Obrázky na stránke
PDF
ePub

a) Ait praetor: SI QUIS NEGOTIA ALTERIVS, SIVE QVIS NEGOTIA, QVAE CVJVSQVE CVM IS MORITVR FVERINT, GESSERIT, JVDICIVM EO NOMINE DABO. (L. 3. pr. D. de negot. gest. 3, 5.) Ulp.

B) Igitur cum quis absentis negotia gesserit, ultro citroque inter eos nascuntur actiones, quae appellantur negotiorum gestorum; sed domino quidem rei gestae adversus eum, qui gessit, directa competit actio, negotiorum autem gestori contraria. Quas ex nullo contractu proprie nasci, manifestum est; quippe ita nascuntur istae actiones, si sine mandato quisque alienis negotiis gerendis se obtulerit, ex qua causa hi, quorum negotia gesta fuerint, etiam ignorantes obligantur. Idque utilitatis causa receptum est, ne absentium, qui subita festinatione coacti, nulli demandata negotiorum suorum administratione, peregre profecti essent, desererentur negotia, quae sane nemo curaturus esset, si de eo quod impendisset nullam habiturus esset actionem. Sicut autem is, qui utiliter gesserit negotia, habet obligatum dominum negotiorum gestorum, ita et contra iste tenetur, ut administrationis rationem reddat; quo casu ad exactissimam quisque diligentiam compellitur. (§. 1. I. de oblig. qu. ex c. 3, 27.)

Committed

2. Vormundschaftsführung (siehe unten §. 89).

7) Tutores quoque, qui tutelae judicio tenentur, non proprie ex contractu obligati intelliguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur); sed, quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur. (§. 2. I. eod.)

3. Erbschaftsantritt (obligationes ex testamento). Vgl. unten

§. 107.

4. Vermögensgemeinschaft. (Die drei Theilungsklagén: actio communi dividundo; familiae erciscundae; finium regundorum.)

d) Item si inter aliquos communis sit res sine societate, veluti quod pariter eis legata donatave esset, et alter eorum alteri ideo teneatur communi dividundo judicio, quod solus fructus ex ea re perceperit, aut quod socius ejus in eam rem necessarias impensas fecerit: non intelligitur proprie ex contractu obligatus esse, quippe nihil inter se contraxerunt; sed . . . quasi ex contractu teneri videtur. Idem juris est de eo, qui

[merged small][ocr errors][merged small]

§. 70. Obligationes ex variis causarum figuris.

89

coheredi suo familiae erciscundae judicio ex his causis obligatus est. (§. 3. I. eod.)

5. Ungerechtfertigte Bereicherung.

a) Condictio indebiti.

ε) Is quoque qui non debitum accepit ab eo, qui per errorem solvit, re obligatur: nam proinde ei condici potest, . . . ac si mutuum accepisset. . . . Sed haec species non videtur ex contractu consistere, quia is, qui solvendi animo dat, magis distrahere vult negotium quam contrahere. (Gaj. III, 91.)

b) Condictio causa data causa non secuta (s. cond. ob causam datorum).

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

2. Actio de posito et suspenso. 4, sign.

3. Actio furti adversus nautas, caupones etc. ¿) Item exercitor navis aut cauponae aut stabuli de dolo aut furto, quod in nave aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicujus eorum, quorum opera navem aut cauponam aut stabulum exerceret; cum enim neque ex contractu sit adversus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur. In his autem casibus in factum actio competit, quae heredi quidem datur, adversus heredem autem non competit. (§. 3. I. h. t. 4, 5.)

4. Die Actiones noxales.

Aim

[ocr errors]

n) Noxa autem est corpus, quod nocuit, id est servus; noxia ipsum maleficium, veluti furtum, damnum, rapina, injuria. (§. 1. I. de nox. act. 4, 8.)

of injure

9) Constitutae sunt autem noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris: legibus veluti furti lege XII tabularum, damni injuriae lege Aquilia. Omnes autem noxales actiones caput sequuntur: nam si filius tuus servusve noxam commiserit, quamdiu in tua potestate est, tecum est actio; si in alterius

[ocr errors]

potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse; si sui juris coeperit esse, directa actio cum ipso est et noxae deditio extinguitur. Ex diverso quoque directa actio noxalis esse incipit: nam si paterfamilias noxam commiserit et is se in adrogationem tibi dederit aut servus tuus esse coeperit .. incipit tecum noxalis actio esse. (Gaj. IV, 76, 77.)

5. Actio de pauperie.

[ocr errors]

),,Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur" actio ex lege XII tabularum descendit: quae lex voluit, aut dari id quod nocuit, id est animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerri. (L. 1. pr. D. si quadrup. 9, 1.) Ulp.

§. 71.

[ocr errors]

Sicherung der Forderungsrechte.

Uebersicht der Sicherungsmittel (Cautiones). Real- und Verbal-
Insbesondere:

caution.

1. Das Angeld (arrha).

a) Arrha confirmatoria.

b) Arrha poenitentialis (Wandelpön). fenalty for

a) Nam quod arrhae nomine datur argumentum est emtionis et venditionis contractae. (Pr. I. de emt. 3, 23.)

2. Konventionalstrafe.

3. Bürgschaft.

4. Pfandrecht.

12

[ocr errors]

§. 72.

Die Bürgschaft.

