Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. 94. Civiles und prätorisches Erbfolgesystem.

123

9) (Hereditatum) duplex condicio est: nam vel ex testamento, vel ab intestato ad nos pertinent. (Gaj. II, 99.)

) Quamdiu potest ex testamento adiri hereditas, ab intestato non defertur. (L. 39. D. de aquir. v. om. hered. 29, 2.) Ulp.

x) Jus nostrum non patitur eundem in paganis et testato et intestato decessisse, earumque rerum naturaliter inter se pugna est: „testatus" et "intestatus". (L. 7. D. de R. J. 50, 17.) Pomp.

2) Neque enim idem ex parte testatus, et ex parte intestatus decedere potest; nisi sit miles. (§. 5. I. de her. inst. 2, 14.)

Die Gesammtnachfolge von Todeswegen. (Lehre von

der Erbschaft.)

§. 94.

Civiles und prätorisches Erbfolgesystem (Hereditas und bonorum possessio).

[Inst. tit. de bonor. poss. 3, 9.]

1. Grund des Eingreifens der Prätoren in die Erbfolgeordnung.

a) Jus bonorum possessionis introductum est a praetore emendandi veteris juris gratia. .. Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi veteris juris, sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem. . . . Adhuc autem et alios complures gradus praetor fecit in bonorum possessionibus dandis, dum id agebat, ne quis sine successore moriatur: nam angustissimis finibus constitutum per legem XII tab. jus percipiendarum hereditatum praetor ex bono et aequo dilatavit. (pr. §. 1, 2. I. h. t. de B. P. 3, 9.)

B) Successorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria vacua sine domino diutius jacerent et creditoribus longior mora fieret. E re igitur praetor putavit praestituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores

scire, utrum habeant cum quo congrediantur, an vero bona vacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto. (L. 1. pr. D. de succ. ed. 38, 9.) Ulp.

2. Form dieses Eingreifens: Zuweisung des Nachlaßbesizes (Bonorum possessio, edictalis, decretalis).

3. Wirkung der erlangten B. P.

7) Quos autem praetor solus vocat ad hereditatem heredes quidem ipso jure non fiunt (nam praetor heredem facere non potest: per legem enim tantum vel similem juris constitutionem heredes fiunt, veluti per senatusconsultum et constitutiones principales): sed cum eis praetor dat bonorum possessionem, loco heredum constituuntur et vocantur bonorum possessores. (§. 2. I. h. t. 3, 9.)

d) Bonorum possessio aut cum re datur, aut sine re: cum re, si is qui accepit cum effectu bona retineat; sine re, cum alius jure civili evincere hereditatem possit. (Ulp. Fr. XXVIII, 13. Vgl. Gaj. III, 35—37.)

4. Verschmelzung beider Erfolgesysteme im justinianischen Recht.

[blocks in formation]

a) Testamentum est mentis nostrae justa contestatio, in id solemniter facta, ut post mortem nostram valeat. (Ulp. Fr. XX. 1.)

6) Julianus ait, tabulas testamenti non intelligi, quibus heres scriptus non est, ut magis codicilli quam testamentum existimandae sint. (L. 20. D. de jure cod. 29, 7.) Paul.

2. Testamenti factio activa.

[blocks in formation]

y) UTI LEGASSIT SVPER PECVNIA TVTELAVE SVAE REI, ITA JVS ESTO. (XII. tab. Ulp. Fr. XI, 14.)

d) Qui in potestate parentis est, testamenti faciendi jus non habet: adeo ut, quamvis pater ei permittat, nihilo magis tamen jure testari possit. (L. 6. pr. D. qui test. facere poss. 28, 1.) Gaj.

ε) Impubes, licet sui juris sit, facere testamentum non potest, quoniam nondum plenum judicium animi habet.... Mutus, surdus, furiosus, itemque prodigus, cui lege bonis interdictum est, testamentum facere non possunt. (Ulp. Fr. XX, 12, 13.)

) Observandum praeterea est, ut si mulier quae in tutela est faciat testamentum, tutore auctore facere debeat: alioquin inutiliter jure civili testabitur. (Gaj. II, 118.)

3. Testamenti factio passiva.

n) Heredes institui possunt, qui testamenti factionem cum testatore habent. (Ulp. Fr. XXII, 1.)

9) Latinus Junianus, item is qui dediticiorum numero est testamentum facere non potest; dediticiorum numero heres institui non potest, quia peregrinus est, cum quo testamenti factio non est. (Ulp. Fr. XX, 14; XXII, 2.)

