Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. 97.

Inhalt des Testaments.

1. Die Erbeinsegung (heredis institutio).

a) Testamenta vim ex institutione heredis accipiunt et ob id velut caput et fundamentum intelligitur totius testamenti heredis institutio. (Gaj. II, 229.)

8) Ante heredis institutionem legari non potest, quoniam (vis) et potestas testamenti ab heredis institutione incipit. (Ulp. Fr. XXIV, 15.)

2. Form der Einseßung.

7) Solemnis autem institutio haec est: TITIVS HERES ESTO; sed et illa jam comprobata videtur: TITIVM HEREDEM ESSE JVBEO; at illa non est comprobata: TITIVM HEREDEM ESSE VOLO; sed et illae a plerisque improbatae sunt: HEREDEM INSTITVO, item: HEREDEM FACIO. (Gaj. II, 117.)

d) Placuit ademtis his, quorum imaginarius usus est, institutioni heredis verborum non esse necessariam observantiam, utrum imperativis et directis verbis fiat, an inflexis. . . . Sed quibuslibet confecta sententiis, vel quolibet loquendi genere formata institutio valeat, si modo per eam liquebit voluntatis intentio. (L. 15. C. de test. 6, 23.) Constantinus.

3. Bestimmtheit des Eingeseßten.

ε) Incerta persona heres institui non potest, velut hoc modo: QVISQVIS PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT, HERES ESTO; quoniam certum consilium debet esse testantis. (Ulp. Fr. XXII, 4.)

¿) Verum est omnem postumum qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem (sc. secundum tabulas) petere posse. (L. 3. D. de B. P. sec. tab. 37, 11.) Paul.

n) Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur; sed et . . . qui post testamentum factum in vita nascuntur. (L. 3. §. 1. D. de injusto, 28, 3.) Ulp. 4. Zahl der Einsegungen; Erbtheile.

9) Et unum hominem et plures in infinitum quos velit heredes facere licet. . . . Si plures instituantur, ita demum

[blocks in formation]

partium distributio necessaria est, si nolit testator eos ex aequis partibus heredes esse; satis enim constat, nullis partibus nominatis ex aequis partibus eos heredes esse. (§. 4, 6. I. de hered. inst. 2, 14.)

) Hereditas plerumque dividitur in duodecim uncias, quae assis appellatione continentur; habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec: uncia, sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans, deunx, as. Non autem utique semper duodecim uncias esse oportet: nam tot unciae assem efficiunt, quot testator voluerit, et si unum tantum ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit; neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles. . . . (§. 5. I. eod.)

5. Nebenbestimmungen der Erbeinsehung.

x) Heres et pure et sub condicione instituti potest: ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti: „post quinquennium quam moriar" vel,,ex Kalendis illis" aut usque ad Kalendas illas heres esto"; diemque adjectum pro supervacuo haberi placet et perinde esse, ac si pure heres institutus esset. (§. 9. I. eod.)

§. 98.

Insbesondere die Substitutionen.

[Gaj. II, 174 sq. Inst. tit. de vulg. subst. 2, 15; de pupill. subst. 2, 16.]

1. Die gemeine Substitution (subst. vulgaris).

a) Potest quis in testamento plures gradus heredum facere, puta: ,,Si ille heres non erit, ille heres esto," et deinceps plures. . . Et vel plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singulis singuli, vel invicem ipsi qui heredes instituti sunt. (L. 36. D. de vulg. et pup. subst. 28, 6.) Marc.

2. Die sogenannte fideikommissarische Substitution.

8) Extraneo heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres exstiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit. (Gaj. II, 184.)

Exner, Grundriß.

9

7) Miles ita heredem scribere potest: „quoad vivit Titius heres esto, post mortem ejus Septicius". (L. 41. pr. D. de test. mil. 29, 1.) Tryphon.

3. Die Pupillarsubstitution (subst. pupillaris).

d) Liberis nostris impuberibus, quos in potestate habemus, non solum ita, ut supra diximus, substituere possumus, id est ut si heredes non exstiterint, alius nobis heres sit, sed eo amplius, ut, etiamsi heredes nobis exstiterint et adhuc impuberes mortui fuerint, sit iis aliquis heres, velut hoc modo: Titius filius meus mihi heres esto. Si filius meus mihi heres non erit sive heres erit et prius moriatur quam in suam tutelam venerit, Sejus heres esto. Quo casu si quidem non exstiterit heres filius, substitutus patri fit heres; si vero heres exstiterit filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. Quam ob rem duo quodammodo sunt testamenta, aliud patris, aliud filii, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum est testamentum duarum hereditatum. (Gaj. II, 179, 180.)

e) Liberis autem suis testamentum facere nemo potest, nisi et sibi faciat: nam pupillare testamentum pars et sequela est paterni testamenti, adeo ut si patris testamentum non valeat, ne filii quidem valebit. (§. 5. I. de pup. subst. 2, 16.)

