mensæ socius effici. Hæc est domus de qua dicit Ezech. XLIII, [5] : « Introduxit me Deus in atrium interius; et repleta est gloria domus Domini. »

Item, infatigabiliter. Unde sequitur: « Sanctum est templum tuum mirabile in æquitate » Cum enim viderint sanctissimam sanctorum societatem mirabilem Dei præsentia se cunctis pro meritis distribuentem æqualiter et indeficienter contemplabuntur et indeficienter reficientur. Tunc enim complebitur illud Isai LVIII, [11]:

: «< Requiem dabit tibi Dominus Deus tuus semper, et (2) replebit splendoribus animam tuam. »

Sequitur Spiritu Sancto, in quo tangitur secundum, scilicet pretiosius. Quid enim melius, quid jucundius, quid portentosius

(1) Hymn. Pentecos. (2) Vulg. implebit.

quam Spiritus Sanctus, Sap. XII. [1]. « O quam bonus et suavis. Spiritus tuus Domine in omnibus. » Et vere nihil melius.

Illos enim quos replet facit strenuos in adversitate, quod patuit in apostolis. Cum enim hodierna die recepissent Spiritum licet ante essent pusillanimes et pavidi, constanter et sine timore mortis prædicaverunt verba Dei. Unde Petrus qui ad vocem ancillæ magistrum negavit post receptionem Spiritus Sancti audacter dicere potuit illud Mich. III, [8]; «Repletus sum fortitudine Spiritus Domini, judicio et virtute ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israel peccatum suum. » Et de Paulo et Barnaba dicitur Act. XIII, [50]: « Excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam, et ejecerunt eos de finibus suis at illi excusso pulvere pcdum in eos, venerunt Iconium. Discipuli (1) autem replebantur gaudio et Spiritu Sancto. >>

Item quos replet facit timidos in prosperitate; in cujus rei signum cum enumerasset Isaias dona Spiritus Sancti, quibus nihil jucundius aut utilius est in vita, ultimo posuit donum timoris. Noluit enim Dominus quod post tantam donorum spiritualium abundantiam haberent occasionem elationis. Et propter hoc ultimo posuit donum timoris. Unde de quolibet illorum dici potest illud Isai. XI, [2]: « Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. »

Item quos replet facit impavidos in perplexitate tanta enim. scientia repleti fuerunt quod nulla fallacia nullo errore seduci potuerunt vel perverti. Tunc enim impletum est illud Isai. XI, [9]: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientis. Et hæc est quod proprie dicitur hic Repleti sunt omnes Spiritus Sancto, et cœperunt loqui, etc.

:

Hanc igitur habuerunt Apostoli plenitudinem, et discipuli Christi. Sed discipuli mundi longe habent suam declarationem. Completum est enim hodie illud Isai. LI, « Terra eorum repleta [5]: est delicto. Fugite igitur de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam. » Loquitur Dominus sicut loquitur judex præmuniens bonos ut fugiant de societate latronum ne cum ipsis inducantur ad suspendium, Unde dicitur: « fugite. » Frequenter enim accidit quod innocens cum fure capitur et suspenditur. Febricitans enim sanum corrumpit, et porcus contagiosus totum gregem porcorum inficit. Et propter hoc bonum est vitare illorum societatem. Tales enim ejiciendi sunt de societate bonorum, sicut leprosus de societate sanorum, vel sicut arbor sterilis de horto ne impediat lignum fructiferum. Ezech. XXVIII, [16] : « Repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti et ejeci te. »

Nota quod quosdam replet spiritus vanitatis, quosdam fumus. voluptatis, et quosdam humus cupiditatis.