4,56

) Nec municipium nec municipes heredes institui possunt, un senatusconsulto tamen conquoniam incertum corpus est: cessum est, ut a libertis suis heredes institui possint. Deos heredes instituere non possumus praeter eos, quos senatusconsulto constitutionibusve principum instituere concessum (Ulp. Fr. XXII, 5, 6.)

§. 96.

Form der Testamente.

[Gaj. II, 101–111; Inst. tit. de testam. ordin. 2, 10.]
A. Nach ältestem Recht.

1. Testamentum in comitiis calatis.

2. Testamentum in procinctu.

est.

a) Testamentorum genera initio duo fuerunt: nam aut calatis comitiis testamenta faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant: aut in procinctu, id est cum belli causa arma sumebant: procinctus est enim expeditus et

armatus exercitus. Alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. (Gaj. II, 101.)

B. Nach klassischem Recht.

3. Testamentum per aes et libram (Manzipationstestament). B) Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et libram agitur; qui neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is si subita morte urguebatur, amico familiam suam (i. e. patrimonium suum) mancipio dabat eumque rogabat, quid cuique post mortem suam dari vellet: quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc vero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum est. Sane nunc aliter ordinatur quam olim solebat: namque olim familiae emptor, i. e. qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum obtinebat et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari vellet: nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter veteris juris imitationem familiae emptor adhibetur. Eaque res ita agitur: qui facit testamentum, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, V testibus civibus Romanis puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam suam; in qua re his verbis familiae emptor utitur: FAMILIA PECVNIA

QVE TVA ENDO MANDATELAM CVSTODELAMQVE MEAM, QVO TV JVRE TESTAMENTVM FACERE POSSIS SECVNDVM LEGEM PVBLICAM, HOC AERE (et ut quidam adjiciunt) AENEAQVE LIBRA ESTO MIHI EMPTA; deinde aere percutit libram idque aes dat testatori velut pretii loco: deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit: HAEC ITA VT IN HIS TABVLIS CERISQVE SCRIPTA SVNT, ITA DO ITA LEGO ITA TESTOR, ITAQVE VOS QUIRITES TESTIMONIVM MIHI PERHIBETOTE:

et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare, et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea videtur generali sermone nominare atque confirmare. (Gaj. II, 102-104.)

7) In testamento quod per aes et libram fit duae res aguntur: familiae mancipatio et nuncupatio testamenti: quae nuncupatio et testatio vocatur. (Ulp. Fr. XX, 9.)

...

d) Uno contextu actus testari oportet; est autem ,,uno con

[blocks in formation]

textu" nullum actum alienum testamento intermiscere: quod si aliquid pertinens ad testamentum faciat, testamentum non vitiatur. (L. 21. §. 3. D. qui test. fac. 28, 1.) Ulp. („Unitas actus.")

4. Das prätorische Testament (testamentum septem signis signatum).

ε) „SI DE HEREDITATE AMBIGITVR ET TABVLAE TESTAMENTI OBSIGNATAE NON MINVS MVLTIS SIGNIS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SECVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO." Hoc tralatitium est. (Cic. in Verr. I, 45.) (Bonorum possessio secundum tabulas.)

¿) Etiamsi jure civili non valeat testamentum, forte quod familiae mancipatio vel nuncupatio defuit, si signatum testamentum sit non minus quam septem testium civium Romanorum signis, bonorum possessio datur. (Ulp. Fr. XXVIII, 6.)

n) Rescripto imperatoris. Antonini significatur eos, qui secundum tabulas testamenti non jure factas bonorum possessionem petierint, posse adversus eos, qui ab intestato vindicant hereditatem, defendere se per exceptionem doli mali. (Gaj. II, 120.) 5. Das Soldatentestament.

9) Trajanus. ... „Faciant testamenta quo modo volent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum divisionem nuda voluntas testatoris." (L. 1. pr. D. de test. mil. 29, 1.) Ulp.

1) Sed quod testamentum miles contra juris regulam fecit ita demum valet, si in castris mortuus sit, vel post missionem intra annum. (Ulp. Fr. XXIII, 10.)

C. Nach justinianischem Recht.

6. Das ordentliche schriftliche Testament.

7. Das mündliche Testament.

x) Si quis autem voluerit sine scriptis ordinare jure civili testamentum, septem testibus adhibitis et sua voluntate coram eis nuncupata, sciat hoc perfectissimum testamentum jure civili firmumque constitutum. (§. 14. I. h. t. 2, 10.)

8. Testamenta publica: a) testamentum principi oblatum, b) testamentum apud acta conditum.

« PredošláPokračovať »