Obrázky na stránke
PDF
ePub

quae assis appellatione continentur; habent autem et hae partes propria nomina ab uncia usque ad assem, ut puta haec: uncia, sextans, quadrans, triens, quincunx, semis, septunx, bes, dodrans, dextans, deunx, as. Non autem utique semper duodecim uncias esse oportet: nam tot unciae assem efficiunt, quot testator voluerit, et si unum tantum ex semisse verbi gratia heredem scripserit, totus as in semisse erit; neque enim idem ex parte testatus et ex parte intestatus decedere potest, nisi sit miles. ... (S. 5. I. eod.)

5. Nebenbestimmungen der Erbeinseßung. x) Heres et pure et sub condicione instituti potest: ex certo tempore aut ad certum tempus non potest, veluti: post quinquennium quam moriar“ vel ,,ex Kalendis illis“ aut „usque ad Kalendas illas heres esto“; diemque adjectum pro supervacuo haberi placet et perinde esse, ac si pure heres institutus esset. (S. 9. I. eod.)

§. 98.

Insbesondere die Substitutionen.

[Gaj. II, 174 sq. Inst. tit. de vulg. subst. 2, 15; de pupill. subst. 2, 16.]

1. Die gemeine Substitution (subst. vulgaris). a) Potest quis in testamento plures gradus heredum facere, puta: „Si ille heres non erit, ille heres esto,“ et deinceps plures. Et vel plures in unius locum possunt substitui, vel unus in plurium, vel singulis singuli, vel invicem ipsi qui heredes instituti sunt. (L. 36. D. de vulg. et pup. subst. 28, 6.) Marc.

2. Die sogenannte fideikommissarische Substitution. B) Extraneo heredi instituto ita substituere non possumus, ut si heres exstiterit et intra aliquod tempus decesserit, alius ei heres sit. (Gaj. II, 184.) Exner, Grundriß.

9

esto, post mortem ejus Septicius. (L. 41. pr. D. de test. mil. 29, 1.) Tryphon.

3. Die Pupillarsubstitution (subst. pupillaris). d) Liberis nostris impuberibus, quos in potestate habemus, non solum ita, ut supra diximus, substituere possumus, id est ut si heredes non exstiterint, alius nobis heres sit, sed eo amplius, ut, etiamsi heredes nobis exstiterint et adhuc impuberes mortui fuerint, sit iis aliquis heres, velut hoc modo: Titius filius meus mihi heres esto. Si filius meus mihi heres non erit sive heres erit et prius moriatur quam in suam tutelam venerit, Sejus heres esto. Quo casu si quidem non exstiterit heres filius, substitutus patri fit heres; si vero heres exstiterit filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. Quam ob rem duo quodammodo sunt testamenta, aliud patris, aliud filii, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum est testamentum duarum hereditatum. (Gaj. II, 179, 180.)

) Liberis autem suis testamentum facere nemo potest, nisi et sibi faciat: nam pupillare testamentum pars et sequela est paterni testamenti, adeo ut si patris testamentum non valeat, ne filii quidem valebit. (S. 5. I. de pup. subst. 2, 16.)

$) Non solum autem heredibus institutis impuberibus liberis ita substituere possumus, ... sed etiam exheredatis; itaque eo casu si quid pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibus propinquorum adquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertinet. (Gaj. II, 182.)

n) Neque enim suis bonis testator substituit, sed impuberis. (L. 10. §. 5. D. h. t. 28, 6.) Ulp.

4. Verbindung der Vulgar- und Pupillarsubstitution. 9) Jam hoc jure utimur ex D. Marci et Veri constitutione, ut cum pater impuberi filio in alterum casum substituisset, in utrumque casum substituisse intelligatur, sive filius heres non exstiterit, sive exstiterit et impubes decesserit. (L. 4. pr. D. h. t. 28, 6.) Mod.

5. Die sogenannte Substitutio quasi pupillaris.

1. Arten der Ungiltigkeit: a) Nichtigkeit und Anfechtbarkeit; b) ursprüngliche und nachfolgende Ungiltigkeit; c) unwillkürliche Hinfälligkeit und gewollte Vernichtung der Testamente.

2. Gründe der Ungiltigkeit; Hauptfälle.

a) Testamentum non jure factum (injustum, nullum). a) Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto conyalescere non potest. (L. 210. D. de R. J. 50, 17.) Licin. Ruf.

b) Testamentum ruptum. B) Rumpitur testamentum mutatione, id est si postea aliud testamentum jure factum sit; item agnatione, id est si suus heres agnascatur, qui neque heres institutus, neque, ut oportet, exheredatus est. (Ulp. Fr. XXIII, 2.)

y) Ambulatoria enim est voluntas defuncti usque ad extremum vitae exitum. (L. 4. D. de adim. leg. 34, 4.). Ulp.

