Obrázky na stránke
PDF
ePub

quemlibet extraneum, sive servum sive liberum, praeposuerit, et quid cum eo ejus rei gratia, cui praepositus est, contractum fuerit; ideo autem institoria vocatur, quia qui tabernae praeponitur, institor appellatur. (Gaj. IV, 71.)

[ocr errors][merged small]

Abtretung der Forderungen (Ceffiou). 1. Begriff (Cession und Delegation). a) Obligationes quoquo modo. contractae nihil eorum (sc. traditionem, mancipationem) recipiunt: nam quod mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo, quibus res corporales ad alium transferuntur, id efficere possum, sed opus

est, ut jubente me tu ab eo stipuleris: quae res efficit, ut a me is liberetur et incipiat tibi teneri. Quae dicitur novatio obligationis. (Gaj. II, 38.)

B) Sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator

hart meus experiri. (Gaj. II, 39.)

Y) Delegatio debiti nisi consentiente et stipulanti promittente debitore jure perfici non potest: nominis autem venditio et ignorante vel invito eo, adversus quem actiones mandantur, contrahi solet. (L. 1. C. de novat. 8, 42.) Alexand.

2. Personen: Cedent, Cessionar, Cessus.

3. Wirkungen. Denunciatio. Gewährleistung des Cedenten. Lex Anastasiana.

responible
d) Si nomen sit distractum, Celsus scribit, locupletem esse

in sarrer
debitorem non debere praestare, debitorem autem esse praestare;
nisi aliud convenit. (L. 4. D. de her. vend. 18, 4.) Ulp.

[ocr errors]

[Inst. tit. quib. mod. obl. tollitur, 3, 29.]

1. Begriff. a) Solutionis verbum pertinet ad omnem liberationem quoquo modo factam, magisque ad substantiam obligationis refertur, quam ad nummorum solutionem. (L. 54. D. de solut. 46, 3.) Paul. .

B) Solutionis verbo satisfactionem quoque omnem accipiendam placet. (L. 176. D. de V. S. 50, 16.) Ulp.

Y) Tollitur autem omnis obligatio solutione ejus quod debetur, vel si quis consentiente creditore aliud pro alio solverit (pr. I. quib. mod. obl. toll. 3, 29.).

2. Personen:

a) Der Zahler. d) Nec interest, quis solvat, utrum ipse qui debet, an alius pro eo. Liberatur etiam et alio solvente, sive sciente sive ignorante debitore, vel invito eo, solutio fiat (pr. I. cit.).

b) Der Empfänger. ) Vero procuratori recte solvitur; verum autem accipere debemus eum, cui mandatum est vel specialiter, vel cui omnium negotiorum administratio mandata est. — Sed etsi non vero ajue?. procuratori solvam, ratum autem habeat dominus quod solutum est, liberatio contingit: rati enim habitio mandato comparatur. (L. 12. pr. §. 4. D. de solut: 46, 3.) Ulp.

5) Pupillo solvi sine tutoris auctoritate non potest; si tamen solverit ei debitor et nummi salvi sint, petentem pupillum doli mali exceptione debitor summovebit. (L. 15. D. eod.) Paul.

3. Gegenstand und Maß der Zahlung. — Zahlungsbeschränkungen:

a) durch sogenanntes Beneficium competentiae; n) In condemnatione personarum, quae in id quod facere possunt damnantur, non totum quod habent extorquendum est, sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant. (L. 173. pr. de R. J. 50, 17.) Paul.

2

venditionem] fieri jubet. Emptori addici jubet. (Gaj. 3, 79.)

1) Sed bonorum venditiones exspiraverunt et tantummodo creditoribus datur officio judicis bona possidere et, prout eis utile visum fuerit, ea disponere (pr. I. de succ. subl. 3, 12.).

x) Is qui bonis cessit, si quid postea adquisierit, in quantum facere potest convenitur. (L. 4. pr. D. de cess. bon. 42, 3.) Ulp.

4. Zeit der Zahlung.

a) Dispositivnormen. „Dies adjectus pro reo est.“ Repraesentatio und Interusurium (Diskonto).

b) Verzug (Mora debitoris, creditoris). 2) Mora fieri intelligitur non ex re sed ex persona, id est, si interpellatus opportuno loco non solverit. Quod apud judicem examinabitur; nam difficilis est hujus rei definitio ... cum sit magis facti, quam juris. (L. 32. pr. D. de usur. 22, 1.) Marcian. u) „Dies interpellat pro homine.“

5. Ort der Zahlung. v) Cum . . . quid legatum sit, neque adscriptum quo loco detur: quocunque loco petetur, dari debetur sic uti ex stipulatu aut nomine facto petatur. (L. 1. D. de ann. leg. 33, 1.) Pomp.

murtherhed

§. 79. B. Novation - Tansker a) Novatio est prioris debiti in aliam obligationem, vel civilem, vel naturalem, transfusio atque translatio, hoc est cum ex praecedenti causa ita nova constituatur, ut prior perimatur; novatio enim a novo nomen accipit et a nova obligatione. (L. 1. pr. D. de nov. 46, 2.) Ulp.

B) Si eadem persona sit, a qua postea stipuler, ita demum novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit, forte si condicio vel dies vel sponsor adjiciatur aut detrahatur. (Gaj. III, 177.)

) Novatione legitime facta liberantur hypothecae et pignus, usurae non currunt. (L. 18. D. eod.) Paul.

C. Erlaßverträge. S) Fere quibuscumque modis obligamur, iisdem in contrarium actis liberamur. (L. 153. D. de R. J. 50, 17.) Ulp.

n) Prout quidque contractum est ita et solvi debet: ut cum re contraxerimus, re solvi debet; et cum verbis aliquid contraximus, vel re vel verbis obligatio solvi debet; aeque cum emptio vel venditio vel locatio contracta est, quoniam consensu nudo contrahi potest, etiam dissensu contrario dissolvi potest. (L. 80. D. solut. 46, 3.) Pompon.

1. Nexi liberatio. 9) Est etiam species imaginariae solutionis, per aes et libram: quod et ipsum genus certis in causis receptum est, veluti si quid eo nomine debeatur, quod per aes et libram gestum sit, sive quid ex causa judicati debeatur. Adhibentur autem non minus quam quinque testes et libripens; deinde is qui liberatur ita oportet loquatur: „Quod ego tibi tot milibus condemnatus sum, me eo nomine a te solyo liberoque hoc aere aeneaque libra. Hanc tibi libram primam postremamque expendo secundum legem publicam“; deinde asse percutit libram eumque dat ei, a quo liberatur, veluti solvendi causa. (Gaj. III, 173, 174.)

2. Acceptilatio (verbis). 1) Acceptilatio autem est veluti imaginaria solutio; quod enim ex verborum obligatione tibi debeam, id si velis mihi remittere, poterit sic fieri, ut patiaris haec verba me dicere: „quod ego tibi promisi habesne acceptum“? et ut respondeas: „habeo.“ (Gaj. III, 169.)

x) Acceptum fieri non potest, nisi quod verbis colligatum est: acceptilatio enim verborum obligationem tollit, quia et ipsa verbis fit. (L. 8. $. 3. D. de accept. 46, 4.) Ulp.

annable ten op drit

[ocr errors]

Stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes et a Gallo Aquilio ita composita est: „Quidquid te mihi ex quacunque causa dare, facere oportet, oportebit, praesens in diemve, quarum rerum mihi tecum actio, quaeque abs te petitio, vel adversus te persecutio est, erit, quodve tu mecum habes, tenes, possides, possedisti, dolove malo fecisti, quo minus possideas: quanti quaeque

earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est A' A', sniems spopondit N 16. Item ex diverso Ns Ns interrogavit Am Am: cins

Quidquid tibi hodierno die per Aquilianam stipulationem spopondi, id omne habesne acceptum? Respondet As A: „habeo acceptumque tuli.(S. 2. I. quib. mod. 3, 29.)

3. Contrarius consensus (s. mutuus dissensus). v) Emptio et venditio sicut consensu contrahitur, ita contrario consensu resolvitur, antequam fuerit res secuta. (L. 3. D. de resc. vend. 18, 5.) Paul.

5) Nec quidquam interest, utrum integris omnibus, in qua obligati essemus, conveniret, ut ab eo negotio discederetur, an in integrum restitutis his, quae ego tibi praestitissem, consentiremus, ne quid tu mihi eo nomine praestares. (L. 58. D. de pact. 2, 14.) Nerat.

4. Pactum de non petendo. 0) Pactorum quaedam in rem sunt, quaedem in personam: in rem sunt, quotiens generaliter paciscor, ne petam; in personam, quotiens ne a persona petam, id est ne a Lucio Titio petam. Utrum autem in rem an in personam pactum factum est, minus ex verbis quam ex mente convenientium aestimandum est. (L. 7. §. 8. D. de pact. 2, 14.) Ulp.

5. Vergleich (transactio). 50,5lne a) Qui transigit quasi de re dubia 'et lite incerta, neque finita, transigit; qui vero paciscitur, donationis causa rem certam et indubitatam liberalitate remittit. (L. 1. D. de transact. 2, 15.) Ulp.

« PredošláPokračovať »