Quosdam ergo non replet Spiritus Sanctus, sed spiritus vanitatis et superbiæ ventus. Unde tales similes sunt instrumento rusticano, videlicet claro quod gallice dicitur chenirecte quod propter venti repletionem magnum esse videtur, sed exsufflato vento pellis morticina cognoscitur, quibus dicitur super illud Philipp, II, [7] « Exinanivit semetipsum, velut pellis morticiņa (2). Quid extenderis; o sanies foetida, quid inflaris; caput est humile, et membrum superbum. Absit.» Hæc est repletio de qua dicitur Ezech. XXVII, [25]. « Repleta es, et glorificata nimis in corde maris, et in aquis multis. » Aquæ quæ sunt in corde maris citius intumescunt, et ad alta cito ascendentes in abyssum in momento descendunt. Sic et isti superbi cito dejiciuntur. Ascendunt enim

[blocks in formation]

usque ad cœlum et descendunt usque ad abyssum. Unde tales significantur per illum pessimum Antiochum de quo dicitur I Mach. IX, [7]: Superbia repletus Antiochus spirans ignem in Judæos præcepit accelerari negotium, sed contigit illum impetu euntem de curru cadere. Tales enim sunt sicut arbor elevata quæ subito fulguris ictu confringitur et ad nihilum redigitur. Unde de isto eodem dicitur ibi: « supra modum humanum superbia repletus, qui sibi Paulo videbatur maris fluctibus imperare, et montium altitudines in statera ponderare, nunc (1) in terra humiliatus in gestatorio portabatur viliter, manifestam Dei virtutem in se contestans, etc. Nota quod sequitur (2).

Item quosdam non replet Spiritus' Sanctus sed concupiscientia fumus. Quidam enim faciunt de templo Dei coquinam diaboli ; sicut sunt gulosi de quibus dicitur Isai. XXVIII. [7] : « Absorti sunt a vino, erraverunt (3) præ ebrietate, omnes mensæ eorum repletæ sunt vomitu (4), sordibusque. Et quoniam venter et genitalia sunt vicina, imo gula luxuriæ est pedissequa, procurat diabolus quod de camera regis fiat postribulum. Vilissimus ribaldus intrat cubiculum ejus, sicut canis qui libenter intrat lectum bene paratum. Et in veritate tales faciunt maximum dedecus Deo, qui de sponsa Dei faciunt adulteram diaboli, et habitaculum divinum faciunt stabulum diabolicum. Et hæc est repletio de qua dicitur Ezech. IX, [9]: « Repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione. Igitur meus non parcet oculus, neque miserebor. » Et hoc est quod aperte dicitur Jer. XXIII, [10]: « Repleta est terra adulteris; propheta namque et sacerdos polluti sunt in domo

mea. >>

Item quosdam replet non Spiritus Sanctus sed cupiditatis humus, ut patet in istis mercatoribus et aliis avaris qui similes soricibus et formicis et aliis vermibus qui congregare non cessant, et ut cumulos suos majores faciant, alios vermiculos spoliant, de quibus dicitur Job. III, [15[ : « Possident aurum, et replent domos suas argento. Sed contingit talibus sicut formicis quæ postquam congregaverunt et magnum cumulum facerunt, formica leon, idest formicarum rex de cavernis ejicit et fame mori permittit; quod patuit in illo divite de quo dicitur Luc. XII, [20] : quod cum replesset horrea sua, statim audivit : « Stulte hac nocte repetent animam tuam a te, etc. » Ideo comminatur eos Dominus Ezech. XXVIII, [16] : « In multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te.» Et bene dicit tales repletos iniquitate, quia nec etiam veritatem habent in ore. Jurant enim et pejurant tota die, secundum illud Eccles. XXIII, [12]: «Vir jurans multum (5) replebitur iniquitate. »> Sic igitur quosdam replet ventus elationis quos in fine replebit. ignominia pro gloria, ut in secundo Machab. IX de Antiocho, ut supra.