Non solum autem heredibus institutis impuberibus liberis ita substituere possumus, . . . sed etiam exheredatis; itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet. (Gaj. II, 182.)

n) Neque enim suis bonis testator substituit, sed impuberis. (L. 10. §. 5. D. h. t. 28, 6.) Ulp.

4. Verbindung der Vulgar- und Pupillarsubstitution.

9) Jam hoc jure utimur ex D. Marci et Veri constitutione, ut cum pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrumque casum substituisse intelligatur, sive filius heres non exstiterit, sive exstiterit et impubes decesserit. (L. 4. pr. D. h. t. 28, 6.) Mod.

5. Die sogenannte Substitutio quasi pupillaris.

§. 99. Ungiltigkeit der Testamente.

§. 99.

Ungiltigkeit der Testamente.

131

[Gaj. II, 138 sq. Inst. tit. quib. mod. testamenta infirm. 2, 17.] 1. Arten der Ungiltigkeit: a) Nichtigkeit und Anfechtbarkeit; b) ursprüngliche und nachfolgende Ungiltigkeit; c) unwillkürliche Hinfälligkeit und gewollte Vernichtung der Testamente.

2. Gründe der Ungiltigkeit; Hauptfälle.

a) Testamentum non jure factum (injustum, nullum).

a) Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto convalescere non potest. (L. 210. D. de R. J. 50, 17.) Licin. Ruf. b) Testamentum ruptum.

6) Rumpitur testamentum mutatione, id est si postea aliud testamentum jure factum sit; item agnatione, id est si suus heres agnascatur, qui neque heres institutus, neque, ut oportet, exheredatus est. (Ulp. Fr. XXIII, 2.)

7) Ambulatoria enim est voluntas defuncti usque ad extremum vitae exitum. (L. 4. D. de adim. leg. 34, 4.) Ulp.

[ocr errors]

d) Posteriore quoque testamento, quod jure factum fuerit, superius rumpitur; nec interest, an exstiterit aliquis ex eo heres, an non exstiterit, hoc enim solum spectatur, an existere potuerit; ideoque si quis ex posteriore testamento, quod jure factum est, aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem ejus, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut per cretionem exclusus fuerit, aut condicione, sub qua heres institutus est, defectus sit, aut propter coelibatum ex lege Julia summotus fuerit ab hereditate; quibus casibus paterfamilias intestatus moritur, nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres exstiterit. (Gaj. II, 144.)

ε) Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum, quod postea testator id noluit valere. (§. 7. I. h. t. 2, 17.)

) Si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobaverint hi qui ab intestato venire desiderant, scriptis avocabitur hereditas. (L. 4. D. de his. qu. del. 28, 4.) Paul. c) Testamentum irritum.

7) Testamenta jure facta infirmantur, velut cum is, qui fecerit

testamentum, capite deminutus sit. . . . Hoc autem casu irrita fieri testamenta dicemus. (Gaj. II, 145, 146.)

d) Testamentum destitutum (s. desertum).

9) Si nemo hereditatem adierit, nihil valet ex his, quae testamento scriptae sunt. (L. 9. D. de testam. tut. 26, 2.) Pomp. e) Testamentum inofficiosum (siehe unten §. 104).

) Inofficiosum testamentum dicere hoc est: allegare quare exheredari vel praeteriri non debuerit. (L. 3. D. de inoff. test. 5, 2.) Marc.

Delation der Erbschaft.

II. Durch das Gesek.

(Hereditas ab intestato, geseßliche Erbfolge.)

§. 100.

A. Nach altem Civilrecht (legitima hereditas).

[Gaj. III, 1-24. Inst. tit. de legitima agnat. successione, 3, 2.]

1. Die Erbfolgeordnung der XII Tafeln.

a) Intestatus decedit, qui aut omnino testamentum non fecit, aut non jure fecit, aut id, quod fecerat, ruptum irritumve factum est, aut nemo ex eo heres exstitit. (pr. I. de hereditat., quae ab intest. 3, 1.)

B) Cautum est lege XII tabularum: SI INTESTATO MORITVR

CVI SVVS HERES NEC ESCIT, AGNATVS PROXIMVS FAMILIAM HABETO.

(Ulp. Fr. XXVI, 1.)

y) Si agnatus defuncti non sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis: SI AGNATVS NEC ESCIT, GENTILES FAMILIAM HABENTO. Nunc nec gentilicia jura in usu sunt. (Coll. Leg. Mos. XVI, 4. §. 2.) Ulp.

2. Insbesondere das Erbrecht der Sui.

d) Sui autem heredes existimantur liberi, qui in potestate morientis fuerunt, veluti filius filiave nepos neptisve ex filio; ... nec interest, utrum naturales sint liberi an adoptivi. Ita demum tamen nepos neptisve . . . suorum heredum numero

« PredošláPokračovať »