Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. 45. Rechtsschuß des Eigenthums (Rei vindicatio; etc.). 53

d) Restituere est ... possessorem facere fructusque reddere, pleraque praeterea restitutionis verbo continentur. (L. 22. D. de V. S. 50, 16.) Gaj.

e) Nec sufficit corpus ipsum restitui, sed opus est, ut et causa rei restituatur, id est ut omne habeat petitor, quod habiturus damages foret, si eo tempore, quo judicium accipiebatur, restitutus ille homo fuisset. (L. 20. D. h. t. 6, 1.) Gaj.

g) Si vero nec potest restituere nec dolo fecit, quominus possit, non pluris quam quanti res est, . . . condemnandus est. (L. 68. D. h. t.) Ulp.

c) Früchte und Impensen.

[ocr errors]

n) Si quis a non domino, quem dominum esse crediderit, bona fide fundum emerit, . . . naturali ratione placuit, fructus, quos percepit, ejus esse pro cultura et cura. Et ideo si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumtis agere non potest. Ei vero, qui alienum fundum els sciens possederit, non idem concessum est: itaque cum fundo etiam fructus, licet consumti sint, cogitur restituere. (§. 35. J. de r. div. 2, 1.)

called to the vo

9) ... Post litem contestatam omnes incipiunt malae fidei possessores esse. . . . (L. 25. §. 7. D. de her. pet. 5, 3.) Ulp.

) (Dominus) reddat impensam, ut fundum recipiat, usque eo dumtaxat, quo pretiosior factus est. (L. 38. D. h. t. 6, 1.) Cels. x) Impensae necessariae sunt, quae si factae non sint, res aut peritura aut deterior futura sit. . . . Voluptuariae sunt, quae speciem dumtaxat ornant, non etiam fructum augent, ut sunt viridaria et aquae salientes picturae. (L. 79. pr. §. 2.

D. de V. S. 50, 16.) Paul.

[ocr errors]

2) Utiles sunt, quibus non factis quidem deterior [res] non fuerit, factis autem fructuosior effecta est, veluti si vineta et oliveta fecerit. (Ulp. Fr. VI, 16.)

2. Actio negatoria.

μ) Contra quoque de usufructu et de servitutibus paediorum... invicem proditae sunt actiones, ut quis intendat: jus non esse adversario utendi, fruendi, eundi, agendi, aquamve ducendi, item altius tollendi, prospiciendi, projiciendi, immittendi: istae quoque actiones in rem sunt, sed negativae. (§. 2. I. de act. 4, 6.) 3. Actio Publiciana.

[ocr errors]

v) Ait praetor: SI QVIS ID QUOD TRADITVR EX JVSTA CAVSA NON um▲ DOMINO ET NONDVM VSVCAPTVM PETET, JVDICIVM DABO. (L. 1. pr. D. de Publ. a. 6, 2.)

§) Namque si cui ex justa causa res aliqua tradita fuerit, veluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis aut legatorum, necdum ejus rei dominus effectus est, si ejus rei casu possessionem amiserit, nullam habet directam in rem actionem ad eam rem persequendam; ... sed quia sane durum erat eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio, . . . Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio praetore in edicto proposita est. (§. 4. I. de act. 4, 6.) double see whall.

quae actio

j

o) Publiciana actio non ideo comparata est, ut res a domino auferatur; ejusque rei argumento est primo aequitas, deinde exceptio si ea res possessoris non sit". (L. 17. D. h. t. 6, 2.) Nerat.

π) In Publiciana actione omnia eadem erunt, quae in rei vindicatione diximus. (L. 7. §. 8. D. h. t.) Ulp.

Rechte an fremder Sache (Jura in re aliena).

I. Die Servituten.

§. 46.

Wesen und Arten der Dienstbarkeiten.

a) Servitutium non ea natura est, ut aliquid faciat quis, (veluti viridia tollat, aut [ut?] amoeniorem prospectum praestet, aut in hoc ut in suo pingat), sed ut aliquid patiatur aut non faciat. (L. 15. §. 1. D. de serv. 8, 1.) Pompon.

8) Servitutes aut personarum sunt, ut usus et ususfructus, aut rerum, ut servitutes rusticorum praediorum et urbanorum. (L. 1. D. de serv. 8, 1.) Marcian.

7) (Ususfructus) a personis discedere sine interitu sui (non) potest. (L. 15. D. fam. erc. 10, 2.) Paul.

d) Cum fundus fundo servit, vendito quoque fundo servitutes sequuntur. (L. 12. D. comm. praed. 8, 4.) Paul.

§. 47. Die Prädial- (Real-) Servituten.

§. 47.

Die Prädial (Real) Servituten.

[Inst. tit. de serv. praediorum, 2, 3.]

55

1. Allgemeine Erfordernisse: a) Utilitas; b) vicina praedia; c) perpetua causa.

a) Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, quoniam sine praediis constitui non possunt; nemo enim potest servitutem adquirere urbani vel rustici praedii, nisi qui habet praedium, nec quisquam debere, nisi qui habet praedium. (§. 3. I. de serv. 2, 3.)

p) (Neratius) dicit, ut maxime calcis coquendae et cretae eximendae servitus constitui possit non ultra [posse] quam quatenus ad eum ipsum fundum opus sit. (L. 5. §. 1. D. de serv. praed. r. 8, 3.) Ulp.

7) Neratius ait, nec haustum nec pecoris appulsum nec cretae eximendae calcisque coquendae jus posse in alieno esse, nisi fundum vicinum habeat. (L. 5. §. 1. D. eod.)

