Obrázky na stránke
PDF
ePub

PARTEM QVARTAM HEREDITATIS EO TESTAMENTO HEREDES CAPIANT

EIS QVIBVS QVID ITA DATVM LEGATVMVE ERIT, EAM PECVNIAM SINE FRAVDE SVA CAPERE LICETO; ISQVE HERES, QVI EAM PECVNIAM DARE JVSSVS DAMNATVS ERIT, EAM PECVNIAM DEBETO DARE, QVAM DAMNATVS EST. (L. 1. pr. D. ad l. Falc. 35, 2.)

2. Ursprüngliche Ungiltigkeit der Legate. Regula Catoniana. d) Catoniana regula sic definit: quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum, quandocumque decesserit, non valere; quae definitio in quibusdam falsa est. (L. 1. pr. D. de reg. Cat. 34, 7.) Cels.

€) Si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia quod proprium est ipsius amplius ejus fieri non potest; et licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa nec aestimatio ejus. (S. 10. I. de leg. 2, 20.)

3. Widerruf (ademptio legati).

a) Ausdrücklich. $) Legatum quod datum est, adimi potest vel eodem testamento, vel codicillis testamento confirmatis: dum tamen eodem modo adimatur, quo modo datum est. (Ulp. Fr. XXIV, 29.)

b) Stillschweigend. n) Si rem suam legaverit testator posteaque eam alienaverit, Celsus existimat, si non animo adimendi vendidit, nihilominus deberi, idque divi Severus et Antonius rescripserunt. (S. 12. I. de leg. 2, 20.)

c) Durch translatio. 9) Translatio legati fit quatuor modis: aut enim a persona in personam transfertur; aut ab eo qui dare jussus est transfertur, ut alius det; aut cum res pro re datur, ut pro fundo decem aurei; aut quod pure datum est transfertur sub condicione. (L. 6. pr. D. de adim. leg. 34, 4.) Paul.

1. Anfall der Vermächtnisse. Dies legati cedens veniens.

a) Dies cedens. a) Legatorum, quae pure vel in diem certum relicta sunt, dies cedit antiquo quidem jure ex mortis testatoris tempore, per legem autem Papiam Poppaeam ex apertis tabulis testamenti: eorum vero, quae sub condicione relicta sunt, cum condicio exstiterit. (Ulp. Fr. XXIV, 31.)

B) Si post diem legati cedentem legatarius decesserit, ad heredem suum transfert legatum. (L. 5. pr. D. quando di. leg. 36, 2.) Ulp.

b) Dies veniens. y) Omnia, quae testamentis sine die vel condicione adscribuntur, ex die aditae hereditatis praestantur. (L. 32. pr. de leg. II; 31.) Mod.

8) Si dies apposita legato non est, praesens debetur aut confestim ad eum pertinet cui datum est; adjecta, quamvis longa sit, si certa est, veluti kalendis Januariis centesimis, dies quidem legati statim cedit, sed ante diem peti non potest. (L. 21. pr. D. quando di. leg. 36, 2.) Paul.

2. Erwerbsaft; Repudiatio. ) . . . quod ita (sc. per vindicationem) legatum sit, statim post aditam hereditatem putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum esse. (Gaj. II, 195.)

Š) Ubi legatarius non repudiavit, retro ipsius fuisse videtur, ex quo hereditas adita est; si vero repudiaverit, retro videtur res repudiata fuisse heredis. (L. 44. §. 1. D. de legat. I; 30.) Ulp.

3. Klage aus dem Legat: Vindicatio; actio (in personam) ex testamento.

n) Quae legantur (sc. per vind.) recta via ab eo, qui legavit, ad eum cui legata sunt transeunt. (L. 65. D. de furt. 47, 2.) Nerat. Vgl. oben $. 110 n.

9) Quod autem ita (per damnationem) legatum est, post aditam hereditatem, etiamsi pure legatum est, non ut per vindi

que tradere debet. (Gaj. II, 204.)

4. Accrescenz bei Kollegataren. 1) Illud constat, si duobus pluribusve per vindicationem eadem res legata sit, sive conjunctim sive disjunctim, si omnes veniant ad legatum partes ad singulos pertinere et deficientis portionem collegatario adcrescere. Conjunctim autem ita legatur: Lucio Titio et Sejo hominem Stichum do lego; disjunctim ita: Lucio Titio hominem Stichum do lego; Sejo eundem hominem do lego. (Gaj. II, 199.)

x) Si per damnationem eadem res duobus legata sit, si quidem conjunctim, singulis partes debentur (et non capientis pars jure civili in hereditate remanebat; nunc autem caduca fit): quodsi disjunctim, singulis solidum debetur. (Ulp. Fr. XXIV, 13.)

