The Odes, Epodes, Carmen seculare, and the first Satire, of Horace: tr. into Engl. verse by C. Hughes, with the Lat. text

Predný obal
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Populárne pasáže

Strana 263 - EXEGI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam. Usque ego postera Crescam laude recens, dum Capitolium Scandet cum tacita Virgine pontifex.
Strana 279 - Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis ; Est in juvencis, est in equis patrum Virtus...
Strana 321 - Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere majus. Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari Seu Genitalis.
Strana 285 - Hiberiae? condit quisque diem collibus in suis, et vitem viduas ducit ad arbores; 30 hinc ad vina redit laetus et alteris te mensis adhibet deum; te multa prece, te prosequitur mero defuso pateris et Laribus tuum miscet numen, uti Graecia Castoris et magni memor Herculis. 'longas o utinam, dux bone, ferias praestes Hesperiae!
Strana 331 - Neque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine...
Strana 115 - Fila trium patiuntur atra. Cedes coemptis saltibus et domo Villaque, flavus quam Tiberis lavit, Cedes, et exstructis in altum Divitiis potietur heres.
Strana 175 - JUSTUM et tenacem propositi virum Non civium ardor prava jubentium, Non vultus instantis tyranni Mente quatit solida, neque Auster, Dux inquieti turbidus Adriae, 5 Nee fulminantis magna manus Jovis : Si fractus illabatur orbis, * Impavidum ferient ruinae.
Strana 293 - Cum semel occideris et de te splendida. Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas.
Strana 211 - Frustra: nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos Lascivi suboles gregis. Te flagrantis atrox hora Caniculae Nescit tangere, tu frigus amabile 10 Fessis vomere tauris Praebes et pecori vago.
Strana 35 - Tu ne quaesieris, scire nefas, quern mihi, quem tibi Finem di dederint, Leuconoe, nee Babylonios Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati, Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida Aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.

Bibliografické informácie