Obrázky na stránke
PDF
ePub

d) Ibi dos esse debet, ubi onera matrimonii sunt. (L. 56. §. 1. de jure dot. 23, 3.) Paul.

4. Donatio propter nuptias.

5. Verbot der Ehegattenschenkung (Donatio inter virum et uxorem).

a) Grund und Zweck. E) Moribus apud nos receptum est, ne inter virum et uxorem donationes valerent; hoc autem receptum est, ne mutuo amore invicem spoliarentur donationibus non temperantes, sed profusa erga se facilitate. (L. 1. D. de don. i. v. et ux. 24, 1.) Ulp.

5) Sextus Caecilius et illam causam adjiciebat, quia saepe futurum esset, ut discuterentur matrimonia, si non donaret is qui posset, atque ea ratione eventurum, ut venalitia essent matrimonia. (L. 2. D. eod.) Paul.

n) Inter virum et uxorem mortis causa donationes receptae sunt ... quia in hoc tempus excurrit donationis eventus, quo vir et uxor esse desinunt. (L. 9. §. 2. L. 10. D. eod.) Ulp. Gaj.

b) Wirkungen. 9) Si corpus sit quod donatur nec traditio quidquam valet, et si stipulanti promissum sit vel accepto latum, nihil valet: ipso enim jure, quae inter virum et uxorem donationis causa geruntur, nullius momenti sunt. (L. 3. §. 10. D. eod.) Ulp.

1) Hactenus revocatur donum ab eo eave cui donatum est, ut, si quidem exstet res, vindicetur, si consumpta sit, condicatur hactenus, quatenus locupletior quis eorum factus est. (L. 5. §. 18. D. eod.) Ulp.

c) Stonvaleszenz. x) Imperator noster Antonius Augustus ante excessum D. Severi patris sui oratione in senatu habita auctor fuit senatui censendi, ut aliquid laxaret ex juris rigore. ... Ait oratio: „Fas esse eum quidem qui donavit poenitere; heredem vero eripere forsitan adversus voluntatem supremam ejus,

a) Siehe oben . 84, d.

2. Dotationspflicht (Dos profectitia, adventitia). B) Reipublicae interest, mulieres dotes suas salyas habere, propter quas nubere possunt. (L. 2. D. de j. dot. 23, 3.) Paul.

y) Capite XXXV legis Juliae qui liberos, quos habent in potestate, injuria prohibuerint ducere uxores vel nubere, (vel qui dotem dare non volunt, ex constitutione divorum Severi et Antonini) per proconsules praesidesque provinciarum coguntur in matrimonium collocare et dotare. (L. 19. D. de ritu nupt. 23, 2.) Marcian.

8) Dos aut profectitia dicitur, id est quam pater mulieris dedit; aut adventitia, id est ea, quae a quovis alio data est. (Ulp. Fr. VI, 3.)

3. Dosbestellung (Dotis datio, dictio, promissio). €) Dos aut datur aut dicitur aut promittitur. Dotem dicere potest mulier, quae nuptura est, et debitor mulieris, si jussu ejus dicat; item parens mulieris virilis sexus, per yirilem sexum cognatione junctus, velut pater, avus paternus. Dare, promittere dotem omnes possunt. (Ulp. Fr. VI, 1.)

$) ... „dotis filiae meae tibi erunt aurei centum“ (L. 125. D. de V. S. 50, 16.) Proculus.

n) Ad exactionem dotis, quam semel praestari placuit, qualiacumque sufficere verba censemus sive scripta fuerint sive non, etiamsi (dictio vel) stipulatio in pollicitatione rerum dotalium minime fuerit subsecuta. (L. 6. C. de dot. prom. 5, 11.) Theodosius.

4. Rechtsverhältniß an der Dos. 9) Quamvis in bonis mariti dos sit, mulieris tamen est. (L. 75. D. de j. dot. 23, 3.) Tryphonius.

i) Accidit aliquando, ut qui dominus sit, alienandae rei potestatem non habeat. Nam dotale praedium maritus

x) Dotis fructum ad maritum pertinere debere aequitas suggerit; cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum etiam fructus percipere. (L. 7. pr. D. h. t. 23, 3.) Ulp.

2) In rebus dotalibus virum praestare oportet tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accipit, sed etiam [eam?] diligentiam praestabit quam in suis rebus exhibet. (L. 17. D. pr. eod.) Paul.

u) Quotiens res aestimatae in dotem dantur, maritus, dominium consecutus, summae velut pretii debitor efficitur. (L. 5. C. h. t. 5, 12.) Alex.

