Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

bantur, hoc interest, quod, si quis ex conjunctis decessit, non ad omnes, sed ad reliquos qui conjuncti erant: sin autem ex separatis, ad omnes, qui testamento eodem scripti sunt heredes, portio ejus pertinet. (L. 64. [63.] D. de her. instit. 28, 5.) Javol.

§. 73.

Schutz des Erbrechts.

A. Des civilen Erbrechts: Hereditatis petitio.

1. Natur der Klage.

a) Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, utputa eorum, quae a debitoribus sunt exacta. (L. 25. §. 18. D. de her. pet. 5, 3.) Ulp. 2. Kläger und Beklagter.

8) Regulariter definiendum est, eum demum teneri petitione hereditatis, qui vel jus pro herede vel pro possessore possidet, vel rem hereditariam . . . licet minimam. (L. 9. D. de her. pet. 5, 3.) Ulp.

Sed

7) Pro herede possidet, qui putat se heredem esse. an et is, qui scit se heredem non esse, pro herede possideat, quaeritur; et Arrianus . . putat teneri; quo jure nos uti Proculus scribit. Sed enim et bonorum possessor pro herede videtur possidere. (L. 11. pr. D. eod.) Ulp.

d) Pro possessore vero possidet praedo, qui interrogatus cur possideat, responsurus sit „,quia possideo", nec contendet se heredem vel per mendacium, nec ullam causam possessionis possit dicere: et ideo fur et raptor petitione hereditatis tenentur. (L. 11—L. 13. pr. D. h. t. 5, 3.) Ulp.

3. Inhalt des Anspruchs (St. Juventianum, unter Hadrian). ε) Post senatusconsultum omne lucrum auferendum esse tam bonae fidei possessori quam praedoni dicendum est. (L. 28. D. h. t.) Paul.

¿) Ait senatus:

„PLACERE, A QVIBVS PETITA HEREDITAS FVISSET, SI ADVERSVS EOS JVDICATVM ESSET, PRETIA, QVAE AD EOS RERVM EX HEREDITATE VENDITARVM PERVENISSENT, ETSI EAE ANTE PETITAM HEREDITATEM DEPERISSENT DEMINVTAEVE ESSENT, RESTITVERE DEBERE; EOS AVTEM, QVI JVSTAS CAVSAS HABVISSENT, QVARE BONA AD SE PERTINERE EXISTIMASSENT, VSQVE EO DVMTAXAT

[ocr errors]

(CONDEMNANDOS), QVO LOCVPLETIORES EX EA RE FACTI ESSENT. (L. 20. §. 6. D. h. t.)

66

n) Item veniunt in hereditatis petitionem etiam ea, quae hereditatis causa comparata sunt, utputa mancipia pecoraque et si qua alia necessario hereditati sunt comparata. Et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio venient; si vero non pecunia hereditaria, videndum erit: et puto etiam haec venire, si magna utilitas hereditatis versetur, pretium scilicet restituturo herede. (L. 20. pr. D. eod.) Ulp.

[ocr errors]

9) „Pretium succedit in locum rei et res in locum pretii." B. Schuß des prätorischen Erbrechts: Interdictum quorum bonorum.

) Ait praetor: QVORVM BONORVM EX EDICTO MEO ILLI POSSESSIO DATA EST, QVOD DE HIS BONIS PRO HEREDE AVT PRO POSSESSORE POSSIDES POSSIDERESVE, SI NIHIL VSVCAPTVM ESSET, QVODQVE DOLO MALO FECISTI, VTI DESINERES POSSIDERE ID ILLI

RESTITVAS. (L. 1. pr. D. quor. bon. 43, 2.)

x) Ideo autem adipiscendae possessionis vocatur interdictum, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci rei possessionem; itaque si quis adeptus possessionem amiserit, desinit ei id interdictum utile esse. (Gaj. IV, 144.)

[blocks in formation]

1. Schicksal des erblosen Nachlasses.

a) Si nemo sit, ad quem bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem sed jus suum omiserit, populo bona deferuntur ex lege Julia caducaria. (Ulp. Fr. XXVIII, 7.)

P) Quotiens lege Julia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres, a quo relicta erant. (L. 96. §. 1. D. de leg. I; 30.) Jul. 2. Die alte Erbschaftsersihung.

7). . . Olim rerum hereditariarum possessione velut ipsae hereditates usucapi credebantur. . . . Quare autem omnino tam improba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod voluerunt veteres maturius hereditates adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa observatio fuit,

§. 110. Wesen u. Arten der Vermächtnisse (Legata u. fideicommissa). 145

et ut creditores haberent, a quo suum consequerentur. Haec autem species possessionis et usucapionis etiam lucrativa vocatur: nam sciens quisque rem alienam lucrifacit. Sed hoc tempore jam non est lucrativa: nam ex auctoritate D. Hadriani senatusconsultum factum est, ut tales usucapiones revocarentur. (Gaj. II, 54—57.)

Die Einzelnachfolge von Todeswegen (Lehre vom Vermächtniß).

§. 110.

Wesen und Arten der Vermächtnisse (Legata und fideicommissa).

[Gaj. II, 191 sq. Inst. tit. de legat. 2, 20.]

