Obrázky na stránke
PDF
ePub

(Gaj. I, 55 sq. Inst. tit. de patria pot. 1, 9; de adoption. 1, 11.]

§. 86.

Entstehung der patria potestas. 1. Durch Geburt ex justis nuptiis. a) Filium eum definimus, qui ex viro et uxore ejus nascitur. Sed si fingamus abfuisse maritum verbi gratia per decennium, reversum anniculum invenisse in domo sua, placet nobis Juliani sententia, hunc non esse mariti filium. Non tamen ferendum Julianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium adgnoscere quasi non suum. (L. 6. D. de his qui sui, 1, 6.) Ulp.

B) Septimo mense nasci perfectum partum jam receptum est propter auctoritatem doctissimi viri Hippocratis; et ideo credendum est, eum qui ex justis nuptiis septimo mense natus est, justum filium esse. (L. 12. D. de st. hom. 1, 5.) Paul.

y) Post decem menses mortis natus non admittetur ad legitimam hereditatem. (L. 3. $. 11. D. de suis, 38, 16). Ulp.

2. Durch Legitimation:
a) per subsequens matrimonium, no
b) per dationem curiae,
c) per rescriptum principis.

3. Durch Adoption. 8) Non tantum naturales liberi in potestate parentum sunt, sed etiam adoptivi. (Ulp. Fr. VIII, 1.)

€) Quod adoptionis nomen est quidem generale: in duas autem species dividitur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. Adoptantur filiifamilias, adrogantur qui sui juris sunt. (L. 1. §. 1. D. de adoption. 1, 7.) Modest.

$) In adoptionibus eorum dumtaxat, qui suae potestatis sunt, voluntas exploratur; sin autem a patre dantur in adoptionem,

liberorum amissorum adoptare possunt. (S. 10. I. de adopt. 1, 11.)

a) Die Arrogation. 9) Illa adoptio, quae per populum fit, specialiter adrogatio dicitur. (Ulp. VIII, 2.)

1) Populi auctoritate adoptamus eos qui sui juris sunt; quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is, qui adoptat, rogatur i. e. interrogatur, an velit eum, quem adoptaturus sit, justum sibi filium esse, et is, qui adoptatur, rogatur, an id fieri patiatur, et populus rogatur, an id fieri jubeat. (Gaj. I, 99.)

x) „Adrogatio“ autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. . . . Ejus rogationis verba haec sunt: VELITIS JVBEATIS, VTI L. VALERIVS L. TITIO TAM JVRE LEGEQVE FILIVS SIET, QVAM SI EX EO PATRE MATREQVE FAMILIAS EJVS NATVS ESSET, VTIQVE EI VITAE NECISQVE IN EVM POTESTAS SIET, VTI PATRI ENDO FILIO EȘT.

HAEC ITA VTI DIXI, ITA VOS QVIRITES ROGO. (Gell. N. Att. V. 19, §. 8, 9.)

a) Si paterfamilias adoptatus sit, omnia, quae ejus fuerunt et adquiri possunt, tacito jure ad eum transeunt, qui adoptavit. (L. 15. pr. D. h. t. 1, 7.) Ulp.

u) Adrogato patrefamilias liberi, qui in ejus erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur, simulque cum suo patre in ejus recidunt potestatem; quod non similiter in adoptione contingit, nam nepotes ex eo in avi naturalis retinentur potestate. (L. 40. pr. D. h. t.) Mod.

b) Die Adoptio im engeren Sinne). v) ... ab eo (sc. patre) is, qui adoptat, vindicat apud praetorem FILIVM SVVM ESSE et illo contra non vindicante a praetore vindicanti filius addicitur. . . . Eadem in provinciis apud praesidem provinciae solent fieri. (Gaj. I, 134.) 5) Veteres circuitus in adoptionibus

... corrigentes sive tollentes censemus, licere parenti, qui liberos in potestate sua constitutos in adoptionem dare desiderat, . . . hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem judicem manifestare, prae

a) In adoptionem datus aut emancipatus quascumque cognationes adfinitatesque habuit, retinet, adgnationes perdit. (L. 40. $. 10. D. de gradib. 38, 10.) Mod.

c) „Adoptio plena“ und „adoptio minus plena“ des justinianischen Rechtes.

§. 87.

Endigung und Schuß der väterlichen Gewalt. 1. Tod und capitis deminutio (des Vaters oder Kindes). a) Morte patris filius et filia sui juris fiunt: morte autem avi nepotes ita demum sui juris fiunt, si post mortem avi in potestate patris futuri non sunt, veluti si moriente avo pater eorum aut etiam decessit aut de potestate dimissus est: nam si mortis avi tempore pater eorum in potestate ejus sit, mortuo avo in patris sui potestate fiunt. (Ulp. Fr. X, 2.)

B) Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. (S. 3. I. quib. mod. 1, 12.)

y) Quodsi ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet jus liberorum propter jus postliminii, quia hi, qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint omnia pristina jura recipiunt; itaque reversus habebit liberos in potestate: si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui juris, sed utrum ex hoc tempore quo mortuus est apud hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus, propter jus postliminii potestatem quoque parentis in suspenso esse. (Gaj. I, 129.)

2. Emanzipation (Emancipatio vetus, Anastasiana, Justinianea).

d) Emancipatione desinunt liberi in potestate parentum esse. Sed filius quidem tribus mancipationibus, ceteri vero liberi, sive masculini sexus sive feminini, una mancipatione

Erner, Grundriß.

8

mancipari), isque eum postea similiter vindicta manumittit, quo

facto rursus in potestatem patris sui revertitur; tunc tertio pater my eum mancipat vel eidem vel alii (sed hoc in usu est, ut eidem

mancipetur) eaque mancipatione desinit in potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii.... (Gaj. I, 132.)

) Nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut fictione pristina explosa recta via apud competentes judices vel magistratus intrent et filios suos vel filias vel nepotes vel neptes ac deinceps sua manu dimitterent. (S. 6. I. quib. mod. potestas solvit. 1, 12.)

3. Klagen aus der patria potestas (Interdictum de liberis exhibendis, de liberis ducendis).

$) Ait praetor: QVI QVAEVE IN POTESTATE Lvci TITII EST, SI IS EAVE APVD TE EST, DOLOVE MALO TVO FACTVM EST, QVO MINVS APVD TE ESSET, EVM EAMVE EXHIBEAS. (L. 1. D. de lib. exhib. 43, 30.)

n) Deinde ait praetor: si Lvcvs TITIVS IN POTESTATE LvcII TITII SIT, QVO MINVS EVM Lvcio TITIO DVCERE LICEAT, FIERI VETO. (L. 3. pr. D. eod.)

9) Si filius in potestate patris esse se neget, praetor cognoscit (ita) ut prior doceat filius, quia ... se liberum esse quodammodo contendit. (L. 8. D. de prob. 23, 3.) Paul.

ITA

VIM

S. 88. Vermögensrechtliche Stellung der vausfinder. A. In republikanischer Zeit (Vermögensunfähigkeit; Peculium profectitium).

a) Nulla omnino inter me et eum, qui in potestate mea est, obligatio nasci potest; ipse enim, qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest. (Gaj. IV, 78; II, 87.)

o) Jasurense pecunlUII est, quod & parentibus el cognatis in militia agenti donatum est, vel quod ipse filiusfamilias in militia adquisiit, quod, nisi militaret, adquisiturus non fuisset. (L. 11. D. de castr. pec. 49, 17.) Macer.

) Peculio castrensi cedunt res mobiles, quae eunti in militiam à patre vel a matre aliisve propinquis vel amicis donatae sunt, item quae in castris per occasionem militiae quaeruntur; in quibus sunt etiam hereditates eorum, qui non alias noti esse potuerunt, nisi per militiae occasionem, etiamsi res immobiles in his erunt. . . . empta ex castrensi peculio praedia ejus conditionis efficiantur. (L. 1. C. eod. 12, 37.) Alex.

$) ... filiifamilias in castrensi peculio vice patrum familiarum funguntur. (L. 2. D. ad S. C. Mac. 14, 6.) Ulp.

n) Filiusfamilias testamentum facere non potest, quoniam nihil suum habet, ut testari de eo possit. Sed Divus Augustus constituit, ut filiusfamilias miles de eo peculio, quod in castris adquisivit, testamentum facere possit. (Ulp. Fr. XX, 10.)

9) Si filiusfamilias miles decesserit, si quidem intestatus, bona ejus non quasi hereditas, sed quasi peculium patri deferuntur: si autem testamento facto, hic pro heredidate habetur castrense peculium. (L. 2. D. de castr. pec. 49, 17.) Ulp.

2. Bona adventitia (Peculium advent. regulare, irregulare). 1) Sancitum etenim a nobis est, ut si quid ex re patris ei obveniat, hoc secundum antiquam observationem totum parenti adquirat: .. . quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias adquisivit, hujus usumfructum quidem patri adquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne quod ei suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc in alium perveniens luctuosum ei procedat. (S. 1. I. p. qu. pers. nob. adqu. 2, 9.)

8*

« PredošláPokračovať »