Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

tum fuerit, nec intra dies centum vel caelebs legi paruerit, vel Latinus jus Quiritium consecutus sit. (Ulp. Fr. XVII, 11.)

) Item orbi per legem Papiam ob id, quod liberos non habent, dimidias partes hereditatum legatorumque perdunt. (Gaj. II, 286a.)

2. Der Erwerbsaft überhaupt (Adquisitio hereditatis). Heredes necessarii, voluntarii.

d) Sui autem et necessarii heredes sunt velut filius filiave, nepos neptisve ex filio, deinceps ceteri, qui modo in potestate morientis fuerunt. . . Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt et vivo quoque parente quodammodo domini existimantur . ,. necessarii vero ideo dicuntur, quia omnimodo, sive velint sive nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. (Gaj. II, 156, 157.)

) Necessarius heres est servus cum libertate heres institutus; ideo sic appellatus, quia, sive velit sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et heres est. (Gaj. II, 153.)

$) Necessariis heredibus, non solum impuberibus sed etiam puberibus, abstinendi se ab hereditate proconsul potestatem facit, ut quamvis creditoribus hereditariis jure civili teneantur, tamen in eos actio non detur, si velint derelinquere hereditatem. (L. 57. D. de aqu. hered. 29, 2.) Gaj.

3. Insbesondere die Erbschaftsantretung (aditio hereditatis).

a) Förmliche Antretung (cretio). n) Extraneis heredibus solet cretio dari, id est finis delibeļandi, ut intrạ certum tempus vel adeant hereditatem, vel si non adeant, temporis fine summoveantur: ideo autem cretio appellata est, quia cernere est quasi decernere et constituere. Cum ergo ita scriptum sit: HERES TITIVS ESTO, adjicere debemus: CERNITOQVE IN CENTVM DIEBVS PROXIMIS, QVIBVS SCIES POTERISQVE. QVOD NI ITA CREVERIS, EXHERES ESTO. Et qui ita heres institutus est, si velit heres esse, debebit intra diem cretionis

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

cluditur; nec quidquam proficit, si pro herede gerat. (Gaj. II, 164–166.)

b) Formlose Antretung (nuda voluntate; pro herede gestio). 9) Extraneus heres testamento institutus, aut ab intestato ad legitimam hereditatem vocatus, potest aut pro herede gerendo aut etiam nuda voluntate suscipiendae hereditatis heres fieri. Pro herede autem gerere quis videtur, si rebus hereditariis tanquam heres utatur vel vendendo res hereditarias, vel praedia colendo locandove, et quoquo modo si voluntatem suam declaret vel re vel verbis de adeunda hereditate, dummodo sciat, eum, in cujus bonis pro herede gerit, testatum intestatumye obiisse et se ei heredem esse: pro herede enim gerere est pro domino gerere; veteres enim heredes pro dominis appellabant. (. 7. I. h. t. 2, 19.)

4. Zeitpunkt der Antretung; tempus deliberandi. 1) Ei (scil. qui sine cretione heres institutus sit) liberum est, quocumque tempore voluerit, adire hereditatem, sed solet praetor postulantibus hereditariis creditoribus tempus constituere, intra quod, si velit, adeat hereditatem, si minus, ut liceat creditoribus bona defuncti vendere. (Gaj. II, 167.)

x) Ait praetor: SI TEMPVS AD DELIBERANDVM PETET, DABO. (L. 1. §. 1. D. de jure delib. 28, 8.)

$. 106.

Ausschlagung, Cession und Transmission der Erbschaft.

1. Repudiatio. a) In repudianda hereditate vel legato certus esse debet de suo jure is qui repudiat. (L. 23. D. de aquir. v. omitt. her. 29, 2. Pomp.

B) Qui totam hereditatem adquirere potest, is pro parte eam scindendo a dire non potest. (L. 1. D. eod.) Paul.

2. Cession. Y) Hereditas quoque in jure cessionem recipit. Nam si is ad quem ab intestato legitimo jure hereditas pertinet, in jure eam

ad eum, cui cessa est hereditas, ac si ei singula in jura cessa fuissent. (Gaj. II, 34, 35.)

3. Transmission.

a) Begriff (successio in delationem). d) Hereditatem, nisi fuerit adita, transmitti (sc. ad heredes) nec veteres concedebant nec nos patimur. (L. un. 9.5. C. de cad. toll. 6, 51. Justin.

b) Hauptfälle. a) Sancimus: si quis vel ex testamento vel ab intestato vocatus deliberationem meruerit, non tamen successioni renuntiaverit, ... praedictum arbitrium in successionem suam transmittat, ita tamen, ut unius anni spatio eadem transmissio fuerit conclusa; et si quidem is, qui sciens hereditatem sibi esse vel ab intestato vel ex testamento delatam, deliberatione minime petita intra annale tempus decesserit, hoc jus ad

suam successionem intra annale tempus extendat. (L. 19. C. de jure del. 6, 30.) Justin. (Sogen. transmissio Justinianea.

