Obrázky na stránke
PDF
ePub

EJUSDEM

AD FABULLUM

EPIGRAMMA,

E GALLICO V. C. N. B. D.

Ain', FABULLE, me gravi eripuit malo

Tuus iste frater nobilis veneficus,

Fuisse medicum nempe quem narras meum? Omitte. Nam quod vivo sat refelleris.

EJUSDEM AD EUMDEM.

Si quod ridiculè, FABULLE, narras,
Frater iste tuus mihi fuisset

Agroto medicus; tibi liceret
Tutò Virgiliosque, Tulliosque,
Tutò Mæonidemque, Pindarumque,
Dictis figere contumeliosis.

Vel nostrum impeteres caput, silerem.

CL. FRAGUERIUS

V. N. NIC. REMUNDO,

PARLAMENTI CONSILIARIO. S. [a].

Adhortatus es me sæpius, V. I., ut amicum nostrum è gravi morbo recreatum latino carmine compellarem. Quod item à me meus in illum amor flagitabat. Feci igitur, ut potui, ne desiderio tuo, ne voluntati meæ deessem; et hoc qualecumque carminis est ante pauculos dies effudi potiùs quàm limavi. Fugio enim laborem, eum præsertim qui in locandis componendisque verbis ut tesserulis positus est. Adde, quòd non ignoras, me longè alio studiorum genere horrido illo atque inculto detineri. Sed nihil ad rem. Versuum enim, si mali sunt, stulta excusatio est. Atque hoc totum tolline an relinqui debeat judicium tuum esto. Mihi perinde est, dummodo vobis persuasum sit nihil esse quod vestri causa non sim facturus, qui versus fecerim. Vale.

IV. KAL. Feb. 1. cc.

[a] Cette lettre et la pièce suivante furent insérées, pour la première fois, dans l'édition de 1701.

AD V. C. N. BOLEUM,

E GRAVI MORBO RECREATUM.

Sola suburbani ruris te detinet umbra
Assiduè, sacrumque nemus fontesque morantur
Laxantem curas, et carmina docta canentem,
Non secus ac vitreas Permessi Phoebus ad undas
Errat, et attentos cantu demulcet olores.

Dicite quis vatis vestri Deus otia rupit,
Aonides, morboque virum violavit acerbo.
Invidia erectis frontem vallata colubris.
Sensit enim pulchro vatem indulgere labori,
Dum toties laudata refingit carmina lima
Impiger, et libro diversa recolligit uno,
Unde per ora virum
magna cum laude feratur.
Sensit opus prodire novum, quod livida frustra
Mordeat; et meminit musis irrisa, quòd hujus
Nuper ubi extremis operum defigere dentem
Quæreret, offendit solido, et rabiosa recessit.

His super infrendens, mediis è faucibus Orci Tartaream excivit febrem, quam lurida flamma, Lurida flamma, nigrisque agitant insomnia monstris; Si posset duro famam prævertere leto.

Illa tibi accensas igni depasta medullas, Quàm propè te eripuit nobis, divine poëta, Tecum artes ipsasque involvens funere musas Impia, quas lacrimas, quæ non suspiria movit! Ipsa etiam in tenebris et amictu noctis opaca,

FRAGUERII EPISTOLA AD NIC. BOLEUM. 623 (Horresco referens) Orci longæva sacerdos,

Mors aderat, dirasque manus falcemque parabat ;
Nequicquam: neque enim tanto in discrimine vitæ
Deserit illustres Phœbi tutela poëtas.

Ille quidem pura juvenis descendit ab æthra,
Nube vehens, habilique coma conspectus et auro,
Et laurum et citharam læva complexus eburnam.
Isque ubi vicina mortem respexit in umbra:
Non hîc ulla tuis devota est victima sacris,
Aspera mors, nec te, nostro sine numine, Divûm
Fata sinunt sanctos Erebo mactare poëtas.
Nam quia supremo vitas ex æthere ducunt
Nascentes, vivaque animati pectora flamma
Divinum accipiunt ipso de fonte furorem;
Idcirco nostrum est arctis exsolvere nodis
Puram animam, et castis illimem reddere lucis.
Ille igitur, fati legem quandoque subibit,
Non cadet obscœnæ pulsatus verbere falcis:
Ipse adero, solvamque manu mortalia vincla,
Ipse legam magnæ cœlestia semina mentis.

Me duce tunc, Erebo procul, et trans rauca fluenta,
Ibit in Elysium, quà mollibus humida rivis
Arva tenent umbræ, et spatiis felicibus errant,
Umbræ nobilium vatum, quos Græcia, magnis
Dives terra viris, quos Itala terra creavit :
Ascræusque senex, et Divûm interpres Homerus,
Pindarus, Ausoniæque decus Maro; quique dicaci
Perversos hominum distringunt carmine mores;
Quique theatrali suram vinxere cothurno;
Clari omnes, tortaque umbrati tempora lauro.

« PredošláPokračovať »