Item quosdam replet non Spiritus Sanctus sed fumus voluptatis, quos in fine replebit angustia et dolor. Job. VII, [4] : « Replebor doloribus usque ad tenebras.» Prov, XII, [21]: « Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. >>

Item quosdam replet humus cupiditatis quos in fine replebit inopia. Reg. II, [5]: « Repleti prius, pro panibus se locaverunt: » hoc est conduxerunt. Quod ad litteram patuit in filio prodigo, de quo dicitur Luc. XV, [16]: quod consumpta substantia sua cupie

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

bat replere ventrem de siliquis quos porci manducabant: et nemo illi dabat.

Sequitur et cœperunt loqui. In quo tangitur ultimum, scilicet hujus repletionis utilitas, quia statim ceperunt loqui variis linguis, idest, idiomatibus diversis, secundum illud Act. II, [6]: Audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. » Et XIX, [6] : « Venit Spiritus Sanctus super illos et loquebantur linguis. »

Est notandum quod illos quos replet Spiritus Sanctus loqui facit, audacter, ardenter, et prudenter, ut videbitur. Loqui facit audacter ne timeant, ardenter ut moveant, prudenter ut valeant (1). Diffidant enim in bono prædicatore timiditas, tepid tas, curiositas.

Suos igitur prædicatores loqui facit Spiritus Sanctus audacter. Propter quod dicit Spiritus Sanctus Paulo Actor. XVIII, [9]: Noli timere, sed loquere. » Ecce ego tecum sum dicit Dominus. Et Actorum IV, [34]: «Repleti sunt Spiritu Sancto et loquebantur Dei verbum cum fiducia. » Et talis erat Stephanus de quo dicitur Act. VI, [10]: « Non poterant resistere, et sapientiæ et spiritui qui loquebatur. »Luc. XXI, [15] : Dabo vobis os et sapientiam, »>

etc. cui etc.

Item facit loqui ardenter ut moveant. Neque enim ardere possunt verba quæ de corde frigido perferuntur, ut dicit Bernardus. Et istorum typum gerit Helias de quo dicitur Eccles. XLVIII [7]: « Surrexit Elias quasi (2) ignis ardens, et sermo ejus quasi facula ardens. Et hoc est quod (dicitur) Act. II quod apparuerunt illis dispersitatæ linguæ sicut ignis, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui, etc. »

Item loqui facit prudenter ut valeant, et non quærant curiosa sed proficua juxta cujuslibet capacitatem et conditionem, aliter scilicet malis, et aliter scilicet justis, et sic (dicitur) de illis. I. Cor, II. [6]: «Sapientiam Dei loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus sæculi (3) quæ destruitur: sed loquimur Dei sapientiam in mysterio. » Et propter hoc dicit eis Dominus, Matth. X, [19]: Cum steteritis ante reges et præsides, nolite cogitare, etc. Non enim vos estis, etc. >

His linguis loquuntur illi quos replet Spiritus Sanctus. Sed aliis et aliis linguis, quos docet diabolus, de qua lingua dicitur in Psalmo [51, 4]: Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.» Et vere lingua ista lingua est iniqua vel injusta quia nec Deum timet nec hominem reveretur.

Est præsumptuosa, injuriosa, et perniciosa. Vere præsumptuosa, quia ipsum Deum blasphemus et maledicus impugnare non cessat. Unde tales similes sunt cani rabido, qui dominum suum mordet, viro furioso qui custodientem se dentibus appetit, et pro posse nocet. Et isti sunt quibus Ps. [11, 4] imprecatur Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt etc. Quis noster » etc. Disperdat, inquit, hoc est diversis pœnis perdat. Certe puto quod nulla major est culpa linguæ quam creatorem suum blasphemare vel blasphemus impugnare; sicut nulla lingua magis punietur quam illa lingua quæ de blasphemiis convincetur; quod satis innuitur Apoc. XVI, [11]: <«< Blasphemaverunt Deum coli, præ doloribus et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis, et (4) manducaverunt linguas suas præ dolore. »

Item in lingua injuriosa. Et certe nimis injuriosa quæ proximum fallit et proximum diffamat. Proximo detrahit, et lingua tertia dicitur Eccl. XXVIII. [16]: « Lingua tertia multos commovit, et dis