S. 107. Wirkungen des Erbschaftserwerbs. 1. Universalsuccession. Confusio bonorum; beneficium separationis.

a) Heres in omne jus mortui, non tantum singularum rerum dominium succedit, cum et ea, quae in nominibus sint, ad heredem transeant. (L. 37. D. de A. v. 0. H. 29, 2.) Pomp.

B) Heres quandoque adeundo hereditatem, jam tunc a morte successisse defuncto intelligitur. (L. 54. D. eod.) Flor.

y) Solet autem separatio permitti creditoribus ex his causis: utputa debitorem quis Sejum habuit, hic decessit, heres ei exstitit Titius, hic non est solvendo, patitur venditionem; creditores Seji dicunt, bona Seji sufficere sibi, creditores Titii contentos esse debere bonis Titii, et sic quasi duorum fieri bonorum venditionem. (L. 1. §. 1. D. de separat. 42, 6.) Ulp.

sit solvendo, plus quam manifestum est. . . . (L. 8. D. de A. v. 0. H. 29, 2.) Ulp.

b) Abschwächung; Beneficium inventarii. ) . . . Et si praefatam observationem inventarii faciendi solidaverint, hereditatem sine periculo habeant, ... ut in tantum hereditariis creditoribus teneantur, in quantum res substantiae ad eos devolutae valeant. Et eis satisfaciant, qui primi veniant creditores, et, si nihil reliquum est, posteriores venientes repellantur, et nihil ex sua substantia penitus heredes amittant, ne dum lucrum facere sperant, in damnum incidant.... (L. 22. §. 4. C. de jure delib. 6, 30.) Justin.

3. Verhältniß zu Miterben (actio familiae erciscundae).

a) Communio; Theilung und Auseinandersekung. $) Haec actio (sc. fam. ercisc.) proficiscitur e lege XII tab. namque coheredibus volentibus a communione discedere necessarium videbatur aliquam actionem constitui, qua inter eos res hereditariae distribuerentur. (L. 1. pr. D. fam. ercisc. 10, 2.) Gaj.

n) Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem, cum ipso jure in portiones hereditarias ex lege XII tabularum divisa sunt. (L. 6. C. eod. 3, 36.) Gord.

b) Accrescenz; Konjunktion. 9) Qui semel aliqua ex parte heres exstitit, deficientium partes etiam invitus excipit, id est tacite ei deficientium partes etiam invito adcrescunt. (L. 53. §. 1. D. de A. v. 0. H. 29, 2.) Gaj.

1) Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint adire hereditatem, vel morte vel qua alia ratione impediti fuerint, quominus adeant, reliquis qui adierint adcrescit illorum portio, et licet decesserint antequam adcresceret, hoc jus ad heredes eorum pertinet. (L. 9. D. de suis, 38, 16.) Marc.

x) Conjunctim heredes institui aut conjunctim legari hoc est: totam hereditatem et tota legata singulis data esse, partes autem concursu fieri. (L. 80. D. de leg. III; 32.) Cels.

2) Heredes sine partibus utrum conjunctim an separatim scri

S. 73.

Schuß des Erbrechts.
A. Des civilen Erbrechts: Hereditatis petitio.

1. Natur der Klage. a) Petitio hereditatis, etsi in rem actio sit, habet tamen praestationes quasdam personales, utputa eorum, quae a debitoribus sunt exacta. (L. 25. §. 18. D. de her. pet. 5, 3.) Ulp.

2. Kläger und Beklagter. B) Regulariter definiendum est, eum demum teneri petitione hereditatis, qui vel jus pro herede vel pro possessore possidet, vel rem hereditariam ... licet minimam. (L. 9. D. de her. pet. 5, 3.) Ulp.

Y) Pro herede possidet, qui putat se heredem esse. Sed an et is, qui scit se heredem non esse, pro herede possideat, quaeritur; et Arrianus

... putat teneri; quo jure nos uti Proculus scribit. Sed enim et bonorum possessor pro herede videtur possidere. (L. 11. pr. D. eod.) Ulp.

d) Pro possessore vero possidet praedo, qui interrogatus cur possideat, responsurus sit ,quia possideo“, nec contendet se heredem vel per mendacium, nec ullam causam possessionis possit dicere: et ideo fur et raptor petitione hereditatis tenentur. (L. 11-L. 13. pr. D. h. t. 5, 3.) Ulp.

3. Inhalt des Anspruchs (St. Juventianum, unter Hadrian). ) Post senatusconsultum omne lucrum auferendum esse tam bonae fidei possessori quam praedoni dicendum est. (L. 28. D. h. t.) Paul.

Ś) Ait senatus: „PLACERE, A QVIBVS PETITA HEREDITAS FVISSET, SI ADVERSVS EOS JVDICATVM ESSET, PRETIA, QVAE AD EOS RERVM EX HEREDITATE VENDITARVM PERVENISSENT, ETSI EAE ANTE PETITAM HEREDITATEM DEPERISSENT DÈMINVTAEVE ESSENT, RESTITVERE DEBERE; . . EOS AVTEM, QVI JV

SAS HABVISSENT, QVARE BONA AD SE PERTINERE EXISTIMASSENT, VSQVE EO DVMTAXAT

TAS

« PredošláPokračovať »