[Gaj. III, 115-127; Inst. tit. de fidejussorib. 3, 20.] Wesen der Verbürgung. Römische Formen derselben: 1. Adpromissiones: Sponsio, fidepromissio, fidejussio a) Pro eo quoque qui promittit solent alii obligari, quorum alios sponsores, alios fidepromissores, alios fidejussores appellamus. Sponsor ita interrogatur: idem dari spondes? fidepromissor: idem fidepromittis? fidejussor: idem fide tua esse jubes? (Gaj. III, 15.)

P) Sponsoris vero et fidepromissoris similis condicio est, fidejussoris valde dissimilis. Nam illi quidem nullis obligatio

[merged small][ocr errors][merged small]

nibus accedere possunt nisi verborum.... Fidejussor vero omnibus obligationibus, i. e. sive re sive verbis sive litteris sive consensu contractae fuerint obligationes, adjici potest; ac ne illud quidem interest, utrum civilis an naturalis obligatio sit, cui adjiciatur. (Gaj. III, 118, 119.)

2. Constitutum debiti (alieni).

7) Constituere autem et praesentes et absentes possumus, sicut pacisci, et per nuntium et per nosmet ipsos et quibuscunque verbis. (L. 14. §. 3. D. de pec. const. 13, 5.) Ulp. Vgl. oben §. 68 7, 8, ε.

[ocr errors]
[ocr errors]

3. Mandatum credendi (sogenanntes mandatum qualificatum).

d) Lucius Titius, cum pro Sejo, fratre suo, apud Septicium intervenire vellet, epistolam ita emisit: „si petierit a te frater meus, peto, des ei nummos fide et periculo meo." (L. 24. D. de fidejuss. 46, 1.) Marcell.

4. Die sogenannten beneficia fidejussorum.

a) Regreß (benef. cedendarum actionum).

ε) Fidejussoribus succurri solet, ut stipulator compellatur ei, qui solidum solvere paratus est, vendere ceterorum nomina. (L. 17. D. de fidej. 46, 1.) Jul.

b) Benef. divisionis (ex epistola Divi Hadriani).
c) Benef. ordinis s. excussionis.

ab initio fidejussorem

[ocr errors]
[ocr errors]

Si quis crediderit et fidejussorem ... acceperit, non statim conveniat neque debitore neglecto intercessoribus molestus sit, sed primo eum, qui pecuniam accepit et debitum contraxit, conveniat. (Nov. 4. c. 1.)

5. Verbot der Frauenbürgschaft.

a) Begriff der intercessio.

b) Das St. Vellejanum (a. 46 p. Chr.).

7) Et primo quidem temporibus Divi Augusti, mox deinde Claudii, edictis eorum erat interdictum, ne feminae pro viris suis intercederent. Postea factum est Senatusconsultum, quo plenissime feminis omnibus subventum est. Cujus SCti verba haec sunt: QVOD MARCVS SILVANVS ET VELLEJVS TVTOR, CONSVLES, VERBA FECERVNT DE OBLIGATIONIBVS FEMINARVM, QVAE PRO ALIIS REAE FIERENT, QVID DE EA RE FIERI OPORTERET, DE EA RE ITA CONSVLVERVNT: QUOD AD FIDEJVSSIONES ET MVTVI

DATIONES PRO ALIIS, QVIBVS INTERCESSERINT FEMINAE, PERTINET, TAMETSI ANTE VIDETVR ITA JVS DICTVM ESSE, NE EO NOMINE AB HIS PETITIO NEVE IN EAS ACTIO DETVR, QVVM EAS VIRILIBVS OFFICIIS FVNGI ET EJVS GENERIS OBLIGATIONIBVS OBSTRINGI NON

SIT AEQVVM, ARBITRARI SENATVM, RECTE ATQVE ORDINE FACTVROS, AD QVOS DE EA RE IN JVRE ADITVM ERIT, SI DEDERINT OPERAM,

VT IN EA RE SENATVS VOLVNTAS SERVETVR. (L. 2. pr. §. 1. ad SC. Vellejanum 16, 1.) Ulp.

§. 73. Pawn Das Pfandrecht.

1. Heutiger Begriff des Pfandrechtes. (Rei obligatio.)
2. Geschichte des Pfandrechts.

A.

Fiduciarpfand.

a) Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur, vel in jure ceditur. (Isidor. orig. V, 25. §. 23.)

[ocr errors]

8) „Dama, L. Titi servus, fundum Bajanum, qui est in agro qui Veneriensis vocatur, . . . HS. n(ummo) I fidi, fiduciae causa, mancipio accepit ab L. Bajanio. Pactum conventum factum est inter Damam et L. Bajanium: quam pecuniam L. (Titius) Bajanio dedit dederit . . . usque eo is fundus fiduciae esset, donec ea omnis pecunia persoluta . . . esset. Si pecunia sua quaque die L. Titio heredive ejus data, soluta non esset, tum uti eum fundum . . . L. Titius heresve ejus ubi et quo die vellet pecunia praesenti venderet." . . . (Inscr. Bruns font. p. 200.)

any

B. Das Pignus.

Jawn

7) Pignus est quod propter rem creditam obligatur, cujus rei possessionem solam ad tempus consequitur creditor, dominium penes debitorem est. (Isidor. orig. V, 25. §. 22.)

d) Pignus appellatum a pugno, quia res, quae pignori dantur, manu traduntur. (L. 238. §. 2. D. de V. S. 50, 16.) Gaj.

ε) Si is qui pignori rem accepit, cum de vendendo pignore nihil convenisset, vendidit, . . . furti se obligat. (L. 74. D. de furt. 47, 2.) Javol.

C. Die Hypotheca (Interdictum Salvianum; Actio Serviana).

« PredošláPokračovať »