Lauro quam Tamesis turbidus obtulit Indignâ malè turgidos, Et qui suppositum servitio Dravum Linquentes, ruere omnia, Et regnum in cineres vertere destinant. Hæc inter violentior Namurci in scopulis incubuit metus, Extremamque moram objicit Defensor, latebris conditus ultimis; Illum vividior premit Gallus, circumagens et gladium et faces, Et congesta cadavera Calcans, et galeas, sparsaque rudera, Victor per crepitantia Tormenta, ense sibi latum iter explicat. Auditis? cava buccina Fatali sonitu litora percutit. Actum est. Jam posuit furor, Jam Gallo patet arx pervia militi. Spem nunc abjicite improbam, Et fastus nimios ponite, Galliæ Hostes, non tumidi amplius; Et junctis populis fœdere perfido Urbis tristia perditæ Testes, voce humili, dicite nuncia. Majores ego spiritus Gestans, sub pedibus degenerem metum Projeci, et sola deserens Ad cœlum rapior plenus Apolline; Indoctisque reconditos Fontes Æmoniæ visere gestiens, Magnum, crudus adhuc senex, Flaccum pone sequar per nemora invia, Montesque, et sacra segnibus Hâc ignota tenus lustra PERALTIIS. CLAUDII FRAGUERII AD FABULLUM, VETERUM CONTEMPTOREM [a], HENDECASYLLABI. Vovi Dis superis tuas, FABULLE, Quòd sunt illepidæ atque inelegantes, Quare, si sapias, refige dictum: [a] Dans l'édition de 1694, le titre de cette pièce se lit ainsi : Claudii Fraguier S. J. ad Peraltum, etc. Dans cette édition, le nom de Perrault est seulement latinisé; dans celle de 1701, il est remcelui de Fabullus. placé par 1 FRAGUERII HENDECASYLLABI. Verùm ne videar nimis severus, Dic te non animo malo invidoque Fateri pudet, inquies. Bonum sit. 617 EJUSDEM AD FABULLUM, FASTIDIOSUM CRITICUM, IAMBUS. FABULLE noster, delicatus es nimis: |