Obrázky na stránke
PDF
ePub

que et si qua alia necessario hereditati sunt comparata. Et si quidem pecunia hereditaria sint comparata, sine dubio venient; si vero non pecunia hereditaria, videndum erit: et puto etiam haec venire, si magna utilitas hereditatis versetur, pretium scilicet restituturo herede. (L. 20. pr. D. eod.) Ulp. 9) „Pretium succedit in locum rei et res in locum pretii.“

B. Schuß des prätorischen Erbrechts: Interdictum quorum bonorum.

1) Ait praetor: QVORVM BONORVM EX EDICTO MEO ILLI POSSESSIO DATA EST, QVOD DE HIS BONIS PRO HEREDE AVT PRO POSSESSORE POSSIDES POSSIDERESVE, SI NIHIL VSVCAPTVM ESSET, QVODQVE DOLO MALO FECISTI, VTI DESINERES POSSIDERE ID ILLI RESTITVAS. (L. 1. pr. D. quor. bon. 43, 2.)

x) Ideo autem adipiscendae possessionis vocatur interdictum, quia ei tantum utile est, qui nunc primum conatur adipisci rei possessionem; itaque si quis adeptus possessionem amiserit, desinit ei id interdictum utile esse. (Gaj. IV, 144.)

§. 109. Bona vacantia. Usucapio pro herede. 1. Schicksal des erblosen Nachlasses. a) Si nemo sit, ad quem bonorum possessio pertinere possit, aut sit quidem sed jus suum omiserit, populo bona deferuntur ex lege Julia caducaria. (Ulp. Fr. XXVIII, 7.)

B) Quotiens lege Julia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres, a quo relicta erant. (L. 96. §. 1. D. de leg. I; 30.) Jul.

2. Die alte Erbschaftsersißung. y) ... Olim rerum hereditariarum possessione velut ipsae hereditates usucapi credebantur. . . . Quare autem omnino tam improba possessio et usucapio concessa sit, illa ratio est, quod voluerunt veteres maturius hereditates adiri, ut essent qui sacra facerent, quorum illis temporibus summa observatio fuit,

carentur. (Gaj. II, 54–57.)

Die Einzelnachfolge von Todeswegen (Lehre vom

Vermächtnis).

$. 110.

Wesen und Arten der Vermächtnisse (Legata und fidei

commissa).

[Gaj. II, 191 sq. Inst. tit. de legat. 2, 20.]

1. Begriff. a) Legatum est delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod universum heredis foret, álicui quid collatum velit.

(L. 116. pr. D. de legat. I; 30.) Florent.

2. Gegenstände. B) Tam autem corporales res quam incorporales legari possunt; et ideo et quod defuncto debetur potest alicui legari. Sed et tale legatum valet: Damnas esto heres domum illius reficere“, vel illum aere alieno liberare“. (8. 21. I. h. t. 2, 20.)

r) Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est et neque ab ipso debitore neque ab herede ejus potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est: sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum. Potest autem quis vel ad tempus jubere, ne heres petat. ...

... Ex contrario si debitor creditori suo quod debet legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum: quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. (S. 13, 14. I. eod.)

3. Errichtung d) Legatum codicillis relictum non aliter valet, quam si a testatore confirmati fuerint, id est nisi in testamento caverit Exner, Grundriß.

10

SIBI BABETO.

mento relinquitur: nam ea quae precativo modo relinquuntur, fideicommissa vocantur. (Ulp. Fr. XXIV, 1.)

5) Item legata graece scripta non valent; fideicommissa vero valent. (Gaj. II, 281.)

5. Formen der Legate. n) Legamus autem quatuor modis: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem. Per vindicationem his verbis legamus: DO, LEGO, CAPITO, SVMITO,

Per vindicationem legari possunt res, quae utroque tempore ex jure Quiritium testatoris fuerunt, mortis et cum testamentum faciebat. (Ulp. Fr. XXIV, 3, 7.)

9) Ideo autem per vindicationem legatum appellatur, quia post aditam hereditatem statim ex jure Quiritium res legatarii fit; et si eam rem legatarius vel ab herede vel ab alio quocumque, qui eam possidet, petat, vindicare debet i. e. intendere ,,eam rem suam ex jure Quiritium esse“. (Gaj. II, 194.)

1) Per damnationem (legamus) his verbis: HERES MEVS DAMNAS ESTO DARE, DATO, FACITO, HEREDEM MEVM DARE JVBEO. Per damnationem omnes res legari possunt, etiam quae non sunt testatoris, dummodo tales sunt, quae dari possint. (Ulp. Fr. XXIV, 4, 8.)

x) Sinendi modo ita (legamus): HERES MEVS DAMNAS ESTO, SINERE LVCIVM TITIVM SVMERE ILLAM REM SIBIQVE HABERE. Sinendi modo legari possunt res propriae testatoris et heredis ejus. (SS. 5, 10. ib.)

