Obrázky na stránke
PDF
ePub

mulierem quid pervenerit, et verius et honestius est, quod non demonstratur unde habeat, existimari a viro (aut qui in potestate ejus esset) ad eam pervenisse. (L. 51. D. de don. int. v. et ux. 24, 1.) Pomp.

3. Onera matrimonii. Dos (f. unten §. 85); Parapherna. d) Ibi dos esse debet, ubi onera matrimonii sunt. (L. 56. §. 1. de jure dot. 23, 3.) Paul.

4. Donatio propter nuptias.

5. Verbot der Ehegattenschenkung (Donatio inter virum et uxorem).

a) Grund und Zweck.

e) Moribus apud nos receptum est, ne inter virum et uxorem donationes valerent; hoc autem receptum est, ne mutuo amore invicem spoliarentur donationibus non temperantes, sed profusa erga se facilitate. (L. 1. D. de don. i. v. et ux. 24, 1.) Ulp.

5) Sextus Caecilius et illam causam adjiciebat, quia saepe futurum esset, ut discuterentur matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione eventurum, ut venalitia essent matrimonia. (L. 2. D. eod.) Paul.

7) Inter virum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt . . . quia in hoc tempus excurrit donationis eventus, quo vir et uxor esse desinunt. (L. 9. §. 2. L. 10. D. eod.) Ulp. Gaj. b) Wirkungen.

9) Si corpus sit quod donatur nec traditio quidquam valet, et si stipulanti promissum sit vel accepto latum, nihil valet: ipso enim jure, quae inter virum et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt. (L. 3. §. 10. D. eod.) Ulp.

) Hactenus revocatur donum ab eo eave cui donatum est, ut, si quidem exstet res, vindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est. (L. 5. §. 18. D. eod.) Ulp.

c) Konvaleszenz.

x) Imperator noster Antonius Augustus ante excessum D. Severi patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi, ut aliquid laxaret ex juris rigore. . . . Ait oratio: „Fas esse eum quidem qui donavit poenitere; heredem vero eripere forsitan adversus voluntatem supremam ejus,

[blocks in formation]

2. Dotationspflicht (Dos profectitia, adventitia).

6) Reipublicae interest, mulieres dotes suas salvas habere, propter quas nubere possunt. (L. 2. D. de j. dot. 23, 3.) Paul.

7) Capite XXXV legis Juliae qui liberos, quos habent in potestate, injuria prohibuerint ducere uxores vel nubere, (vel qui dotem dare non volunt, ex constitutione divorum Severi et Antonini) per proconsules praesidesque provinciarum coguntur in matrimonium collocare et dotare. (L. 19. D. de ritu nupt. 23, 2.) Marcian.

d) Dos aut profectitia dicitur, id est quam pater mulieris dedit; aut adventitia, id est ea, quae a quovis alio data est. (Ulp. Fr. VI, 3.)

3. Dosbestellung (Dotis datio, dictio, promissio).

e) Dos aut datur aut dicitur aut promittitur. Dotem dicere potest mulier, quae nuptura est, et debitor mulieris, si jussu ejus dicat; item parens mulieris virilis sexus, per virilem sexum cognatione junctus, velut pater, avus paternus. Dare, promittere dotem omnes possunt. (Ulp. Fr. VI, 1.)

5).. ... dotis filiae meae tibi erunt aurei centum". (L. 125. D. de V. S. 50, 16.) Proculus.

...

n) Ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus sive scripta fuerint sive non, etiamsi (dictio vel) stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta. (L. 6. C. de dot. prom. 5, 11.) Theodosius.

4. Rechtsverhältniß an der Dos.

9) Quamvis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est. (L. 75. D. de j. dot. 23, 3.) Tryphonius.

) Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei potestatem non habeat. Nam dotale praedium maritus

invita muliere per legem Juliam prohibetur alienare, quamvis ipsius sit, vel mancipatum ei dotis causa vel in jure cessum vel usucaptum; quod quidem jus utrum ad Italica tantum praedia, an etiam ad provincialia pertineat dubitatur. (Gaj. II, 62, 63.)

x) Dotis fructum ad maritum pertinere debere aequitas suggerit; cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum etiam fructus percipere. (L. 7. pr. D. h. t. 23, 3.) Ulp.

2) In rebus dotalibus virum praestare oportet tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accipit, sed etiam [eam?] diligentiam praestabit quam in suis rebus exhibet. (L. 17. D. pr. eod.) Paul.

μ) Quotiens res aestimatae in dotem dantur, maritus, dominium consecutus, summae velut pretii debitor efficitur. (L. 5. C. h. t. 5, 12.) Alex.

5. Restitution der Dos:

a) wenn die Frau die Ehe überlebt;

v) Divortio facto si quidem sui juris sit mulier ipsa habet rei uxoriae actionem id est dotis repetitionem; quodsi in potestate patris sit, pater adjuncta filia habet actionem; nec interest adventitia sit dos, an profectitia. (Ulp. Fr. VI, 6.)

b) bei Ehetrennung durch den Tod der Frau.