(1) Diffidare, proprie est a fide quam quis alicui debet aut pollicitus est deficere. V. Du Cange ad hanc vocem et S. Bernard. epist. 222. (2) Vulg. « quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. » (3) Vulg. « neque principum hujus sæculi qui dextruuntur. » (4) Vulg. « commanducaverunt. »

[ocr errors][ocr errors]

persit illos de gente in gentem. Multos enim turbavit pacem habentes. »

Et bene dicit: lingua tertia » quia tripliciter nocet, quoniam aliquoties denudat malum occultum; et sic dicitur lingua dolosa quæ occulte voluit manifeste diccre, de qua dicitur Jer. IX, [8] : « Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo cum amico suo pacem loquitur, et occulte ponit ei insidias. » Et in Ps. [189, 2] « Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa, Quid detur tibi » etc. «Sagittæ potentis acuta » etc. Et hæc quidem est magna nequitia, dum in lucem profert quod in abscondito scitur. Et propter hoc dicitur lingua nequam. Contra quod dicitur Eccles. XXVIII, [28]: « Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam, et ori tua facito ostia quasi dicat: nec audias eos nec loquaris cum illis.

Item aliquoties publicat et dilatat, malum manifestum. Et hæc est proprie lingua detractoria. Detrahere enim est malum alterius quantumcumque publicum ex libidine propalare. Et quoniam periculosum est aures talibus accommodare, eo quod talia verba vencnosa sunt, et de venenosis cordibus proferuntur, dicitur Eccles. X, [11] Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. » Prov. XXV, [23] Ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis et linguam detrahentem. »

:

Item aliquoties denigrat bonum. Dicitur enim Prov. XXVI,[28]: << Lingua fallax non amat veritatem. » Propter hæc tria mala dicitur lingua tertia. Lingua, inquit, tertia multos commovit. Et sequitur (1): « Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus.

Item est lingua perniciosa,non solum præsumptuosa contra Deum, non solum injuriosa contra proximum, sed etiam pernitiosa contra proprium subjectum. Dicitur enim Proverb. XV, [4] : « Lingua immoderata conteret spiritum. » Ad litteram enim immoderata loquela multum nocet animæ. Hostis enim quando videt portas civitatis apertas libenter et faciliter intrat similiter et diabolus. Prov. XXV, [28]: « Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic homo qui non potest in loquendo cohibere spiritum. suum. » E converso de viro justo et modesto dicitur Prov. X, [19]: « Qui moderatur labia sua prudentissimus est: argentum lingua justi.» Non sic loquebantur Apostoli sed variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Rogemus Dominum.

ITEM IN PENTECOSTE.

LXI. Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Joan. XIV, [26]. Salvator noster Jesus Christus tamquam bonus magister discipulos suos dum præsens esset multa docuerat ad salutem necessaria. Nunc autem ut plenius et perfectius informentur promittit eis alium magistrum, videlicet Spiritum Sanctum, quod hodierna die quidem completum est, quia sicut dicitur Act. II, [1]: « Cum complerentur dies Pentecostes» etc. « factus est repente » etc. repleti sunt omnes « etc. et cœperunt loqui « etc. In quo patuit etiam in dante largitas et in dono pretiositas, et in facto fructuositas, ut tactum est supra.

[ocr errors]
[ocr errors]

Spiritualiter autem loquendo demonstratur in verbis istis quod Spiritus Sanctus in animam veniens tamquam bonus et peritus medicus contrariis contraria sanat.

Cum enim quadruplex Spiritus malus infestet animam, scilicet Spiritus angustiæ, spiritus immunditiæ, spiritus ignaviæ, spiritus malitiæ, mittitur Spiritus Sanctus quadrupliciter. Cum enim Spiritus angustiæ exasperet in adversis mittitur Spiritus Sanctus ut consolator. Cum Spiritus immunditiæ coinquinat in prosperis, (1) Eccl. 28, 23.

