Obrázky na stránke
PDF
ePub

> aut intelligitur ut non ens, aut ut ens in potentia, aut ut ens › in actu. Si igitur non ens non potest intelligi nisi per ens, et »ens in potentia non nisi per ens in actu, et esse nominat • ipsum purum actum entis: esse igitur est quod primo cadit » in intellectu, et illud esse est quod est purus actus. Sed hoc > non est esse particulare, quod est esse arctatum, quia per› mixtum est cum potentia, nec esse analogum, quia minime » habet de actu, eo quod minime est. Restat igitur quod illud › esse est esse divinum. Mira igitur est cæcitas intellectus, qui › non considerat illud quod prius videt, et sine quo nihil potest

cognoscere. Sed sicuti oculus intentus in varias colorum › differentias, lucem per quam videt cætera, non videt, et si videt, non tamen advertit : sic oculus mentis nostræ intentus in ista entia particularia et universalia, ipsum esse extra › omne genus, licet primo occurrat menti, et par ipsum alia, › tamen non advertit. Unde verissime apparet, quod sicut ▸ oculus vespertilionis se habet ad lucem : ita se habet oculus ⚫ mentis nostræ ad manifestissima naturæ. Quia assuefactus › ad tenebras entium et phantasmata sensibilium, cum ipsam ‣ lucem summi esse intuetur, videtur sibi nihil videre : non intelligens quod ipsa caligo summa est mentis nostræ illuminatio; sicut quando videt oculus puram lucem, videtur sibi nihil videre.

D

« Vide igitur ipsum purissimum esse, si potes, et occurret » tibi quod ipsum non potest cogitari ut ab alio acceptum : ac » per hoc necessario cogitatur, ut omnimode primum: quod

nec de nihilo, nec ab alio potest esse. Quid enim est per se, › si ipsum esse non est per se a se? Occurret etiam tibi ut › carens omnino nou esse, ac per hoc ut nunquam incipiens, › nunquam desinens, sed æternum. Occurret etiam tibi, ut , nullo modo in se habens nisi quod est ipsum esse, ac per > hoc ut cum nullo compositum, sed simplicissimum. Occurret , etiam ut nihil habens possibilitatis, quia omne possibile aliquo modo habet aliquid de non esse: ac per hoc ut summe » actualissimum. Occurret ut nihil habens defectibilitatis, ac

D

per hoc ut perfectissimum. Occurret postremo ut nihil › habens diversificationis, ac per hoc ut summe unum.

› Esse igitur quod est esse purum, et esse simpliciter, et › esse absolutum, est esse primarium, æternum, simplicissi› mum, actualissimum, perfectissimum, et summe unum. Et › sunt hæc ita certa, quod non potest ab intelligente ipsum › esse cogitari horum oppositum, et unum horum necessario ▸ infert aliud. Nam quia simpliciter est esse, ideo simpliciter › primum : quia simpliciter primum, ideo non est ab alio › factum, nec a se ipso potuit, ergo æternum. Item quia › primum et æternum, ideo non ex aliis, ergo simplicissimum, > Item quia primum, æternum et simplicissimum, ideo nihil › est in eo possibilitatis cum actu permixtum, et ideo actualis> simum. Quia primum, æternum, simplicissimum, actualis»simum, ideo perfectissimum. Tali omnino nihil deficit, » nec aliqua potest fieri additio. Quia primum, æternum, › simplicissimum, actualissimum, perfectissimum; ideo › summe unum..... Unde si Deus nominat esse prima› rium, æternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum, impossibile est ipsum cogitari non esse, nec » esse nisi unum solum..... Sed habes unde subleveris in › admirationem. Nam ipsum esse est primum et novissi› mum, est æternum et præstantissimum, est simplicissi> mum et maximum, est actualissimum et immutabilissi▸ mum, est perfectissimum et immensum, est summe unum » et tamen omnimodum. Si hæc pura mente miraris, majore luce perfunderis, dum ulterius vides, quia ideo est novissi› mum, quia primum. Quia enim est primum, omnia operatur » propter se ipsum : et ideo necesse est quod sit finis ultimus, › initium et consummatio, alpha et omega. Ideo est præsen» tissimum quia æternum. Quia enim æternum non finitur ab » alio, nec deficit a se ipso, nec decurrit ab uno in aliud, ergo > nec habet præteritum, nec futurum, sed esse præsens tantum. › Ideo maximum, quia simplicissimum. Quia enim simplicissimum in essentia, ideo maximum in virtute, quia virtus

⚫ quanto plus est unita, tanto plus est infinita. Ideo immutabilissimum quia actualissimum. Quia enim actualissimum › est, ideo est actus purus. Et quod tale est, nihil novi › acquirit, nihil habitum perdit, ac per hoc non potest mutari. ▸ Ideo immensum quia perfectissimum. Quia enim perfectissimum, ideo nihil potest cogitari ultra ipsum melius, nobilius, nec dignius, ac per hoc nihil majus, et omne tale › est immensum. Ideo omnimodum, quia summe unum. Quia › enim summe unum, ideo est omnis multitudinis universale principium. Ac per hoc ipsum est universalis omnium causa > efficiens, exemplans, et terminans, sicut causa essendi, ratio. > intelligendi et ordo vivendi. Est igitur omnimodum non › sicut omnium essentia, sed sicut cunctarum essentiarum superexcellentissima, et universalissima, et sufficientissima › causa. Cujus virtus quia summe unita in essentia, ideo › summe infinitissima et multiplicissima in efficacia.