§) Mortua in matrimonio muliere dos a patre profecta ad patrem revertitur, quintis in singulos liberos in infinitum relictis penes virum; quodsi pater non sit, apud maritum remanet. Adventitia autem dos semper penes maritum remanet; praeterquam si is, qui dedit, ut sibi redderetur, stipulatus fuerit; quae dos specialiter receptitia dicitur. (Ulp. Fr. VI, 4, 5.)

6. Abzüge zu Gunsten des Mannes (retentiones ex dote). o) Retentiones ex dote fiunt (aut propter liberos) aut propter mores aut propter impensas aut propter res donatas aut propter res amotas. (Ulp. Fr. VI, 9.)

π)

[ocr errors]

• ..

ob impensas in res dotales factas, . . . quia ipso jure necessariis sumptibus dos minuitur. (§. 37. I. de act. 4, 6.)

7. Die Dotalklagen.

a) Die alte actio rei uxoriae.

§. 86. Entstehung der patria potestas.

b) Die actio ex stipulatu (und cautio rei uxoriae).
8. Justinians Reform des Dotalrechts.

II. Die väterliche Gewalt.

111

[Gaj. I, 55 sq. Inst. tit. de patria pot. 1, 9; de adoption. 1, 11.]

§. 86.

Entstehung der patria potestas.

1. Durch Geburt ex justis nuptiis.

a) Filium eum definimus, qui ex viro et uxore ejus nascitur. Sed si fingamus abfuisse maritum verbi gratia per decennium, reversum anniculum invenisse in domo sua, placet nobis Juliani sententia, hunc non esse mariti filium. Non tamen ferendum Julianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium adgnoscere quasi non suum. (L. 6. D. de his qui sui, 1, 6.) Ulp.

B) Septimo mense nasci perfectum partum jam receptum est propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis; et ideo credendum est, eum qui ex justis nuptiis septimo mense natus est, justum filium esse. (L. 12. D. de st. hom. 1, 5.) Paul. 7) Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem. (L. 3. §. 11. D. de suis, 38, 16). Ulp. 2. Durch Legitimation:

a) per subsequens matrimonium, .

b) per dationem curiae,

c) per rescriptum principis.

3. Durch Adoption.

d) Non tantum naturales liberi in potestate parentum sunt, sed etiam adoptivi. (Ulp. Fr. VIII, 1.)

ε) Quod adoptionis nomen est quidem generale: in duas autem species dividitur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. Adoptantur filiifamilias, adrogantur qui sui juris sunt. (L. 1. §. 1. D. de adoption. 1, 7.) Modest.

$) In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, voluntas exploratur; sin autem a patre dantur in adoptionem,

in his utriusque arbitrium spectandum est, vel consentiendo vel non contradicendo. (L. 5. D. h. t. 1, 7.) Cels.

7) Feminae adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt. (§. 10. I. de adopt. 1, 11.)

a) Die Arrogation.

9) Illa adoptio, quae per populum fit, specialiter adrogatio dicitur. (Ulp. VIII, 2.)

) Populi auctoritate adoptamus eos qui sui juris sunt; quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is, qui adoptat, rogatur i. e. interrogatur, an velit eum, quem adoptaturus sit, justum sibi filium esse, et is, qui adoptatur, rogatur, an id fieri patiatur, et populus rogatur, an id fieri jubeat. (Gaj. I, 99.) x) „Adrogatio“ autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. . . . Ejus rogationis verba haec sunt: VELITIS JVBEATIS, VTI L. VALERIVS L. TITIO TAM JVRE LEGEQVE FILIVS SIET, QVAM SI EX EO PATRE MATREQVE FAMILIAS EJVS NATVS ESSET, VTIQVE EI VITAE NECISQVE IN EVM

...

POTESTAS SIET, VTI PATRI ENDO FILIO EST. HAEC ITA VTI DIXI, ITA VOS QUIRITES ROGO. (Gell. N. Att. V. 19, §. 8,

9.)

2) Si paterfamilias adoptatus sit, omnia, quae ejus fuerunt et adquiri possunt, tacito jure ad eum transeunt, qui adoptavit. (L. 15. pr. D. h. t. 1, 7.) Ulp.

u) Adrogato patrefamilias liberi, qui in ejus erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur, simulque cum suo patre in ejus recidunt potestatem; quod non similiter in adoptione contingit, nam nepotes ex eo in avi naturalis retinentur potestate. (L. 40. pr. D. h. t.) Mod.

b) Die Adoptio (im engeren Sinne).

v)... ab eo (sc. patre) is, qui adoptat, vindicat apud praetorem FILIVM SVVM ESSE et illo contra non vindicante a praetore vindicanti filius addicitur. . . . Eadem in provinciis apud praesidem provinciae solent fieri. (Gaj. I, 134.)

§) Veteres circuitus in adoptionibus corrigentes sive tollentes censemus, licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem dare desiderat, . . . hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem judicem manifestare, prae

..

« PredošláPokračovať »