[ocr errors]

venit ut sanctificator. Cum enim Spiritus ignaviæ reddat difficilem ad bonum dat ut corroborator. Et (cum) Spiritus malitiæ reddat pronum ad malum, datur ut informator, ut ex verbis præsentibus ostenditur.

Infestat igitur homines Spiritus in angustia posites ita quod vix, aut modicum, requiescere sinit, ut patet illis quos urget adversitas tamquam gladius in corde confixus, ita quod vix consolationem recipiunt. Sicut febricitans de vita desperatus, quod ostenditur Exodi VI, [9] : » Non acquieverunt filii Israel Moysi consolanti, scilicet eos et erudienti. Sequitur: propter angustiam Spiritus et opus durissimum » quo oppressi erant. Summum autem remedium est quod tales clament ad Dominum, sicut infirmus ad medicum, aut vulneratus ad chirurgicum, ut de vulnere tollat gladium, et apponat consolationis remedium et medicamentum, secundum illud Baruch III, [1] : « Domine anima in angustiis posita, et Spiritus anxius clamat ad te» etc. Venit Spiritus ad consolandum et mitigandum, et hoc est quod dicitur hic: Paraclitus Spiritus Sanctus, etc. Paraclitus enim interpretatur consolator. Joan. XIV, [16] promittitur talibus: « Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis Spiritum veritatis ut maneat vobiscum. » Certe dici dolere non posset qui talem consolatorem recipit in hospitium suum. Et bene dicit: alium Paraclitum. > In mundo enim nulla vera vel integra consolatio, quin imo multos habet oppressores et paucos consolatores. Est enim mundus sicut mare in quo major piscis minorem devorat et ab alio devoratur. Eccles. IV, [1] : « Vidi lacrymas innocentium el neminem consolatorem. ›

Item coinquinat hominem spiritus immundus, videlicet diabolus. Est enim sicut porcus qui non vult habere lectum nisi sordidum. Non enim libenter est nisi in locis ab humore carnalis concupiscentiæ defœcatis. Est enim talis cum delicatis iste immundus spiritus nec libenter habitat cum abstinentibus et famelicis, ut dicitur Luc. XI, [24]: « Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida et inaquosa, quærens requiem et non inveniens; tunc dicit: revertar in domum » etc. Immunda quidem conscientia dormitorium diaboli est. Et propter hoc innuitur Spiritus Sanctus in animam tanquam purgator et sanctificator. Et hoc innuitur cum dicitur: Sanctus. Sanctus enim idem est quod mundus. Non enim vult habere thalamum nisi purum et mundum. Unde descendit in Virginem, cujus tabernaculum sanctificavit Altissimus. Luc. I, [35]: « Spiritus Sanctus superveniet in te etc. Sancto enim et mundo non decet habere nisi mundam domum. Unde cum peccasset David cum uxore Uriæ in oratione sua petiit a Domino: « Cor mundum crea in me, Deus etc. Et sequitur: «Ne projicias me a facie tua, et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me. Sciebat enim quod a fictis et falso petentibus effugiebat Spiritus Sanctus, secundum illud, Sap. I, (1) : « Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum. »

[ocr errors]

Item gravat hominem Spiritus ignaviæ, de quo dicitur Ezech. XXI, [7]: « Tabescet omne cor, et infirmabitur Spiritus >> qui spiritus infirmitatis dicitur eo quod in tantum onerat peccatorem quod vix etiam ad cœlum respicere sinit. Diabolus enim in tantum inculcat homini peccatum super peccatum, quod mirum est quin præcipitatur quotidie in infernum. Imo diabolus ipse sedet super ipsum peccatorem sicut homo super jumentum suum. Unde peccator significatur per equum pallidum de quo Apocaly. VI, [8]: Ecce equus pallidus ; et qui sedebat super illum nomen illi mors, et infernus sequebatur eum. » Quid mirum si natura nostra debilis et infirma sursum respicere non potest quæ continuo supra dorsum suum (1) Cod. disciplinam.

« PredošláPokračovať »