> Rursus revertentes dicamus, quia igitur esse purissimum › et absolutum, quod est simpliciter esse, est primarium et › novissimum, ideo est omnium origo et finis consummans. › Quia æternum et præsentissimum, ideo omnes durationes ambit, et intrat, quasi simul existens earum centrum et › circumferentia. Quia simplicissimum et maximum ideo > totum intra omnia, et totum extra omnia, ac per hoc est › sphæra intelligibilis cujus centrum est ubique et circumferentia nusquam. Quia actualissimum et immutabilissimum, ⚫ideo stabile manens, moveri dat universa. Quia perfectissi› mum et immensum, ideo est intra omnia, non inclusum, › extra omnia, non exclusum, supra omnia, non elatum, infra › omnia non prostratum. Quia vero est summe unum et omnimodum, ideo est omnia in omnibus; quamvis omnia » sint multa et ipsum non sit nisi unum, et hoc quia per simplicissimam unitatem, serenissimam veritatem et since> rissimam bonitatem, est in eo omnis virtuositas, omnis > exemplaritas, et omnis communicabilitas: ac per hoc ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI). Et hoc ·

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

› quia omnipotens, omnisciens, et omnimode bonum, quod perfecte videre est esse beatum, sicut dictum est Moysi: Ego › ostendam tibi omne bonum (Exod. XXXIII) (*). »

Puisque j'ai nommé Jean Gerson comme un grand admirateur de l'Itinéraire, je joindrai ici un passage de cet illustre théologien, dans lequel il se rapproche beaucoup de la doctrine de son maître. Voici comment il parle de la lumière intellective:

[ocr errors]

« Intelligentia simplex est vis animæ cognitiva, suscipiens > immediate a Deo naturalem quamdam lucem, in qua et per ‣ quam principia prima cognoscuntur esse vera et certissima, > terminis apprehensis. Principia hujusmodi nominantur aliquando dignitates, aliquando communes animi conceptiones, » aliquando regulæ primæ incommutabiles et impossibiles > aliter se habere..... Qualis vero sit illa lux naturalis, dici > potest probabiliter, aut quod est aliqua dispositio connaturalis > et concreta animæ, quam aliqui vocare videntur habitum › principiorum : vel probabilius, quod est ipsamet animæ › existens lux quædam intellectualis naturæ, derivata ab > infinita luce primæ intelligentiæ, quæ Deus est, de quo > Joannes : Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem » in hunc mundum (**).

On peut croire, d'après ce passage, que Gerson considère l'intelligible humain comme substantiellement distinct de l'intelligible divin; toutefois il nie un peu plus loin, en alléguant un texte de S. Augustin, qu'il y ait medium aliquod inter animam rationalem et Deum. Il faut donc croire que d'après son opinion la lumière intelligible est divine, pour ce qui regarde son élément positif, bien que, relativement à l'homme, elle se joigne avec un élément subjectif et négatif procédant de l'intuition. Cette interprétation est confirmée par ce que l'auteur dit de la vision divine qu'il distingue en trois espèces : la pre

(*) S. BONAV., Itin. ment. in Deum, cap. 3, tom. VII, p. 132, 133. (**) De myst. theol. specul., part. 2, consid, 10.

mière qu'il nomme facialis et intuitiva, la seconde specularis et abstractiva, la troisième nubilaris et ænigmatica. Celle-ci s'interposant entre les deux autres, il la compare à l'aurore, tandis que l'abstractive et l'intuitive sont mises en parallèle avec la lune et le soleil. Or, cette vision énigmatique n'est pas autre chose que l'appréhension immédiate de l'intelligible, comme cela résulte des lignes suivantes :

[ocr errors]

<< Visio Dei nubilaris et enigmatica naturaliter habetur modis velut innumerabiliter variatis, sicut et visus carnis » percipit diversissime lumen solis. Visio Dei nubilaris et œenigmatica concomitatur quamlibet aliam cujuscumque rei visionem, sicut colorum visioni comes est visio lucis, seu » luminis, ita nihil videre possumus, nisi per irradiationem › divini luminis directe vel oblique, absolute vel confuse se > monstrantis (*). » >

NOTE 40.

Les sensistes se trompent de beaucoup quand ils affirment que la réalité consiste dans les choses individuelles, et non dans les idées générales. En effet, les existences individuelles tirent leur réalité de l'Etre, qui est l'idéo la plus générale et la source de toutes les généralités. Et l'Être qui, par la création, confère la réalité aux existences, doit la posséder par luimême à un degré éminent, comme l'indique le mot même par lequel on exprime cette qualité. Réalité vient de res, chose; et res de reri, penser; parce qu'en effet l'élément cogitatif est inséparable de l'idée de l'Être. Res est l'objet ratum, c'est-à-dire pensé, qui réunit l'intelligible au sensible.

La distinction du concret d'avec l'abstrait, et de l'individuel d'avec le général n'est applicable qu'à l'ordre des choses contingentes. Voilà pourquoi dans le sein du nécessaire, c'est-àdire de Dieu, les propriétés opposées se confondent ensemble.

(*) Tract. de oculo, Opera. élit. 1706, tom. III, p. 486.

« PredošláPokračovať »