Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

existimari.

Quod si quis putaret, partibus commutatis aliam rem fieri: fore, ut ex ejus ratione nos ipsi non iidem essemus, qui abhinc anno fuissemus. Quapropter cujus rei speciesajía eadem consisteret, rem quoque eandem esse existimari. (L. 76. D. de jud. 5, 1.) Alfen.

[ocr errors]

x) Grege legato, etiam eas oves, quae post testamentum factum gregi adjiciuntur, legato cedere Julianus ait: esse enim gregis unum corpus ex distantibus capitibus, sicuti aedium unum corpus est ex cohaerentibus lapidibus. (§. 18. I. de legat. 2, 20.)

7. Zugehörsachen (Pertinenzen).

y) Aedibus distractis vel legatis ea esse aedium solemus dicere, quae quasi pars aedium vel propter aedes habentur ut puta puteal. (L. 13. §. 31. D. de A. E. V. 19, 1.) Ulp.

w) Aedium autem multa esse, quae aedibus adfixa non sunt ignorari non oportet, utputa seras claves claustra. . . . Labeo generaliter scribit, ea quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse; quae vero ad praesens, non esse aedificii. Pali qui vineae causa parati sunt, antequam collocentur, fundi non sunt; sed qui exemti sunt hac mente, ut collocentur, fundi sunt. (L. 17. pr. §§. 7, 11. D. eod.) Ulp.

§. 34.

Die Begriffe von Eigenthum und Besik.

1. Das Eigenthumsrecht (dominium). Inhalt: Nußung und Verfügung.

2. Eigenthumsbeschränkungen: a) der Nußung (Legalservituten,
jura in re aliena); b) der Verfügung (Alienationsverbote).

a) Recte dicimus eum fundum totum nostrum esse, etiam
cum ususfructus alienus est, quia ususfructus non dominii pars...
sit; nec falso dici totum meum esse, cujus non potest ulla pars
dici alterius esse. (L. 25. pr. D. de V. S. 50, 16.) Paul.
3. Miteigenthum.

p) (Celsus) ait, duorum quidem in solidum dominium vel
possessionem esse non posse, nec quemquam partis corporis
dominum esse, sed totius corporis pro indiviso pro parte dominium
habere. (L. 5. §. 15. D. commod. 13, 6.) Ulp.

§. 35. Wesen und Arten des Besizes.

39

7) Sabinus, in re communi neminem dominorum jure facere quidquam invito altero posse. Unde manifestum est, prohibendi jus esse; in re enim pari potiorem causam esse prohibentis constat. (L. 28. D. comm. div. 10, 3.) Papin.

4. Der Besit; Verhältniß der Begriffe: Besiß und Eigenthum. d) Possessio appellata est a sedibus quasi positio: quia naturaliter tenetur ab eo, qui ei insistit. (L. 1. pr. D. de aquir. rer. poss. 41, 2.) Paul.

ε) Nihil commune habet proprietas cum possessione. (L. 12. §. 1. D. eod.) Ulp.

) Separata esse debet possessio a proprietate; fieri enim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor vero non sit; fieri potest, ut et possessor idem et dominus est. (L. 1. §. 2. D. uti poss. 43, 17.) Ulp.

Der Befih.
§. 35.

Wesen und Arten desselben.

1. Naturaliter, civiliter possidere (Detention, „juristischer Besig“).

[ocr errors]

α) Διαφορὰ τοῦ κρατεῖν [i. e. tenere] καὶ τοῦ νέμεσθαι [i. e. civiliter possidere] αὕτη· ὅτι κρατεῖν ἐστι φυσικῶς κατέχειν, νέμεσθαι δὲ το ψυχῇ θεσπόζοντος κατέχειν (i. e. animo domini possidere]. (Theophil. zu §. 2. J. 3, 29.) tart

Fructuarius et colonus et inquilinus sunt in praedio et tamen non possident. (L. 6. §. 2. D. de prec. 43, 26.) Ulp. y) Naturaliter videtur possidere is qui usumfructum habet. (L. 12. pr. D. de aqu. poss. 41, 2.) Ulp.

2. Justa, injusta possessio.

d) Siehe oben §. 34 §.

3. Bonae fidei, malae fidei possessio.

ε). . . Quia intelligit alienum se possidere, et ob id mala fide possidet. (L. 38. D. de usurp. 41, 3.) Gaj.

4., Vitiosa possessio.

Лашевая

Si vitiosam habeat possessionem, id est aut vi aut clam, aut precario ab adversario adquisitam........ (Gaj. IV, 151.) n) Clam possidere eum dicimus, qui furtive ingressus est Ohjeet row. possessionem ignorante eo, quem sibi controversiam facturum suspicabatur, et ne faceret timebat. (L. 6. pr. D. de a. poss. 41, 2.) Ulp.

9) Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur. (L. 1. pr. D. de precar. 43, 26.) Ulp.

§. 36.

Erwerb und Verlust des Besikes.

[Gaj. II, 89-95.]

1. Subjekt.

intention

a) Furiosus et pupillus sine tutoris auctoritate non potest incipere possidere; quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant: sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat. (L. 1. §. 3. D. de aquir. vel amitt. poss. 41, 2.) Paul.

P) Qui in aliena potestate sunt rem peculiarem tenere possunt; habere, possidere non possunt. Quia possessio non tantum corporis, sed et juris est. (L. 49. §. 1. D. h. t. 41, 2.) Papin. 2. Objekt.