1. Begriff.

a) Legatum est delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod universum heredis foret, alicui quid collatum velit. (L. 116. pr. D. de legat. I; 30.) Florent.

2. Gegenstände.

8) Tam autem corporales res quam incorporales legari possunt; et ideo et quod defuncto debetur potest alicui legari. Sed et tale legatum valet: „Damnas esto heres domum illius reficere“, vel „illum aere alieno liberare". (§. 21. I. h. t. 2, 20.)

7) Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est et neque ab ipso debitore neque ab herede ejus potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est: sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum. Potest autem quis vel ad tempus jubere, ne heres petat. . . . Ex contrario si debitor creditori suo quod debet legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum: quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. (§. 13, 14. I. eod.) 3. Errichtung.

d) Legatum codicillis relictum non aliter valet, quam si a testatore confirmati fuerint, id est nisi in testamento caverit Exner, Grundriß.

10

testator, ut quidquid in codicillis scripserit, id ratum sit. (Gaj. II, 270a.)

4. Hauptarten.

e) Legatum est quod legis modo id est imperative testamento relinquitur: nam ea quae precativo modo relinquuntur, fideicommissa vocantur. (Ulp. Fr. XXIV, 1.)

) Item legata graece scripta non valent; fideicommissa vero valent. (Gaj. II, 281.)

5. Formen der Legate.

n) Legamus autem quatuor modis: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem. Per vindicationem his verbis legamus: DO, LEGO, CAPITO, SVMITO, SIBI HABETO. Per vindicationem legari possunt res, quae utroque tempore ex jure Quiritium testatoris fuerunt, mortis et cum testamentum faciebat. (Ulp. Fr. XXIV, 3, 7.)

9) Ideo autem per vindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex jure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius vel ab herede vel ab alio quocumque, qui eam possidet, petat, vindicare debet i. e. intendere „eam rem suam ex jure Quiritium esse". (Gaj. II, 194.)

) Per damnationem (legamus) his verbis: HERES MEVS DAMNAS ESTO DARE, DATO, FACITO, HEREDEM MEVM DARE JVBEO. Per damnationem omnes res legari possunt, etiam quae non sunt testatoris, dummodo tales sunt, quae dari possint. (Ulp. Fr. XXIV, 4, 8.)

x) Sinendi modo ita (legamus): HERES MEVS DAMNAS ESTO

SINERE LVCIVM TITIVM SVMERE ILLAM REM SIBIQVE HABERE.

Sinendi modo legari possunt res propriae testatoris et heredis ejus. (§§. 5, 10. ib.)

2) Per praeceptionem hoc modo legamus: LVCIVS TITIVS HOMINEM STICHVM PRAECIPITO. (Gaj. II, 216.)

§. 111.

Die fideicommissa insbesondere.

[Gaj. II, 216 sq. Inst. tit. de fideicomm. 2, 23; de singul.

reb. 2, 24; de codicill. 2, 25.]

1. Wesen und Ursprung.

§. 111. Die fideicommissa insbesondere.

147

a) Fideicommissum est, quod non civilibus verbis, sed precativis relinquitur, nec ex rigore juris civilis proficiscitur, sed ex voluntate datur relinquentis. (Ulp. Fr. XXVI, 1.)

P) Sciendum. . . est omnia fideicommissa primis temporibus infirma esse, quia nemo invitus cogebatur praestare id de quo rogatus erat. Quibus enim non poterant hereditates vel legata relinquere, si relinquebant, fidei committebant eorum, qui capere ex testamento poterant; et ideo fideicommissa appellata sunt, quia nullo vinculo juris, sed tantum pudore eorum qui rogabantur continebantur. Postea primus D. Augustus semel iterumque gratia personarum motus (vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorundam perfidiam) jussit consulibus auctoritatem suam interponere. Quod quia justum videbatur et populare erat, paulatim conversum est in adsiduam jurisdictionem: tantusque favor eorum factus est, ut paulatim etiam praetor proprius crearetur, qui fideicommissis jus diceret, quem fideicommissarium appellabant. (§. 1. I. de fid. her. 2, 23.) Vgl. unten 7.

2. Errichtung.

[ocr errors]

7) Verba fideicommissorum in usu fere haec sunt: FIDEI COMMITTÓ, PETO, VOLO DARI et similia. Etiam nutu relinquere fideicommissum usu receptum est. (Ulp. Fr. XXV, 2, 3.)

d) Fideicommissum et ante heredis institutionem ... et codicillis etiam non confirmatis testamento dari potest, licet ita legari non possit. (Ulp. Fr. XXV, 8.)

ε) Non tantum autem testamento facto potest quis codicillos facere sed et intestato quis decedens fideicommittere codicillis potest. (§. 1. I. de codicill. 2, 25.)

3. Wirkung.

Fideicommissa non per formulam petuntur, ut legata, sed cognitione Romae quidem consulum aut praetoris, qui fideicommissarius vocatur, in provinciis vero praesidis provinciae. (Ulp. Fr. XXV, 12.)

7) Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt. Ut ecce peregrini poterant fideicommissa capere et fere haec fuit origo fideicommissorum. . . . Caelibes quoque, qui per L. Juliam testamentarias hereditates legataque capere prohibentur, olim

« PredošláPokračovať »