8) Posteriore quoque testamento, quod jure factum fuerit, superius rumpitur; nec interest, an exstiterit aliquis ex eo heres, an non exstiterit, hoc enim solum spectatur, an existere potuerit; ideoque si quis ex posteriore testamento, quod jure factum est, aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem ejus, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut per cretionem exclusus fuerit, aut condicione, sub qua heres institutus est, defectus sit, aut propter coelibatum ex lege Julia summotus fuerit ab hereditate; quibus casibus paterfamilias intestatus moritur, nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres exstiterit. . (Gaj. II, 144.)

) Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum, quod postea testator id noluit valere. (S. 7. I. h. t. 2, 17.)

$) Si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobaverint hi qui ab intestato venire desiderant, scriptis avocabitur hereditas. (L. 4. D. de his. qu. del. 28, 4.) Paul.

c) Testamentum irritum. n) Testamenta jure facta infirmantur, velut cum is, qui fecerit

stamento scriptae sunt. (L. 9. D. de testam. tut. 26, 2.) Pomp.

e) Testamentum inofficiosum (siehe unten §. 104). 1) Inofficiosum testamentum dicere hoc est: allegare quare exheredari vel praeteriri non debuerit. (L. 3. D. de inoff. test. 5, 2.) Marc.

Delation der Erbschaft.

II. Durch das Gesek.
(Hereditas ab intestato, gesekliche Erbfolge.)

$. 100.

A. Nach altem Civilrecht (legitima hereditas).

[Gaj. III, 1—24. Inst. tit. de legitima agnat. successione, 3, 2.]

1. Die Erbfolgeordnung der XII Tafeln. a) Intestatus decedit, qui aut omnino testamentum non fecit, aut non jure fecit, aut id, quod fecerat, ruptum irritumve factum est, aut nemo ex eo heres exstitit. (pr. I. de hereditat., quae ab intest. 3, 1.)

B) Cautum est lege XII tabularum: SI INTESTATO MORITVR CVI SVVS HERES NEC ESCIT, AGNATVS PROXIMVS FAMILIAM HABETO. (Ulp. Fr. XXVI, 1.)

y) Si agnatus defuncti non sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis: SI AGNATVS NEC ESCIT, GENTILES FAMILIAM HABENTO. Nunc nec gentilicia jura in usu sunt. (Coll. Leg. Mos. XVI, 4. §. 2.) Ulp.

2. Insbesondere das Erbrecht der Sui. d) Sui autem heredes existimantur liberi, qui in potestate morientis fuerunt, veluti filius filiave nepos neptisve ex filio; ... nec interest, utrum naturales sint liberi an adoptivi. Ita demum tamen nepos neptisve . suorum heredum numero

1

quoque, quae in manu morientis est, ei sua heres est, quia nliae loco est; item nurus, quae in filii manu est, nam et haec neptis loco est; sed ita demum erit sua heres, si filius cujus in manu fuit, cum pater moritur, in potestate ejus non sit. Postumi quoque, qui si vivo patre nati essent, in potestate ejus futuri forent, sui heredes sunt. (Gaj. III, 2—4.)

€) In suis heredibus evidentius apparet, continuationem dominii eo rem perducere, ut nulla videatur hereditas fuisse, quasi olim hi domini essent, qui etiam vivo patre quodammodo domini existimantur. ... Itaque post mortem patris non hereditatem percipere videntur, sed magis liberam bonorum administrationem consequuntur. Hac ex causa, licet non sint heredes instituti, domini sunt; nec obstat, quod licet eos exheredare, quos et occidere licebat. (L. 11. D. de lib. et post. 28, 2.) Paul.

3. Das Erbrecht der Agnaten. $) Non tamen omnibus simul agnatis dat lex XII tabularum hereditatem, sed his, qui tunc, cum certum est aliquem intestato decessisse, proximo gradu sunt. Nec in eo jure successio est: ideoque si agnatus proximus hereditatem omiserit vel, antequam adierit, decesserit, sequentibus nihil juris ex lege competit. (Gaj. III, 11, 12.)

n) Agnatorum hereditates dividuntur in capita: velut si sit fratris filius et alterius fratris duo pluresve liberi, quotquot sunt ab utraque parte personae, tot fiunt portiones, ut singuli singulas capiant. (Ulp. Fr. XXVI, 20.)

4. Das patronatische Erbrecht. 9) Libertorum intestatorum hereditas primum ad suos heredes pertinet; deinde ad eos, quorum liberti sunt, velut patronum patronam liberosve patroni. (Ulp. Fr. XXVII, 1.)

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »