Obrázky na stránke
PDF
ePub

(L. 1. pr. D. de succ. ed. 38, 9.) Ulp.

2. Form dieses Eingreifens: Zuweisung des Nachlaßbesißes (Bonorum possessio, edictalis, decretalis).

3. Wirkung der erlangten B. P.

) Quos autem praetor solus vocat ad hereditatem heredes quidem ipso jure non fiunt (nam praetor heredem facere non potest: per legem enim tantum vel similem juris constitutionem heredes fiunt, veluti per senatusconsultum et constitutiones principales): sed cum eis praetor dat bonorum possessionem, loco heredum constituuntur et vocantur bonorum possessores. (§. 2. I. h. t. 3, 9.)

d) Bonorum possessio aut cum re datur, aut sine re: cum re, si is qui accepit cum effectu bona retineat; sine re, cum alius jure civili evincere hereditatem possit. (Ulp. Fr. XXVIII, 13. Vgl. Gaj. III, 35–37.)

4. Verschmelzung beider Erfolgesysteme im justinianischen Recht.

Delation der Erbschaft.

I. Durch Testament.

Begriff des Testaments.

§. 95.

Testamentsfähigkeit (Testamenti factio).

1. Begriff. a) Testamentum est mentis nostrae justa contestatio, in id solemniter facta, ut post mortem nostram valeat. (Ulp. Fr. XX. 1.)

B) Julianus ait, tabulas testamenti non intelligi, quibus heres scriptus non est, ut magis codicilli quam testamentum existimandae sint. (L. 20. D. de jure cod. 29, 7.) Paul.

2. Testamenti factio activa.

Gaj.

€) Impubes, licet sui juris sit, facere testamentum non potest, quoniam nondum plenum judicium animi habet. ... Mutus, surdus, furiosus, itemque prodigus, cui lege bonis interdictum est, testamentum facere non possunt. (Ulp. Fr. XX, 12, 13.)

$) Observandum praeterea est, ut si mulier quae in tutela est faciat testamentum, tutore auctore facere debeat: alioquin inutiliter jure civili testabitur. (Gaj. II, 118.)

3. Testamenti factio passiva. n) Heredes institui possunt, qui testamenti factionem cum testatore habent. (Ulp. Fr. XXII, 1.)

9) Latinus Junianus, item is qui dediticiorum numero est testamentum facere non potest;

dediticiorum numero heres institui non potest, quia peregrinus est, cum quo testamenti factio non est. (Ulp. Fr. XX, 14; XXII, 2.) c) Nec municipium nec municipes heredes institui possunt, fe Tveiten

4,56 quoniam incertum corpus est: .. senatusconsulto tamen concessum est, ut a libertis suis heredes institui possint. Deos heredes instituere non possumus praeter eos, quos senatusconsulto constitutionibusve principum instituere concessum est. (Ulp. Fr. XXII, 5, 6.)

$. 96.

Form der Testamente.
[Gaj. II, 101–111; Inst. tit. de testam. ordin. 2, 10.]
A. Nach ältestem Recht.
1. Testamentum in comitiis calatis.

2. Testamentum in procinctu.
a) Testamentorum genera initio duo fuerunt: nam aut calatis
comitiis testamenta faciebant, quae comitia bis in anno testa-
mentis faciendis destinata erant: aut in procinctu, id est cum
belli causa arma sumebant: procinctus est enim expeditus et

libram agitur; qui neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is si subita morte urguebatur, amico familiam suam (i. e. patrimonium suum) mancipio dabat eumque rogabat, quid cuique post mortem suam dari vellet: quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc vero solum, quod per aes et libram fit, in usu retentum est. Sane nunc aliter ordinatur quam olim solebat: namque olim familiae emptor, i. e. qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum obtinebat et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari vellet: nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter veteris juris imitationem familiae emptor adhibetur. Eaque res ita agitur: qui facit testamentum, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, V testibus civibus Romanis puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam suam; in qua re his verbis familiae emptor utitur: FAMILIA PECVNIAQVE TVA ENDO MANDATELAM CVSTODELAMQVE MEAM, QVO TV JVRE TESTAMENTVM FACERE POSSIS SECVNDVM LEGEM PVBLICAM, HOC AERE (et ut quidam adjiciunt) AENEAQVE LIBRA ESTO MIHI EMPTA; deinde aere percutit libram idque aes dat testatori velut pretii loco: deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit: HAEC ITA VT IN HIS TABVLIS CERISQVE SCRIPTA SVNT, ITA DO ITA LEGO ITA TESTOR, ITAQVE VOS QVIRITES TESTIMONIVM MIHI PERHIBETOTE: et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare, et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea videtur generali sermone nominare atque confirmare. (Gaj. II, 102-104.)

