Obrázky na stránke
PDF
ePub

§. 55. Arten und Grade der Schuld.

63

proclamarit, ut casus ejus evitari possit. Sed Mucius etiam dixit, si in privato idem accidisset, posse de culpa agi: culpam autem esse, quod cum a diligente provideri potuerit, non esset provisum, aut tum denuntiatum esset, cum periculum evitari non possit. Quodsi nullum iter erit, dolum dumtaxat praestare debet, ne immittat in eum, quem viderit transeuntem: nam culpa ab eo exigenda non est, cum divinare non potuerit, an per eum locum aliquis transiturus sit. (L. 31. D. ad 1. Aq. 9, 2.) Paul.

3. Grade der Culpa.

[ocr errors]

gross

a) Grobes Verschulden (lata culpa).

P) Lata culpa est nimia negligentia, id est non intelligere, quod omnes intelligunt. (L. 213. §. 2. D. de V. S. 50, 16.) Ulp. y) Haec actio dolum malum dumtaxat exigit . . . lata culpa plane dolo comparabitur. (L. 1. §. 1. D. si mensor. 11, 6.) Ulp. b) Leichtes Versehen (levis culpa).

[ocr errors]

d) In rebus commodatis talis diligentia praestanda est, qualem quisque diligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet, ita ut tantum eos casus non praestet, quibus resisti non possit, veluti mortes servorum, quae sine dolo et culpa accidunt. (L. 18. pr. D. commod. 13, 6.) Gaj.

ε) Si vendita insula combusta esset, cum incendium sine culpa fieri non possit, quid juris sit? Respondit: si venditor eam diligentiam adhibuisset in insula custodienda, quam debent homines frugi et diligentes praestare, si quid accidisset, nihil ad eum pertinebit. (L. 12. (11.) D. de per. et comm. 18, 6.) Alfen.

c) Die sogenannte Culpa in concreto.

Socius socio etiam culpae nomine tenetur, id est desidiae atque negligentiae. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est; sufficit etenim talem diligentiam communibus rebus adhibere, qualem suis rebus adhibere solet: quia qui parum diligentem sibi socium adquirit, de se queri debet. (L. 72. D. pro soc. 17, 2.) Gaj.

4. Grundsäge für die Haftung aus Verschulden.

a),,Dolus semper praestatur."

7) Illud non probabis: dolum non esse praestandum, si convenerit; nam haec conventio contra bonam fidem contraque bonos mores est. (L. 1. §. 7. D. depos. 16, 3.) Ulp.

b) Culpa.

involerd

9) In contractibus fidei bonae servatur, ut si quidem utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa: sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur. (L. 108. §. 12. D. de leg. I. (30.) Afric. Vgl. oben sub y.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

a) Omnium autem obligationum summa divisio in duo genera deducitur, namque aut civiles sunt, aut praetoriae: civiles sunt, quae aut legibus constitutae aut certe jure civili comprobatae sunt; praetoriae sunt, quas praetor ex sua jurisdictione constituit, quae etiam honorariae vocantur. (§. 1. I. de obl. 3, 13.) 2. Klaglose Forderungen (obligationes naturales). a) Begriff.

b) Anwendungsfälle.

B) . . . ex nudo enim pacto inter cives Romanos actio non nascitur. (Paul. sent. rec. II, 14. §. 1.)

r

7) Quamvis usurae foenebris pecuniae citra vinculum stipulationis peti non possunt, tamen ex pacti conventione solutae neque ut indebitae repetuntur, neque in sortem accepto ferendae prinesfal sunt. (L. 3. C. de usur. 4, 32.) Severus.

but

d) Naturaliter etiam servus obligatur: et ideo si quis nomine ejus solverit vel ipse manumissus ... repeti non poterit; et ob id fidejussor pro servo acceptus tenetur et pignus pro eo datum tenebitur. (L. 13. pr. D. de cond ind. 12, 6.) · Paul.

ε) Si pater quod filio debuisset eidem emancipato solverit, non repetet; nam hic quoque manere naturalem obligationem... probatur. (L. 38. §. 2. D. eod.) Afric.

c) Wirkungen.

¿) Fidejussor accipi potest, quoties est aliqua obligatio, civilis vel naturalis, cui applicetur. Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua earum nomine competit, verum etiam cum soluta pecunia repeti non potest: nam licet minus proprie debere dicantur naturales debitores, per abusionem intelligi

§. 57. Entstehung der Obligationen.

65

possunt debitores et, qui ab his pecuniam recipiunt, debitum sibi recepisse. (L. 16. §§. 3, 4. D. de fidej. 46, 1.) Julian. balancing

n) Etiam quod natura debetur venit in compensationem. (L. 6. D. de comp. 16, 2.) Ulp. comp ect audi, & dels intera

Entstehung der Obligationen.

§. 57.

Uebersicht der Entstehungsgründe.

tributio

trau) Omnes obligationes aut ex contractu nascuntur, aut ex maleficio, aut proprio quodam jure ex variis causarum figuris. (L. 1. pr. D. de obl. et act. 44, 7.) Gaj.

3) Sequens divisio (obligationum) in quatuor species deducitur: aut enim ex contractu sunt, aut quasi ex contractu, aut ex maleficio, aut quasi ex maleficio. (§. 2. I. de obligat. 3, 13.)

§. 58.

Die Verträge im Allgemeinen.

