Obrázky na stránke
PDF
ePub

Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam Viribus, et versate diu, quid ferre recusent, 40. Quid valeant humeri. Cui lecta potenter eritres, Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo, Ordinis haec virtus erit, et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici,

firmatum, Horatium de fictione cogitasse, si per fictionem ex mente Aristotelis rerum compositionem animo comprehendas.

38) Qui scribitis Hic a generali omnibus artifici. bus necessaria regula in alias, quae scriptoribus modo usui sunt, transgreditur.

A equam 40) Cui

parem.

a quo.

[ocr errors]

Potenter Accommodata viribus et facultati scribentis. Ne suscipiat poëta, quae sustinere nequeat: Kleistii tragoedia (Seneca) et Thomsonis tragoediae ipsis uominis immortalitatem nou comparassent, quam alterius anni tempora, alterius ver confirmarunt. Sunt, monente Quintiliano, haec duo vitanda prorsus: unum, ne tentes, quod effici non possit; alterum, ue ab eo, quod quis optime facit, in aliud, cui minus est idoneus, transferas.

Res

[ocr errors]

materia, vel id, quod quis tractaturus est. 41) Facundia elocutio fictioni congruens.

Ordo suo loco.

[ocr errors]

Dispositio, series, collocatio singulorum in

Lucidus ordo

non qui facile perspici et mente capi potest, ut nonnulli opinautur, sed qui rem lucidam reddit. Duplicem ex re pro viribus electa fructum Horatius promittit, facundiam et ordinem, cui inhaeret perspicuitas. Socrates teste Cicerone (de orat. I. 14.) dicere solitus est, omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes, Conf. v. 311: Verbaque provisam rem non invita sequentur.

42) Virtus ita a Cicerone narrationis virtus et ab Aristotele λɛžɛws apɛtη dictum legitur.

43) Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia Quae necessario scire debet lector vel auditor, suo loco dicat poëta.

dici

V. 41. a) Deserit.

V. 42. a) Haud ego fallor.

V. 45. b) Ut jam non dicat

4

Pleraque differat, et praesens in tempus omittat, 45. Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auc

tor.

In verbis etiam tenuis cautusque serendis,

44) Pleraque differat -in aliud tempus; non autem dispertiat, dispescat, in diversas partes ferat. Hoc sen su enim tautologia Tov omittat infertur, si enim poëta pleraque jam dispertivit, quid, quaeso, in tempus praesens omittet vel remittet?

Omittat Hic non praetermittendae rei cujusdam seusu capiendum esse, sed remittendae in tempus praesens seu idoneum, Regelsberger pluribus exemplis evicit.

45) Hoc amet, hoc speruat in aliis, quae poëtice efferre licet, moretur, alia obiter tractet, aut penitus segreget. Conf. v. 149: et quae

Desperat tractata nitescere posse, relinquit.

Promissi carminis auctor Regelsberger et Hohler explicant promissum per longum, quod mihi minus probatur; noster enim etiam v. 138 voce hac usus est: Quid diguum tanto feret hic promissor hiatu? ubi de auctore longius carmen coudituro certe non cogitavit. Assentiendum itaque Schellio, qui rem ita interpreta tur: Cum cuique poëseos generi sua constet ratio: poëta carmen conditurus, certo alicui poëseos generi lege adstrictum, (alioquin non fuerit poëma), promissa facere videtur, quibus, si legitimum condiderit poëma, tantum abest, ut exciderit, ut contra ab intelligentissimo quoque promissis stetisse (ex lege) judicandus sit. Hujus rationis est testis locupletissimus Wolf, cujus de hac omni re decretum post multos barbatos gravesque viros non minus sale, quam subtilitate judicii commeudatur.

46) In verbis etiam tenuis, cautus que se. rendis Versus hic, quem Vofs cum nonnullis interpretibus versui 45. praeponit, cum sequentibus de elocutione et primum de verbis tractantibus conjungendus elegantiae transitus novum ordientis praeceptum egregie inservit. Tenuis Subtilis, accurans,

Cautus

supra tutus.)

ut singula consideres. qui sibi cavet, ne modum excedat, (sicuti

Serendis non a sero, sevi, semino, sed a sero, serui, cujus composita in usu sunt, quod conserere, connectere, conciunare, ordinare denotat, unde serta pro floribus contextis, unde series et sermo dicitur.

Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit junctura novum. Si forte necesse

est,

Indiciis monstrare recentibus abdita rerum: 50. Fingere cinctutis non exaudita Cethegis

47) Dixeris egregie Ubique quaeritur novitas, maxime autém a poëtis, quibus mens divinior, atque ideo. os magua sonaturum tribuitur, quo ut admirationem pariaut, trita et vulgaria verba abjiciant, necesse. Cicero (de orat. H. 14.) M. Antonium loquentem inducit:,:Poëtas (graecos) quasi alia quadam lingua locutos, non coñor at◄ fiugere; cum his me (ut dixi) oblectó, qui rés gestas, aut qui orationes scripserunt suas, aut qui ita loquuntur, ut vio deantur voluisse nobis, qui non sumus eruditissimi, esse familiares." Sermo poëticus non est sermo plebeculae rudis, sed hominum entheorum, et tum demum vitio datur, si poëta adeo facilis est in fingendis vocabulis et maxime épithetis, ut éi dici possit, quod Petronius (Satyricon c. go.) cuidam dixit: Saepius, inquit, poëtice, quam humané locutus es.