S. 114.

Das Universalfideikommiß. [Gaj. II, 247 sq. Inst. tit. de fideicommissar. hereditatib. 2, 23.]

1. Aeltere Form: Partitio legata. a) Sicut singulae res legari possunt, ita universarum quoque summa id est pars legari potest, quae species partitio appellatur; utputa hoc modo: Heres meus cum Titio hereditatem meam partito dividito; quo casu dimidia pars bonorum Titio legata videtur: potest autem et alia pars velut tertia vel quarta legari. (Ulp. Fr. XXIV, 25.)

B) Partis autem et pro parte stipulationes proprie dicuntur, quae de lucro et damno communicando solent interponi inter heredem et legatarium partiarium, id est cum quo partiri jussus est heres. (Ulp. Fr. XXV, 15.)

2. Das eigentliche fideicommissum hereditatis. y) Cum igitur scripserimus: Lucius Titius heres esto possumus adjicere: Rogo te Luci Titi petoque a te, ut cum primum possis

condicione vel pure relinquere fideicommissa vel ex certa die. (Gaj. II, 250.)

3. Wirkung (Rechtsverhältnis zwischen Fiduciar und Fideikommissar).

a) Nach älterem Recht. 8) Restituta autem hereditate is qui restituit nihilominus heres permanet: is vero qui recipit hereditatem, ... olim nec heredis loco erat nec legatarii, sed potius emptoris: tunc enim in usu erat ei, cui restituebatur hereditas, nummo uno eam hereditatem dicis causa venire; et quae stipulationes inter venditorem hereditatis et emptorem interponi solent, eaedem interponebantur inter heredem et eum cui restituebatur hereditas, id est hoc modo: heres quidem stipulabatur ab eo, cui restituebatur hereditas, ut quidquid hereditario nomine condemnatus fuisset sive quid alias bona fide dedisset, eo nomine indemnis esset, et omnino si quis cum eo hereditario nomine ageret, ut recte defenderetur; ille vero, qui recipiebat hereditatem, invicem stipulabatur, ut si quid ex hereditate ad heredem pervenisset, id sibi restitueretur, et ut etiam pateretur eum hereditarias actiones procuratorio aut cognitorio nomine exsequi. (Gaj. II, 251, 252.)

b) Nach dem St. Trebellianum (a. 62 n. Chr.) und Pegasianum (a. 75 n. Chr.).

€) Sed posterioribus temporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibus senatusconsultum factum est, quo cautum est, ut si cui hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, actiones, quae jure civili heredi et in heredem competerent, ei et in eum darentur, cui ex fideicommisso restituta esset hereditas; post quod senatusconsultum disierunt illae cautiones in usu haberi: praetor enim utiles actiones ei et in eum, qui recepit hereditatem, quasi heredi et in heredem, dare coepit eaeque in edicto proponuntur. (Gaj. II, 253.)

$) Sed rursus quia heredes scripti, cum aut totam hereditatem aut paene totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum aut minimum lucrum recusabant, atque ob id extinguebantur fideicommissa, Pegaso et Pusione consulibus

quat

nue

par

ere, atque e lege Falcidia in legatis retinendi jus conceditur. (Ib. II, 254.)

n) Si heres damnosam hereditatem dicat, cogitur à praetore adire et restituere totam, ita ut ei et in eum, qui recipit hereditatem, actiones dentur ... idque ut ita fiat, Pegasia no senatusconsulto cautum. (Ulp. Fr. XXV, 16.)

4. Successives Universalfideikommiß. 9). .. Si ita scripserimus: Cum Titius heres meus mortuus erit, volo hereditatem meam ad Publium Maevium pertinere. (Gaj. II. 277.)

§. 115. Schenkung auf den Todesfall. 1. Begriff. a) Mortis causa donatio est, cum quis magis habere se vult, quam eum cui donat, magisque eum cui donat, quam heredem suum, (L. 1. pr. D. de m. c. don. 39, 6.) Mod.

2. Wirkung (Widerruflichkeit). B) Non videtur perfecta donatio mortis causa facta, antequam mors insequatur. (L. 32. D. eod.) Ulp.

y) Qui mortis causa donavit, ipse ex poenitentia condictionem vel utilem actionem habet. (L. 30. D. eod.) Ulp.

Sechstes Kapitel.
Schuß der Rechte.

§. 116. Selbstschuß und Rechtsschuß. 1. Grundsaß. a) Non est singulis concedendum quod per magistratum publice possit fieri, ne occasio sit majoris tumultus faciendi. (L. 176. pr. D. de R. J. 50, 17.) Paul.

« PredošláPokračovať »