2) Per praeceptionem hoc modo legamus: LVIVS TITIVS HOMINEM STICHVM PRAECIPITO. (Gaj. II, 216.)

§. 111.

Die fideicommissa insbesondere.

[Gaj. II, 216 sq. Inst. tit. de fideicomm. 2, 23; de singul. reb. 2, 24; de codicill. 2, 25.]

1. Wesen und Ursprung.

[ocr errors]

seu

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

nec ex rigore Juris CIVILIS prolCISCICUT, ex voluntate datur relinquentis. (Ulp. Fr. XXVI, 1.)

B) Sciendum ... est omnia fideicommissa primis temporibus infirma esse, quia nemo invitus cogebatur praestare id de quo rogatus erat. Quibus enim non poterant hereditates vel legata relinquere, si relinquebant, fidei committebant eorum, qui capere ex testamento poterant; et ideo fideicommissa appellata sunt, quia nullo vinculo juris, sed tantum pudore eorum qui rogabantur continebantur. Postea primus D. Augustus semel iterumque gratia personarum motus (vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorundam perfidiam) jussit consulibus auctoritatem suam interponere. Quod quia justum videbatur et populare erat, paulatim conversum est in adsiduam jurisdictionem: tantusque favor eorum factus est, ut paulatim etiam praetor proprius crearetur, qui fideicommissis jus diceret, quem fideicommissarium appellabant. (S. 1. I. de fid. her. 2, 23.) Vgl. unten n.

2. Errichtung.

) Verba fideicommissorum in usu fere haec sunt: FIDEI COMMITTO, PETO, VOLO DARI et similia. Etiam nutu relinquere fideicommissum usu receptum est. (Ulp. Fr. XXV, 2, 3.

d) Fideicommissum et ante heredis institutionem ... et codicillis etiam non confirmatis testamento dari potest, licet ita legari non possit. (Ulp. Fr. XXV, 8.)

a) Non tantum autem testamento facto potest quis codicillos facere sed et intestato quis decedens fideicommittere codicillis potest. (S. 1. I. de codicill. 2, 25.)

3. Wirkung. $) Fideicommissa non per formulam petuntur, ut legata, sed cognitione Romae quidem consulum aut praetoris, qui fideicommissarius vocatur, in provinciis vero praesidis provinciae. (Ulp. Fr. XXV, 12.)

n) Erant etiam aliae differentiae, quae nunc non sunt. Ut ecce peregrini poterant fideicommissa capere et fere haec fuit origo fideicommissorum. ... Caelibes quoque, qui per L. Juliam testamentarias hereditates legataque capere prohibentur, olim

10*

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

legatis hoc repleatur ex natura fideicommissorum, et si quid amplius est in legatis, per hoc crescat fideicommissorum natura. (S. 3, I. de leg. 2, 20.)

1) In omni ultima voluntate, excepto testamento, quinque testes ... in uno eodemque tempore debent adhiberi, sive in scriptis sive sine scriptis voluntas conficiatur, testibus videlicet, quando in scriptura voluntas componitur, subnotationem suam accommodantibus. (L. 8. $. 3. C. de codic. 6, 36.) Theodos.

x) Plerique solent, cum testamentum faciunt per scripturam, adjicere, velle hoc etiam vice codicillorum valere. (L. 3. D. de test. mil. 29, 1.) Ulp. (Kodizillar-Klausel.)

$. 112. Beschränkung und vinfälligkeit der Vermächtnisse. [Inst. tit. de lege Falcid. 2, 22; de adempt. legat. 2, 21.]

1. Positive Einschränkung der Legirfreiheit durch die Lex Falcidia (a. 40 v. Chr.).

a) Sed olim quidem licebat totum patrimonium legatis atque libertatibus erogare, nec quidquam heredi relinquere praeterquam inane nomen heredis; idque lex XII tabularum permittere videbatur, qua cavetur, ut quod quisque de re sua testatus esset id ratum haberetur, his verbis „VTI LEGASSIT SVAE REI, ITA JVS ESTO“: quare qui scripti heredes erant, ab hereditate abstinebant et idcirco plerique intestati moriebantur. (Gaj. II, 224.)

B) Lata est itaque lex Falcidia, qua cautum est, ne plus cui legare liceat, quam dodrantem; itaque necesse est, ut heres quartam partem hereditatis habeat: et hoc nunc jure utimur. (Gaj. II, 227.)

Y) Lex Falcidia lata est, quae primo capite liberam legandi facultatem dedit his verbis: QVI CIVES ROMANI SVNT, QVI EORVM POST HANC LEGEM ROGATAM TESTAMENTVM FACERE VOLET, VT EAM PECUNIAM EASQVE RES QVIBVSQVE DARE LEGARE VOLET, JVS PO

« PredošláPokračovať »