48) · Junctura Egregium novitatis acquirendae subsidium ducit Horatius juncturam. Nequaquam hic duntaxat de junctura vocabulorum duorum in unum, seu de compositis, ut velivolus, trisaeclisenex, aurifodina etc., quarum usus in latinis haud frequens, sed de verborum apta collocatione existimandum. Si verba singula videlicet alio modo collocantur, ac in sermone quotidiano fieri solet; unde pleraeque metaphorae suam ducunt originem, uti hic callida junctura adhibitum statim verðum notum et usitatum videtur novum. In Germanis quoque inusitatam verborum seriem elocutioni poëticae quam plurimum iuservire, Klopstock primus docuit (Nordisher Auffeher 26. Stück.)

Si forte necesse est — cum ope junctura usitatis rem novam exprimere omnino non liceat, aut brevitatis causa circumscriptionum taedeat, tum demum novis verbis utere. 49) Abdita rerum Res abditae et veteribus ignotae,

Locutio Graeca;

50) Cinctutis — praeceptum simul et exemplum. Vox vetus et obsoleta pro cinctis seu indutis cinctu vel campestri, qui erat genus tunicae infra pectus aptatae, vel cum

48) a) Si forte necesse.

Continget, dabiturque licentia sumta pudenter, Et nova, fictaque nuper habebunt verba fidem, si

Graeco fonte cadant, parce detorta. Quid

autem

togae lacinia rejecta in humerum sinistrum, inde ad pectus infra brachium dextrum revocabatur, et instar cinguli convolvebatur circa lumbos, pendente crurum tenus subligacu lo, corpore reliquo exserto et nudo. In Cethegorum familia diutius mos hic togae convolvendae servatus est. Cinctus etiam idem ac acer, strenuus, et opponitur discinct o

Cethegis Antiquioribus Romanorum scriptoribus. M. Corn. Cethegus secundo bello Punico gessit consulatum, itaque ante Horatium circiter ducentos annos floruit, elo quentia primus Romae excelluit, et, ut canit Ennius: Is dictus popularibus olim, Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, Flos delicatus pópuli suadaeque medulla.

(Cic. Brut. 58:)

a

Cicero de fin. III. 5. ita de his rebus censet: Quid si in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum Graecia est, ut doctissimi homines de rebus non pervulgatis inusitatis verbis uterentur: quanto id vel uobis magis est concedendum.

51. Pudenter- - verecunde.

52. Fictaque nuper Bentley ponit factaque, nos rem non tanti putamus, ut a vulgata sit discedendum. Habebunt verba fidem probabuntur.

53. Graeco fonte cadant Non ea de causa de Graeco mutuare licuit vocabula, quod Graeci linguae copia et abundantia Romanos longe antecelluerint; sed quoniam lingua latina magua ex parte linguae Graecae originem debet, quo fit, vocabula ex Graeco fonte derivata minime linguae Latinae obesse, imo prohibere, quominus, quemadmodum de Graecis Demetrius Phalerus (de elocut. Sect, go.) mouet, sicuti phrygica et scythica soneut. Simili ratione ac in lingua bohemica, cujus genius ut aegerrime fert, eidem Germanicas inseri voces, ita lubentissime suadet, ut vocabula, quae desiderat, vel a matre Slavica, vel a quacunque ejusdem filia repetat.

Parce de torta - parumper, aliquantulum. Quemadmodum ex ποιησις poësis, γραμματικη grammatica, Quid autem, cur non liceat nova condere verba? quid adimet datum?

Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademtum 55. Virgilio, Varioque? Ego cur, acquirere pau

ca

Si possum, invideor, cum lingua Catonis et

Enni

54. Caecilio Caecilius natione Insuber Mediolanensis (aequalis fere Terentii) vixit circa annum A. U. C. 590, comoediarum scriptor, quem Cicero malum latinitatis auctorem vocat; artis tamen comicae et componendae fabulae peritum fuisse apparet, quippe quem ipse Terentius consulere non dubitaret.

Plauto que Punico vixit.

Plantus, poëta comicus secundo bello

55. Virgilio Varioque-Lucius Varius poëta cum Virgilio et Horatio ipso Romae florens Augusto carus imprimis fuit, ejusque jussu Aeneidem emendavit, cum eam ipsi cremaudam Virgilius moriens commisisset. Ejus tragoe dia Thyestes teste Quintiliano X. 1. cuilibet Graecorum com. parari poterat; in epicis erat Virgilio fortasse uni postpo nendus. De utroque dicit Noster:

Animas, quales neque candidiores

1 Terra tulit, neque quis me sit devinctior alter. His quoque Horatius debuit, quod in Maecenatis amici. tiam reciperetur :

Nulla mihi te fors obtulit: Optimus olim

Virgilius, post hunc Varius dixere, quid essem. Varii opera temporum injuria periere, paucula si exclpias fragmenta, quae a Macrobio recensentur.

56. Invideor-prae invidia vetor, mihi invidetur, locutio graecissaus, ut Graeci dicunt qovsual. Lepide igi tur, cum de novandis loqueretur verbis, novum ipse verbum induxit.

Catonis et Enni - M. Portius Cato Major sive cen sorius scripsit historica et oeconomica, et necessitate coactus plurima vocabula nova condidit.

Ennius, poëta Latinus antiquissimus, natus Rudiis in oppidulo Calabriae anno A. U. C. 514. Natione Graecus tunc inhabilem linguam latinam Graecas sequi formas coëgit, et Homerum imitaturus primus carmine epico Scipionis Afri cani coaevi sibi carissimi res gestas cantavit et annalium Romanorum libros hexametro composuit, Teste Plinio prior Africanus Scipio ejus statuan sepulchro suo imponi jussit; clarumque illud omen, imo vero spolium ex tertia orbis parte raptum in ciuere supremo cum poëtae titulo legi disti

« PredošláPokračovať »