1. Begriff und Bezeichnung.

(Conventio ; contractus,

pactum.)

a) Conventionis verbum generale est ad omnia pertinens, de quibus negotii contrahendi transigendique causa consentiunt, qui inter se agunt. (L. 1. §. 3. D. de pact. 2, 14.) Ulp.

2. Arten der Verträge. (Obligatorische, liberatorische; dingliche, familienrechtliche, erbrechtliche Verträge. — Einseitige und zweiseitige, onerose und lukrative Verträge.)

3. Form der Verträge. (Förmliche und formlose Verträge.)
4. Abschluß der Verträge: Konsens und Erklärung.

A. Konsens. Offert und Annahme.

P) Est pactio duorum pluriumve in idem placitum consensus. (L. 1. §. 2. D. de pact. 2, 14.) Ulp.

B. Erklärung. Ausdrückliche und stillschweigende (direkte und indirekte) Erklärung. „Konkludente Handlungen."

Exner, Grundriß.

5

7) Sed etiam tacite consensu convenire intelligitur. Et ideo si debitori meo reddiderim cautionem, videtur inter nos convenisse, ne peterem. (L. 2. D. de pact. 2, 14.) Paul.

d) Qui tacet, non utique fatetur; sed tamen verum est, eum non negare. (L. 142. D. de R. J. 50, 17.) Paul.

§. 59.

Mängel des Willens bei Verträgen.

1. Mängel im Motiv.

A. Furcht (metus).

a) Ait Praetor: QVOD METVS CAVSA GESTVM ERIT, RATVM NON HABEBO. (L. 1. pr. D. quod met. 4, 2.)

B) Nihil consensui tam contrarium est,

Sanc

quam vis atque

metus; quem comprobare contra bonos mores est. (L. 116. pr. D. de R. J. 50, 17.) Ulp.

7) Metum autem non vani hominis, sed qui merito et in homine constantissimo cadat, ad hoc edictum pertinere dicemus. (L. 6. D. quod met. 4, 2.) Gaj.

B. Trug. (Dolus causam dans.)

d) Itaque sic definit (Labeo): dolum malum esse omnem calliditatem, fallaciam, machinationem ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio vera est. (L. 1. §. 2. D. de dolo, 4, 3.) Ulp.

C. Wirkungen: Actio (exceptio) quod metus; doli.
2. Nichtübereinstimmung von Wille und Erklärung.
A. Simulation. (Scheinverträge.)

[ocr errors]

€) Nuda et imaginaria venditio pro non facta est,... (L. 55. D. de contr. emt. 18, 1.) Paul. aben die duis met intetliga.

5) Acta simulata, velut non ipse sed ejus uxor comparaverit, veritatis substantiam mutare non possunt. Quaestio itaque facti per praesidem provinciae examinabitur. (L. 2. C. plus valere quod agitur, quam quod simulate concipitur 4, 22.) Diocl. et Maxim.

B. Irrung und Mißverständniß.

n) In omnibus negotiis contrahendis,... si error aliquis intervenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui

§. 60. Inhalt der Verträge. Nebenbestimmungen.

67

cum his contrahit, nihil valet quod acti sit. (L. 57. D. de O. et A. 44, 7.) Pomp.

9) Si igitur me fundum emere putarem Cornelianum, tu mihi te vendere Sempronianum putasti: quia in corpore dissensimus, emptio nulla est. (L. 9. pr. D. de contrah. emt. 18, 1.) Ulp.

) Si falsum instrumentum emtionis, conscriptum tibi velut locationis, quam fieri mandaveras, subscribere, te non relecto sed fidem habente, suasit: neutrum contractum (in utroque alterutrius consensu deficiente) constitisse procul dubio est. (L. 5. C. plus valere, 4, 22.) Diocl. et Maxim.

§. 60.

Juhalt der Verträge. Nebenbestimmungen.

1. Essentialia, naturalia, accidentalia negotii.

2. Bedingungen. (Condicio.)
(Condicio.) de

A. Begriff und Arten. (Aufschiebende und auflösende Bedingungen; positive und negative; potestative, zufällige, gemischte Bedingungen. Uneigentliche Bedingungen: Unmögliche, unsittliche,

nothwendige, gewisse Bedingungen; condiciones juris.)

a) Sub condicione stipulatio fit, cum in aliquem casum differtur obligatio, ut, si aliquid factum fuerit aut non fuerit, stipulatio committatur, veluti: si Titius consul factus fuerit, quinque aureos dare spondes? (§. 4. I. de V. O. 3, 15.) Suspensivbedingung.

B) ... si quidem hoc actum est, ut meliore allata condicione ab emptione discedatur, erit pura emptio, quae sub condicione resolvitur; sin autem hoc actum est, ut perficiatur emptio nisi melior condicio offeratur, erit emptio condicionalis. (L. 2. pr. D. de in diem add. 18, 2.) Ulp. Resolutivbedingung; Suspensivbedingung.

7) Si quis sub ea condicione stipuletur, quae existere non potest, veluti: si digito coelum tetigerit, inutilis est stipulatio. (Gaj. III, 98.)

d) Stipulatio hoc modo concepta: si heredem me non feceris, tantum dare spondes? inutilis est, quia contra bonos mores est haec stipulatio. (L. 61. D. de V. O. 45, 1.) Jul.

« PredošláPokračovať »