7) Possideri autem possunt, quae sunt corporalia. (L. 3. pr. D. h. t.) Paul.

d) Etsi ea natura ejus (sc. gregis) est, ut adjectionibus corporum maneat, non item tamen universi gregis ulla est usu capio: sed singulorum animalium sicuti possessio, ita et usucapio. (L. 30. §. 2. D. de usurp. 41, 3.) Pomp.

3. Erwerbsaft.

e) Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo neque per se corpore. Quod autem diximus, et corpore et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit, omnes glebas circumambulet: sed sufficit quamlibet partem ejus fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere. (L. 3. pr. §. 1. D. h. t. 41, 2.) Paul.

[blocks in formation]

) Non est corpore et tactu necesse apprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu. (L. 1. §. 21. D. h. t.) Paul.

4. Erwerb durch Stellvertreter.

n) Possessionem adquirimus et animo et corpore; animo utique nostro, corpore vel nostro vel alieno. (Paulus S. R. V. 2, 1.)

9) Per procuratorem, tutorem, curatoremve possessio nobis adquiritur; cum autem suo nomine nacti fuerint possessionem, non cum ea mente ut operam dumtaxat suam accommodarent,nobis non possunt adquirere. (L. 1. §. 20. D. h. t.) Paul.

5. Besißverlust. (Besonderes bei Grundstücken.)

) Ut... nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum. (L. 153. D. de R. J. 50, 17.) Paul. volition

x) In amittenda quoque possessione affectio ejus, qui possidet, intuenda est. Itaque si in fundo sis et tamen nolis eum possidere, protinus amittes possessionem. Igitur amitti et animo solo potest, quamvis adquiri non potest. (L. 3. §. 6. D. h. t. 41, 2.) Paul.

2) Nerva filius, res mobiles, excepto homine, quatenus sub custodia nostra sint, hactenus possideri, id est, quatenus, si velimus, naturalem possessionem nancisci possimus. Nam pecus simul atque aberraverit aut vas ita exiderit, ut non inveniatur, protinus desinere a nobis possideri, licet a nullo possideatur. (L. 3. §. 13. D. h. t.) Paul.

μ) Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et dominus timore conterritus noluit accedere, amisisse eum possessionem placet. Quodsi servus vel colonus, per quos corpore possidebam, decesserint discesserintve, animo retinebo possessionem. (L. 3. §. 8. eod.) Paul.

§. 37.

Schutz des Besitzes.

[Gaj. IV, 148-160. Tit. I. de interdictis, 4, 15.]

1. Zweck des Besißprozesses.

a) Et quia longe commodius est possidere potius, quam petere, ideo plerumque et fere semper, ingens consistit contentio de possessione. (§. 4. J. h. t. 4, 15.)

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

8) Justa an injusta adversus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert; qualiscumque enim possessor hoc ipso, quod possessor est, plus juris habet, quam ille, qui non possidet. (L. 2. D. uti poss. 43, 17.) Paul.

y) In pari causa possessor potior haberi debet. (L. 120. D. de R. J. 50, 17.) Paul.

2. Form des Besizschutes. (Interdicta.)

in me on

d) Certis igitur ex causis praetor aut proconsul principaliter auctoritatem suam finiendis controversiis interponit: quod tum maxime facit, cum de possessione inter aliquos condenditur, et in summa aut jubet aliquid fieri aut fieri prohibet. Formulae autem verborum et conceptiones, quibus in ea re utitur, interdicta vocantur. (Gaj. IV, 139.)

3. Die einzelnen Besitzklagen.

I. Interdicta retinendae possessionis.

A. Das Interdictum Uti possidetis.

ε) Ait Praetor: VTI EAS AEDES, QVIBVS DE AGITVR, NEC VI NEC

CLAM NEC PRECARIO ALTER AB ALTERO POSSIDETIS, QVO MINVS ITA

POSSIDEATIS, VIM FIERI VETO. Hoc interdictum de soli possessore scriptum est. (L. 1. pr. §. 1. D. U. P. 43, 17.)

B. Das Interdictum Utrubi.

[ocr errors]
[ocr errors]

¿) Praetor ait: VTRVBI HIC HOMO, QVO DE AGITVR, MAJORE

PARTE HVJVSCE ANNI FVIT, QVO MINVS IS EVM DVCAT, VIM FIERI

[ocr errors]

VETO. Hoc interdictum de possessione rerum mobilium locum habet. (L. un. D. utrubi, 43, 31.)

7) Majore parte anni possedisse quis intelligitur, etiamsi duobus mensibus possederit, si modo adversarius ejus paucioribus diebus possederit. (L. 156. D. de V. S. 50, 16.) Licin. Ruf.

9) Prohibitoriorum autem interdictorum alia duplicia alia simplicia sunt. . . . Duplicia sunt velut VTI POSSIDETIS interdictum et VTRVBI: ideo autem duplicia vocantur, quia par utriusque litigatoris in his conditio est, nec quisquam praecipue reus vel actor intelligitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partes sustinet. (Gaj. IV, 158, 160.)

II. Interdicta recuperandae possessionis.

A. Das Interdictum Unde vi (de vi).

) Praetor ait: VNDE TV ILLVM VI DEJECISTI AVT FAMILIA TVA

DEJECIT, DE EO QVAEQVE ILLE TVNC IBI HABVIT TANTVMMODO INTRA

« PredošláPokračovať »