Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. Horatii Flacci

de

Arte poetica

liber,

quem interpretatione atque notis criticis et
aestheticis illustravit, lectionis varietate e
duobus veterrimis, hactenus non adhi-
bitis codicibus M. S. P. T. Bibliothecae
Metropolitanae Pragensis auxit

et

Germanorum versu

reddidit

S. C. MACHÁČEK,

caes. reg. Humanitatis Professor in Gymnasio Gičinensi.

Editio secunda immutata.

PRAGAE.
Kronberger et Weber.

1833.

[merged small][merged small][graphic][subsumed][ocr errors][merged small][subsumed][subsumed]

Prolegomena.

Horatium ad conscribendas odas, satyras et epistolas plurimum pollere, critici omnes asserebant ; in componendo carmine didactico vero eidem primas attribuere, variis rationibus compulsi plurimi dubitabant. Etsi enim praecepta singula, quae in libro de arte poëtica continentur, in altum eveherent: ordinem tamen, unitatem et methodum in eo invenire, frustra adnitebantur; ideoque, quum liber hic longius a perfecta artis poëticae praeceptione abesset, opinabantur, Horatium operis summa infelicem, artem sine arte tradidisse. *) Alii, ne idcirco inclyti poëtae ho

*) Diese sogenannte horazische Ars poëtica wird, sobald man will, daß sie ein Compendium der Dichtkunst seyn soll, ein übel zusammenhängendes, flüchtiges, mit Nebensachen und Radotage angefülltes Sudelwerk. Ich habe den Horaz um des Zusammenhangs willen, ein Paar Worte mehr sagen las= sen, als er ausdrücklich sagt; aber um in das Ganze Zusammenhang zu bringen, müßte man ein neues Werk daraus machen.

Wieland.

nos minueretur, causam ejus defensare conati, libro huic, quamquam in omnibus codicibus et editionibus a cunabulis ab epistolarum libris sejunctus,,de arte poëtica" inscriptus sit, epigraphen alius aliam imponebant. Inde praeceptionum collectio, satyra, epistola, epistola didactica et s. p. nuper denominatus, inde lis pendens de consilio poëtae et de sensu ejusdem callendo, inde hypothesium diversissimarum commenta, nonnisi in avia ducentia. Quarum illa a Wielandio praeeunte Anglo H. Colmanno proposita praecipua habetur, qua fingitur Horatius epistola patri L. C. Pisoni gratificaturus, sed dissimulata conscientia, filium majorem in studium poëseos, maxime dramaticae, acrius ultraque, quam concessum juveni Romano nobili, non ad otia studiosa sed ad rempublicam nato, quasi mysteria poëticae artis edocturus, sed reapse difficultates ejus, scopulosque ostendendo coërcere studere. Alii tandem codicis depravationem suspicabantur, et culpam in formularios transferentes interrupta pro suo ingenio contexebant.

Novissimo aevo prosperior fortuna operi huic affulgere videbatur. Michelsen in eodem vestigia quaedam ordinis detexit, J. Chr. Regelsber→ ger vero attentiore tandem studio rhetorices, Aristotelicae praecipue, ductus sibi persuasit, Horatium imitatum esse Aristotelem, ordinem servas- . se egregium, et epistolam hanc carmen didacticum

esse omnibus numeris absolutum, imo omnium antiquitatis perfectissimum.

En ordinem ab interprete hoc expositum :

Pars theoretica generalis.

1. De inventione generali 11. De dispositione generali III. De elocutione generali

1. De verbis (v. 47—73).
2. De versibus (v. 73–86).
3. De stylo (v. 86—119).

V.

1 32

[ocr errors]

V. 32- 47

[ocr errors]

v. 47-119

a) Sit accommodatus materiae (v. 86~99).
b) Sit patheticus (v. 99–114).

c) Sit moratus (v. 114-119).

Pars theoretica specialis.

De praecipuis poëmatum generibus.

I. De inventione speciali, praecipue materiae v. 119-136 II. De dispositione speciali . V. 136-220

1. Partium epopoeiae (v, 136–153).

2. Reliquarum partium dramatis (v. 153-220).
a) De moribus aetatis (v. 153-179).

b) De repraesentatione publica (v. 179-193).
c) De choro (v. 193-202).

d) De musica (v. 202➡➡220),

III. De elocutione speciali

1. In satyris (v. 220—251).

2.

Metro iambico dramatum generibus com-
muni (v. 251-275).

3. Conclusio partis primae: Brevis historia

[blocks in formation]

220-289

[merged small][ocr errors]

v. 289-806

« PredošláPokračovať »