5. Restitution der Dos:

a) wenn die Frau die Ehe überlebt; v) Divortio facto si quidem sui juris sit mulier ipsa habet rei uxoriae actionem id est dotis repetitionem; quodsi in potestate patris sit, pater adjuncta filia habet actionem; nec interest adventitia sit dos, an profectitia. (Ulp. Fr. VI, 6.)

b) bei Ehetrennung durch den Tod der Frau. 5) Mortua in matrimonio muliere dos a patre profecta ad patrem revertitur, quintis in singulos liberos in infinitum relictis penes virum; quodsi pater non sit, apud maritum remanet. Adventitia autem dos semper penes maritum remanet; praeterquam si is, qui dedit, ut sibi redderetur, stipulatus fuerit; quae dos specialiter receptitia dicitur. (Ulp. Fr. VI, 4, 5.)

6. Abzüge zu Gunsten des Mannes (retentiones ex dote). 0) Retentiones ex dote fiunt (aut propter liberos) aut propter mores aut propter impensas aut propter res donatas aut propter res amotas. (Ulp. Fr. VI, 9.)

at) . . . ob impensas in res dotales factas, . . . quia ipso jure necessariis sumptibus dos minuitur. (S. 37. I. de act. 4, 6.)

7. Die Dotalklagen.
a) Die alte actio rei uxoriae.

(Gaj. I, 55 sq. Inst. tit. de patria pot. 1, 9; de adoption. 1, 11.]

8. 86.

Entstehung der patria potestas.

1. Durch Geburt ex justis nuptiis. a) Filium eum definimus, qui ex viro et uxore ejus nascitur. Sed si fingamus abfuisse maritum verbi gratia per decennium, reversum anniculum invenisse in domo sua, placet nobis Juliani sententia, hunc non esse mariti filium. Non tamen ferendum Julianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium adgnoscere quasi non suum. (L. 6. D. de his qui sui, 1, 6.) Ulp.

B) Septimo mense nasci perfectum partum jam receptum est propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis; et ideo credendum est, eum qui ex justis nuptiis septimo mense natus est, justum filium esse. (L. 12. D. de st. hom. 1, 5.) Paul.

y) Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem. (L. 3. $. 11. D. de suis, 38, 16). Ulp.

2. Durch Legitimation:
a) per subsequens matrimonium, no!
b) per dationem curiae,
c) per rescriptum principis.

3. Durch Adoption. 8) Non tantum naturales liberi in potestate parentum sunt, sed etiam adoptivi. (Ulp. Fr. VIII, 1.)

a) Quod adoptionis nomen est quidem generale: in duas autem species dividitur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. Adoptantur filiifamilias, adrogantur qui sui juris sunt. (L. 1. §. 1. D. de adoption. 1, 7.) Modest.

$) In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, voluntas exploratur; sin autem a patre dantur in adoptionem,

x) Dotis fructum ad maritum pertinere debere aequitas suggerit; cum enim ipse onera matrimonii subeat, aequum est eum etiam fructus percipere. (L. 7. pr. D. h. t. 23, 3.) Ulp.

2) In rebus dotalibus virum praestare oportet tam dolum quam culpam, quia causa sua dotem accipit, sed etiam [eam?] diligentiam praestabit quam in suis rebus exhibet. (L. 17. D. pr. eod.) Paul.

u) Quotiens res a estimatae in dotem dantur, maritus, dominium consecutus, summae velut pretii debitor efficitur. (L. 5. C. h. t. 5, 12.) Alex.

5. Restitution der Dos:

a) wenn die Frau die Ehe überlebt; v) Divortio facto si quidem sui juris sit mulier ipsa habet rei uxoriae actionem id est dotis repetitionem; quodsi in potestate patris sit, pater adjuncta filia habet actionem; nec interest adventitia sit dos, an profectitia. (Ulp. Fr. VI, 6.)

b) bei Ehetrennung durch den Tod der Frau. $) Mortua in matrimonio muliere dos a patre profecta ad patrem revertitur, quintis in singulos liberos in infinitum relictis penes virum; quodsi pater non sit, apud maritum remanet. Adventitia autem dos semper penes maritum remanet; praeterquam si is, qui dedit, ut sibi redderetur, stipulatus fuerit; quae dos specialiter receptitia dicitur. (Ulp. Fr. VI, 4, 5.)

6. Abzüge zu Gunsten des Mannes (retentiones ex dote). o) Retentiones ex dote fiunt (aut propter liberos) aut propter mores aut propter impensas aut propter res donatas aut propter res amotas. (Ulp. Fr. VI, 9.)

ît ). ob impensas in res dotales factas, ... quia ipso jure necessariis sumptibus dos minuitur. (S. 37. I. de act. 4, 6.)

7. Die Dotaltlagen.
a) Die alte actio rei uxoriae.

« PredošláPokračovať »