Y) In testamento quod per aes et libram fit duae res aguntur: familiae mancipatio et nuncupatio testamenti: ... quae nuncupatio et testatio vocatur. (Ulp. Fr. XX, 9.)

8) Uno contextu actus testari oportet; est autem uno con

TABVLAE TESTAMENTI

a) ,,SI DE

SI DE HEREDITATE AMBIGITVR ET OBSIGNATAE NON MINUS MULTIS SIGNIS QVAM E LEGE OPORTET AD ME PROFERENTVR, SECVNDVM TABVLAS TESTAMENTI POTISSIMVM POSSESSIONEM DABO.“ Hoc tralatitium est. (Cic. in Verr. I, 45.)

(Bonorum possessio secundum tabulas.) $) Etiamsi jure civili non valeat testamentum, forte quod familiae mancipatio vel nuncupatio defuit, si signatum testamentum sit non minus quam septem testium civium Romanorum signis, bonorum possessio datur. (Ulp. Fr. XXVIII, 6.)

n) Rescripto imperatoris. Antonini significatur eos, qui secundum tabulas testamenti non jure factas bonorum possessionem petierint, posse adversus eos, qui ab intestato vindicant hereditatem, defendere se per exceptionem doli mali. (Gaj. II, 120.)

5. Das Soldatentestament. 9) Trajanus. ... Faciant testamenta quo modo volent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum divisionem nuda voluntas testatoris.(L. 1. pr. D. de test. mil. 29, 1.) Ulp.

c) Sed quod testamentum miles contra juris regulam fecit ita demum valet, si in castris mortuus sit, vel post missionem intra annum. (Ulp. Fr. XXIII, 10.)

C. Nach justinianischem Recht.
6. Das ordentliche schriftliche Testament.
7. Das mündliche Testament.

x) Si quis autem voluerit sine scriptis ordinare jure civili testamentum, septem testibus adhibitis et sua voluntate coram eis nuncupata, sciat hoc perfectissimum testamentum jure civili firmumque constitutum. (S. 14. I. h. t. 2, 10.)

8. Testamenta publica: a) testamentum principi oblatum, b) testamentum apud acta conditum.

a) Testamenta vim ex institutione heredis accipiunt et ob id velut caput et fundamentum intelligitur totius testamenti heredis institutio. (Gaj. II, 229.)

B) Ante heredis institutionem legari non potest, quoniam (vis) et potestas testamenti ab heredis institutione incipit. (Ulp. Fr. XXIV, 15.)

2. Form der Einseßung. y) Solemnis autem institutio haec est: TITIVS HERES ESTO; sed et illa jam comprobata videtur: TITIVM HEREDEM ESSE JVBEO; at illa non est comprobata: TITIVM HEREDEM ESSE VOLO; sed et illae a plerisque improbatae sunt: HEREDEM INSTITVO, item: HEREDEM FACIO. (Gaj. II, 117.)

8) Placuit ademtis his, quorum imaginarius usus est, institutioni heredis verborum non esse necessariam observantiam, utrum imperativis et directis verbis fiat, an inflexis. . . . Sed quibuslibet confecta sententiis, vel quolibet loquendi genere formata institutio valeat, si modo per eam liquebit voluntatis intentio. (L. 15. C. de test. 6, 23.) Constantinus.

3. Bestimmtheit des Eingeseßten. ) Incerta persona heres institui non potest, velut hoc modo: QVISQVIS PRIMVS AD FVNVS MEVM VENERIT, HERES ESTO; quoniam certum consilium debet esse testantis. (Ulp. Fr. XXII, 4.)

5) Verum est omnem postumum qui moriente testatore in utero fuerit, si natus sit, bonorum possessionem (sc. secundum tabulas) petere posse. (L. 3. D. de B. P. sec. tab. 37, 11.) Paul.

n) Postumos autem dicimus eos dumtaxat, qui post mortem parentis nascuntur; sed et ... qui post testamentum factum in vita nascuntur. (L. 3. §. 1. D. de injusto, 28, 3.) Ulp.

4. Zahl der Einseßungen; Erbtheile. 9) Et unum hominem et plures in infinitum quos velit heredes facere licet. . .. Si plures instituantur, ita demum

« PredošláPokračovať »