Obrázky na stránke
PDF
ePub

[Inst. tit. de tutelis, 1, 13.]

1) Die Vormundschaft als Gewaltverhältniß (Gegensat zur Obligatio).

a) Tutela est, ut Servius definit, vis ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem sua sponte se defendere nequit, jure civili data ac permissa. (L. 1. pr. D. de tut. 26, 1.) Paul.

2. Wirthschaftlicher Charakter des Verhältnisses (Eigenrecht des Vormunds — munus publicum).

B) Legitimae tutelae lege XII tabularum adgnatis delatae sunt et consanguineis, item patronis, i. e. his qui ad legitimam hereditatem admitti possint; hoc summa providentia, ut qui sperarent hanc successionem, iidem tuerentur bona, ne dilapidarentur. (L. 1. pr. D. de leg. tut. 26, 4.) Ulp.

) ... tutelam et curam placuit publicum munus esse. (pr. I. de excus. 1, 25.)

Arten: Tutela impuberum, Tutela mulierum, Cura. d) Tutores constituuntur tam masculis quam feminis; sed masculis quidem impuberibus dumtaxat propter aetatis infirmitatem; feminis autem tam impuberibus quam puberibus et propter sexus infirmitatem et propter forensium rerum ignorantiam. (Ulp. Fr. XI, 1.)

) Certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur. (S. 4. I. qui dari tut. 1, 14.)

$) Curator et ad certam causam dari potest. (§. 2. I. de cur. 1, 23.)

$. 90.

Die Altersvormundschaft (tutela impuberum).
Inst. titt. 1, 14-20.]
1. Berufung zur Tutel (delatio tutelae).

B) Rectissime autem tutor sic dari potest: LVCIVM TITIVM LIBERIS MEIS TVTOREM DO LEGO aut do; sed et si ita scriptum sit:

: LIBERIS MEIS vel vXORI MEAE TITIVS TVTOR ESTO, recte datus intelligitur. (Gaj. I, 149.)

y) Nemo potest tutorem dare cuiquam, nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusve esset, si vixisset. (L. 73. §. 1. D. de R. J. 50, 17.) Q. Mucius.

b) Durch das Geset (tutores legitimi). d) Quibus testamento quidem tutor datus non sit, eis ex lege XII (tab.) adgnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. (Gaj. I, 155.)

) Si plures sunt adgnati, proximus tutelam nanciscitur, et si eodem gradu plures sint, omnes tutelam nanciscuntur. (L. 1. D. de leg. tut. 26, 4.) Gaj.

5) Ex eadem lege XII tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur. (pr. I. de leg. patr. tut. 1, 17.)

c) Durch obrigkeitliche Bestellung (tutor Atilianus). n) Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia a praetore urbano et majore parte tribunorum plebis, qui Atilianus tutor vocatur; in provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Julia et Titia. (Gaj. I, 185.)

2. Endigung der Tutel (insbes. abdicatio, remotio). 9) tutor testamento datus si abdicaverit se tutela, desinit esse tutor: abdicare autem est dicere nolle se tutorem esse; legitimus abdicare se non potest. (Ulp. Fr. XI, 17.)

1) Datum est autem jus removendi suspectos tutores Romae praetori et in provinciis praesidibus earum et legato proconsulis... Consequens est, ut videamus qui possunt suspectos postulare. Et sciendum est quasi publicam esse hanc actionem, hoc est omnibus patere.... Suspectus est autem qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo est, ut Julianus quoque rescripsit. Sed et antequam incipiat gerere tutelam tutor, posse eum quasi

[ocr errors]
[ocr errors]

.

constitutum est. Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est; si ob culpam non aeque. (S. 1, 3, 5, 6. I. de susp. tut. 1, 26.)

3. Führung der Tutel (Auctoritatem interponere und negotia gerere)

a) Auctoritas. x) Tutor statim in ipso negotio praesens debet auctor fieri, post tempus vero aut per epistolam interposita auctoritas ejus nihil agit. (L. 9. §. 5. D. de auct. tut. 26, 8.) Ulp.

2) Si plures sint tutores, omnes in omni re debent auctoritatem accommodare, praeter eos qui testamento dati sunt, nam ex his vel unius auctoritas sufficit. (Ulp. Fr. XI, 26.)

b) Gestio (s. administratio). u) In omnibus quae fecit tutor, cum facere non deberet, item in his quae non fecit, rationem reddet hoc judicio, praestando dolum, culpam et quantam in suis rebus diligentiam. (L. 1. pr. D. de tutelae et rationib. 27, 3.) Ulp.

V) Imperatoris Severi oratione prohibiti sunt tutores et curatores praedia rustica vel suburbana distrahere. Quae oratio in senatu recitata est. ... (L. 1. pr. §. 1. D. de reb. eor. 27, 9.) Ulp. .

c) Tutela divisa, indivisa.

) Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre satis de indemnitate pupilli vel adolescentis et contutori et concuratori praeferri, ut solus administret. (S. 1. I. de satisd. tut. 1, 24.) — Tutor gerens.

0) Ceteri igitur tutores non administrabunt, sed erunt hi quos vulgo honorarios appellamus; nec quisquam putet ad hos periculum nullum redundare ... dati sunt enim quasi observatores ejus (sc. gerentis) et custodes, imputabiturque eis quandoque, cur, si male eum conversari videbant, suspectum eum non fecerunt. (L. 3. §. 2. D. de adm. tut. 26, 7.) Ulp. – Tutor honorarius.

4. Haftung aus der Vormundschaft (Actio rationibus distrahendis; judicium tutelae; cautio „rem pupilli salvam fore“).

1) Actione de rationibus distrahendis nemo tenetur, nisi qui in tutela gerenda rem ex bonis pupilli abstulerit.

ULITOU,

uuu

[ocr errors]

wia uupu puoila CWU. et rat. 27, 3.) Paul.

e) Tutelae quoque judicio qui tenentur, non proprie ex contractu obligati intelliguntur (nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur. Et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pupillo habet actionem, si vel impenderit aliquid in rem pupilli, vel pro eo fuerit obligatus, aut rem suam creditori ejus obligaverit. (L. 5. §. 1. D. de 0. et A. 44, 7.) Gaj.

o) Cum „rem salvam fore pupillo cavetur, committitur stipulatio, si, quod ex tutela dari fieri oportet, non praestetur. (L. 11. D. rem pup. 46, 6.) Nerat.

[ocr errors]

§. 91.
Die Weibervormundidaft (tutela mulierum).
[Gaj. I, 190 sq.]

1. Zweck und Inhalt dieser Vormundschaft.
a) Veteres voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint,
propter animi levitatem in tutela esse. (Gaj. I, 144.)

B) Pupillorum pupillarumque tutores et negotia gerunt et auctoritatem interponunt; mulierum autem tutores auctoritatem duntaxat interponunt. - Tutoris auctoritas necessaria est mulieribus quidem in his rebus: si lege aut legitimo judicio agant, si se obligent, si civile negotium gerant, si libertae suae permittant in contubernio alieni servi morari, si rem mancipi alienent. (Ulp. Fr. XI, 25, 27.)

y) Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse, fere nulla pretiosa ratio suasisse videtur: nam quae vulgo creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi, magis speciosa videtur quam vera; mulieres enim, quae perfectae aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant, et in quibusdam causis dicis gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam invitus auctor fieri a praetore cogitur. Unde cum tutore nullum ex tutela judicium mulieri datur. (Gaj. I, 190, 191.)

si magna causa alienandarum rerum mancipi obligationisve suscipiendae interveniat: eaque omnia ipsorum causa (i. e. tutorum) constituta sunt, ut quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent, neque per testamentum excludantur ab hereditate, neque alienatis pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos hereditas perveniat. (Gaj. I, 192.)

2. Delation.

a) Testament (insbes. tutoris optio). E) Uxori quae in manu est, proinde ac filiae, item nurui quae in filii manu est, proinde ac nepti tutor dari potest. ... In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, i. e. ut liceat ei permittere, quem velit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: TITIAE VXORI MEAE TVTORIS OPTIONEM DO; quo casu licet uxori eligere tutorem vel in omnes res vel in unam forte aut duas. (Gaj. I, 148, 150.)

b) Geseß. $) Feminarum legitimas tutelas lex Claudia sustulit, excepta tutela patronorum. (Ulp. Fr. XI, 8.)

n) Adgnatis et patronis et liberorum capitum manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in jure cedere; pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia non videtur onerosa, cum tempore pubertatis finiatur. Is autem cui ceditur tutela cessicius tutor vocatur. (Gaj. I, 168, 169.)

9) Potest autem coemptionem facere mulier non solum cum marito suo, seu etiam cum extraneo, unde aut matrimonii causa facta coemptio dicitur, aut fiduciae causa: quae enim cum marito suo facit coemptionem, ut apud eum filiae loco sit, dicitur motrimonii causa fecisse coemptionem: quae vero alterius rei causa facit coemptionem cum viro suo aut cum extraneo, velut tutelae evitandae causa, dicitur fiduciae causa fecisse coemptionem. Quod est tale: Si qua velit quos habet tutores reponere, ut alium nanciscatur, iis auctoribus coemptionem facit; deinde a coemptionatore remancipata ei cui ipsa velit, et ab eo vindicta

« PredošláPokračovať »