[ocr errors]

d) Omnes autem servitutes praediorum perpetuas causas habere debent; et ideo neque ex lacu neque ex stagno concedi aquaeductus potest. Stillicidii quoque immittendi naturalis et perpetua causa esse debet. (L. 28. D. de serv. pr. urb. 28, 2.) Paul.

2. Arten: Servitutes praediorum rusticorum; urbanorum. Affirmative, negative Servituten.

e) Servitutes rusticorum praediorum sunt hae: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est jus eundi, ambulandi homini, non etiam jumenti agendi. Actus est jus agendi vel jumentum vel vehiculum: itaque qui iter habet, actum non habet; qui actum habet, et iter habet etiam sine jumento. Via est jus eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est jus aquam ducendi per fundum alienum. In rusticis computanda sunt: aquae haustus, pecoris ad aquam appulsus, jus pascendi, calcis coquendae, arenae fodiendae. (L. 1. pr. §. 1. D. de S. P. R. 8, 3.) Ulp.

[ocr errors]

) Praediorum urbanorum sunt servitutes, quae aedificiis inhaerent; . . . sunt hae: ut vicinus onera vicini sustineat;

[ocr errors]

ut in parietem ejus liceat vicino tignum immittere; ut stillicidium vel flumen recipiat quis in aedes suas vel in aream, vel non recipiat; et ne altius tollat quis aedes suas, ne luminibus vicini officiatur. (§. 1. I. de serv. 2, 3.)

§. 48.

Die Personalservituten.

[Inst. tit. de usufructu, 2, 4; de usu et habitatione, 2, 5.] 1. Der Nießbrauch (ususfructus). — Quasi-Usufrukt. a) Ususfructus est jus alienis rebus utendi fruendi, salva rerum substantia. (L. 1. D. de usufr. 7, 1.) Paul.

8) Usufructuarius vel ipse frui ea re, vel alii fruendam concedere, vel locare vel vendere potest: nam et qui locat, utitur, et qui vendit, utitur. Sed et si alio precario concedat vel donet, puto eum uti. (L. 12. §. 2. D. de usufr. 7, 1.) Ulp. 7) Si cujus rei ususfructus legatus sit, aequissimum Praetori visum est, de utroque legatarium cavere: et usurum se boni viri arbitratu, et cum ususfructus ad eum pertinere desinet, restituturum quod inde exstabit. (L. 1. pr. D. usufr. quemad. 7, 9.) Ulp. - Cautio usufructuaria.

2. Der Gebrauch (Usus).

[ocr errors]

d) Cui usus relictus est, uti potest, frui non potest. (L. 2. pr. D. de usu et hab. 7, 8.) Ulp.

ε)... nec ulli alii, jus quod habet, aut vendere aut locare aut gratis concedere potest. (L. 11. D. eod.) Gaj.

3. Habitatio, 4. Operae servorum et animalium.
Right & cinseling & service slave.al

§. 49.

[ocr errors]

Entstehung, Untergang und Schutz der Servituten.
1. Entstehung.

a) Durch Vertrag oder Testament.

a) Sed jura praediorum urbanorum in jure tantum cedi possunt: rusticorum vero etiam mancipari possunt. Ususfructus in jure cessionem tantum recipit: nam dominus proprietatis alii usumfructum in jure cedere potest, ut ille usumfructum habeat et ipse nudam proprietatem retineat. (Gaj. II, 29, 30.)

§. 49. Entstehung, Untergang und Schuß der Servituten.

57

p) Si quis velit vicino aliquod jus constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere debet. Potest etiam in testamento quis heredem suum damnare ne altius tollat aedes suas, ne luminibus aedium vicini officiat; vel ut patiatur eum tignum in parietem immittere vel stillicidium habere; vel ut patiatur eum per fundum ire, agere, aquamve ex eo ducere. (§. 4. I. de serv. 2, 3.)

b) Adjudikation.
c) Ersigung.

y) Si quis diuturno usu et longa quasi possessione jus aquae ducendae nactus sit, non est ei necesse docere de jure quo aqua constituta est, veluti ex legato, sed utilem habet actionem, ut ostendat, per annos forte tot usum, se non vi non clam non precario possedisse. (L. 10. pr. D. si serv. 8, 5.) Ulp.

2. Untergang.

a) Untergang des Subjektes oder Objektes.

d) Finitur ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibus, maxima et media. (§. 3. I. de usufr. 2, 4.)

b) Confusio (Consolidatio).

ε) Si quis aedes, quae suis aedibus servirent, cum emisset, traditas sibi accepit, confusa sublataque servitus est; et si rursus vendere vult, nominatim imponenda servitus est, alioquin liberae veniunt. (L. 30. pr. D. de S. P. U. 8, 2.) Paul.

c) Verzicht (Remancipatio etc.).

d) Nichtgebrauch (non usus;
3. Rechtsschuß.

usucapio libertatis).

a) Vindikation (Actio confessoria).

) Haec autem in rem actio confessoria nulli alii quam domino fundi competit: servitutem enim nemo vindicare potest quam is qui dominium in fundo vicino habet, cui servitutem dicit deberi. (L. 2. §. 1. D. si serv. 8, 5.) Ulp.

n) Agi autem hac actione poterit non tantum cum eo, in cujus agro aqua ducitur vel per cujus fundum ducitur, verum etiam cum omnibus, quicumque aquam nos ducere impediunt, exemplo ceterarum servitutum. (L. 10. §. 1. D. eod.) Ulp.

b) Possessorische Klagen.

9) Siehe oben §. 38 ß, y, d.

« PredošláPokračovať »