Obrázky na stránke
PDF
ePub

est, ut si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris.Cum Marcianus diceret: vim nullam feci, Caesar dixit: Tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur ?

Vis est et tunc, quotiens quis id quod deberi sibi putat, non per judicem reposcit. Quisquis igitur probatus mihi fuerit, rem ullam debitoris vel pecuniam debitam, non ab ipso sibi sponte datam, sine ullo judice temere possidere vel accepisse isque sibi jus in eam rem dixisse, jus crediti non habebit.(L. 13. D. qu. met. 4, 2.) Callistrat.

14

§. 117. Die Klagen (actiones et interdicta). Wesen und Arten.

[Gaj. IV, 1 sq. Inst. tit. de act. 4, 6.]

1. Begriff des Klagerechts. a) Nihil aliud est actio, quam jus quod sibi debeatur judicio persequendi. (L. 51. D. de obl. et act. 44, 7.) Cels.

2. Actio in personam, in rem. B) In personam actio est, qua agimus cum aliquo, qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est i. e. cum intendimus: dare, facere, praestare oportere. In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse, aut jus aliquod nobis competere velut utendi fruendi. (Gaj. IV, 2, 3.)

3. Actio rei persequendae, poenalis, mixta. y) Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei persequendae gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae sunt. Rei persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones; earum vero actionum, quae in personam sunt, hae quidem, quae ex contractu nascuntur, fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur.... Ex maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae persequendae causa comparatae sunt, aliae tam poenae quam rei persequendae et ob id mixtae sunt. (S8. 16–18. I. h. t. 4,

6.)

In bonae fidei autem judiciis libera potestas permitti videtur judici ex bono et aequo aestimandi, quantum actori restitui debeat. (SS. 28, 30. I. h. t. 4, 6.)

6. Interdicta. Arten. ) Certis igitur ex causis praetor aut proconsul principaliter auctoritatem suam finiendis controversiis interponit, quod tum maxime facit, cum de possessione aut quasi possessione inter aliquos contenditur; et in summa aut jubet aliquid fieri aut fieri prohibet; formulae autem et verborum conceptiones, quibus in ea re utitur, interdicta decretave vocantur: vocantur autem decreta, cum fieri aliquid jubet, velut cum praecipit, ut aliquid exhibeatur aut restituatur; interdicta vero, cum prohibet fieri, velut cum praecipit, ne sine vitio possidenti vis fiat, neve in loco sacro aliquid fiat: unde omnia interdicta aut restitutoria aut exhibitoria aut prohibitoria vocantur. Nec tamen cum quid jusserit fieri aut fieri prohibuerit, statim peractum est negotium, sed ad judicem recuperatoresve itur et ibi editis formulis quaeritur, an aliquid adversus praetoris edictum factum sit, vel an factum non sit, quod is fieri jusserit. (Gaj. IV, 139–141.)

$) Sequens in eo est diviso, quod vel adipiscendae possessionis causa comparata sunt vel retinendae vel recuperandae. (Gaj. IV, 143.)

n) Tertia divisio interdictorum in hoc est, quod aut simplicia sunt aut duplicia. (Ib. 156.) Vgl. oben §. 37, J.

$. 118.

Vererbung und Erlöschung der Klagrechte.
[Inst. tit. de perp. et temp. act. 4, 12.]
1. Regel. Unvererblichkeit gewisser Klagen.

a) Passiv. a) Non omnes autem actiones, quae in aliquem aut ipso

ex maleficiis poenales actiones in heredem non competere, veluti furti, vi bonorum raptorum, injuriarum, damni injuriae. (S. 1. I. h. t. 4, 12.)

b) Aktiv. B) Sed heredibus hujusmodi actiones competunt nec denegantur, excepta injuriarum actione et si qua alia similis inveniatur. (S. 1. I. h. t.)

y) Magis enim vindictae quam pecuniae habet persecutionem. (L. 2. §. 4. D. de coll. 37, 6. Paul.

2. Verjährung; Actiones perpetuae, temporales. Tempus utile.

8) Quo loco admonendi sumus, eas quidem actiones quae ex lege senatusve consultis proficiscuntur, perpetuo solere praetorem accommodare, eas vero, quae ex propria ipsius jurisdictione pendent, plerumque intra annum dare. (Gaj. IV, 110.)

€) Hae autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae videbantur, non illae, quae antiquis temporibus limitantur. (L. 3. C. de praesc. XXX ann. 7, 39.) Honorius et Theodosius.

3) Ita autem utile tempus est, ut singuli dies in eo utiles sint, scilicet ut per singulos dies et scierit et potuerit admittere; ceterum quacumque die nescierit aut non potuerit, nulla dubitatio est, quin dies ei non cedat. (L. 2. pr. D. quis ordo, 38, 15.) Ulp.

n) Quia tractatus de utilibus diebus frequens est, videamus, quid sit experiundi potestatem habere. Et quidem in primis exigendum est, ut sit facultas agendi. ... Proinde sive apud hostes sit, sive reipublicae causa absit, sive in vinculis sit, aut si tempestate in loco aliquo vel in regione detineatur, experiundi potestatem non habet. (L. 1. D. de div. tempor. 44, 3.) Ulp.

$. 119. Einreden, Repliken, Dupliken. [Gaj. IV, 115 sq. Inst. tit. de except. 4, 13; de replic. 4, 14.] 1. Begriff der exceptio.

[ocr errors]

civili teneatur, sed iniquum sit eum judicio condemnari: velut si stipulatus sim a te pecuniam tamquam credendi causa numeraturus, nec numeraverim; nam eam pecuniam a te peti posse certum est, dare enim te oportet, cum ex stipulatu teneris: sed quia iniquum est te eo nomine condemnari, placet, per exceptionem doli mali te defendi debere. . . . In his quoque actionibus, quae non in personam sunt, exceptiones locum habent, veluti si metu me coegeris aut dolo induxeris, ut tibi rem aliquam mancipio dem: nam si eam rem a me petas, datur mihi exceptio, per quam si metus causa te fecisse aut dolo malo arguero, repelleris. (Gaj. IV, 116, 117.)

2. Arten. y) Exceptiones autem ... omnes vel ex legibus vel ex his, quae legis vicem obtinent, substantiam capiunt, vel ex jurisdictione praetoris proditae sunt. (Gaj. IV, 118.)

d) Perpetuae atque peremptoriae sunt, quae semper locum habent nec evitari possunt, qualis est doli mali, et rei judicatae, et si quid contra leges senatusve consultum factum esse dicetur, item pacti conventi perpetui i. e. ne omnino pecunia petatur. Temporales atque dilatoriae sunt, quae non semper locum habent sed evitari possunt, qualis est pacti conventi temporalis i. e. ne forte intra quinquennium ageretur. (L. 3. D. de exc. 44, 1.) Gaj.

€) Et generaliter sciendum est, ex omnibus in factum exceptionibus doli oriri exceptionem, quia dolo facit, quicumque id, quod quaqua exceptione elidi potest, petit: nam et si inter initia nihil dolo malo fecit, attamen nunc petendo facit dolose, nisi si talis ignorantia sit in eo, ut dolo careat. (L. 2. §. 5. D. de doli exc. 44, 4.) Ulp. ,,Exceptio doli generalis.“

3. Wirkung. $) Nihil interest, ipso jure quis actionem non habeat, an per exceptionem infirmetur. (L. 112. D. de R. J. 50, 17.) Paul.

4. Replik und Duplik. n) Interdum evenit, ut exceptio, quae prima facie justa vi

16

(Gaj. IV, 126.)

9) Interdum autem evenit, ut rursus replicatio, quae prima facie justa sit, inique reo noceat; quod cum accidit, adjectione opus est adjuvandi rei gratia quae duplicatio vocatur. (Gaj. IV, 128.)

S. 120.

Urtheil und Vollstreckung. 1. Begriff und Inhalt des Endurtheils. (Absolutorisches, kondemnatorisches Urtheil; Präjudizialurtheil.)

a) Res judicata dicitur, quae finem controversiarum pronuntiatione judicis accepit, quod vel condemnatione vel absolutione contingit. (L. 1. D. de re jud. 42, 1.) Mod.

2. Rechtskraft des Urtheils. Exceptio rei judicatae. B) Res judicata pro veritate accipitur. (L. 207. D. de R. J. 50, 17.) Ulp.

y) Saepe constitutum est, res inter alios judicatas aliis non praejudicare. (L. 63. D. de re jud. 42, 1.) Macer.

8) Et generaliter, ut Julianus definit, exceptio rei judicatae obstat, quotiens inter easdem personas eadem quaestio revocatur, vel alio genere judicii. (L. 7. §. 4. D. de exc. r. jud. 44, 2.) Ulp.

3. Zwangsvollstreckung.
a) Personalexekution.
b) Realexekution.

§. 121.
In Integrum Restitutio.

1. Anomale und subsidiäre Natur des Rechtsmittels. a) Sub hoc titulo plurifariam Praetor hominibus vel lapsis vel circumscriptis subvenit: sive metu, sive calliditate, sive aetate, sive absentia inciderunt in captionem. (L. 1. D. de in i. rest. 4, 1.) Ulp.

« PredošláPokračovať »