Obrázky na stránke
PDF
ePub

1

[ocr errors]

toris fuerunt. (Ulp. I, 23.)

x) Libertas et directo potest dari hoc modo: „liber esto“, „liber sit“, „liberum esse jubeo“, et per fideicommissum utputa: „Rogo, fidei committo heredis mei, ut Stichum servum manumittat.“ Is qui directo liber esse jussus est, testatoris vel orcinus fit libertus; is autem cui per fideicommissum data est libertas, non testatoris sed manumissoris fit libertus. (Ulp. II. 7, 8.)

V) Qui sub conditione testamento liber esse jussus est, sta-
tuliber appellatur, quia, quamdiu pendet conditio, servus heredis
est, cum extitit statim liber est. Statuliber, seu alienetur ab
herede seu usu capiatur ab aliquo, libertatis conditionem secum
trahit. (Ulp. II, 1–3.)

dd) In sacrosanctis ecclesiis.
w) Qui religiosa mente in ecclesiae gremio servulis suis me-
ritam concesserint libertatem, eandem eodem jure donasse vide-
antur, quo civitas Romana solemnitatibus decursis dari consuevit.
Sed hoc dumtaxat eis, qui sub adspectu antistitum dederint,
placuit relaxari. (L. un. pr. C. Theod. de manum. in ecc. 4, 7.)
Constantinus.

at 438
b) Formlose Freilassungen (manumissio per epistolam, inter
amicos etc.). Lex Junia Norbana (a. 19. p. Chr.?).

ad) Hi autem, qui domini voluntate in libertate erant, mane-
bant servi: et si manumissores ausi erant, in servitutem denuo
eos per vim redigere, interveniebat praetor et non patiebatur
manumissum servire. ... Sed nunc habent propriam libertatem
inter amicos manumissi et fiunt Latini Juniani, quoniam lex
Junia, quae libertatem eis dedit, exaequavit eos Latinis colo-
niariis. (Dositheus, Fragm. 5, 6.)

4. Gefeßliche Beschränkungen der Sklavenfreilassung.

a) Nach der Lex Aelia Sentia (a. 4. p. Chr.).
BB) Non tamen cuicumque volenti manumittere licet: nam is

1

88) Quod autem de aetate servi requiritur, lege Aelia Sentia introductum est: nam ea lex minores XXX annorum servos non aliter voluit manumissos cives Romanos fieri, quam si vindicta, apud consilium justa causa manumissionis adprobata, liberati fuerint. (Gaj. I, 18.)

b) Nach der Lex Fufia Caninia. 13.8 EE) Lex Fufia Caninia jubet testamento ex tribus servis non plures quam duos manumitti; et usque ad X dimidiam partem manumittere concedit etc. (Ulp. I, 24.)

5. Wirthschaftliche Bedeutung der Sklaven. (Vertretung im Erwerb; Peculium.)

55) Melior condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest. (L. 133. D. de R. J. 50, 17.) Gaj.

nn) Peculium autem Tubero sic definit ut Celsus refert: quod servus domini permissu separatum a rationibus dominicis habet, deducto inde si quid domino debetur. (L. 5. §. 4. D. de pecul. 15, 1.)

6. Der Colonat. 99) ... Licet condicione videantur ingenui, servi tamen terrae ipsius, cui nati sunt, aestimentur. ... (L. 1. C. de col. Thrac. 11, 52. Theodos. II.

S. 24. Freigeborene und Freigelassene. Patronatsrecht. [I. tit. de ingenuis 1, 4; de libertinis 1, 5; Gaj. I. 10—48.] 1. Politische Zurückfeßung der Freigelassenen. 2. Unterwerfung unter das Jus Patronatus. Inhalt desselben:

a) Obsequium et reverentia. a) Liberto et filio semper honesta et sancta persona patris ac patroni videri debet. (L. 9. D. de obsequ. 37, 15.) Ulp.

B) Ingratus libertus est, qui patrono obsequium non praestat, vel res ejus filiorumve tutelam administrare detrectat. (L. 19. D. de jure patr. 37, 14.) Paul.

que persona aestimari debent. (L. 16. §. 1. D. de oper. libert. 38, 1.) Paul.

ɛ) Fabriles operae ceteraeque, quae quasi in pecuniae praestatione consistunt, ad heredem transeunt; officiales vero non transeunt. (L. 6. D. eod.) Ulp.

$) Quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, a liberto exigere non possum; onerandae autem libertatis causa facta bellissime ita definiuntur, quae ita imponuntur, ut si patronum libertus offenderit, petantur ab eo, semperque sit metu exactionis ei subjectus, propter quem metum quodvis sustineat patrono praecipiente. (L. 1. §. 5. D. quar. rer. act. 44, 5.) Ulp.

c) Unterstüßungspflicht. n) Egentem patronum libertus alere cogendus est pro modo facultatum suarum. (Paul. S. R. II, 32.)

d) Erb- und Vormundschaftsrecht des Patrons. 9) Libertorum intestatorum hereditas primum ad suos heredes pertinet; deinde ad eos, quorum liberti sunt, velut patronum, liberosve patroni. (Ulp. Fr. XXVII, 1.)

1) Tutela legitima, quae patronis defertur e lege XII tab.... per consequentias hereditatium, quae ex ipsa lege patronis datae sunt. (L. 3. pr. D. de legit. tut. 26, 4.) Ulp.

3. Erwerb der Ingenuität: a) Restitutio natalium, b) Jus aureorum annulorum.

x) Jus aureorum annulorum ingenuitatis imaginem praestat, salvo jure patronorum patronique liberorum. (Vat. Fr. 226.)

*

S. 25.
II. Der Status civitatis (Cives, Latini, Peregrini).

1. Inhalt der Civität (optimo jure): Jus honorum, jus suffragii, connubium, commercium.

2. Die Latinität.

a) Latini im alten Sinne. deze vous waer

it! Late. cus

.se

of it'a,

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

B) Hostis enim apud majores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus; indicant XII tabulae, ut: STATVS DIES CVM HOSTE itemque: ADVERSVS HOSTEM AETERNA AVCTORITAS. (Cic. de off. I. 12, 37.)

y) Vocantur autem peregrini dediticii hi, qui quondam adversus populum Romanum armis susceptis pugnaverunt, deinde victi se dediderunt. (Gaj. I, 14.)

d) Pessima itaque libertas eorum est, qui dediticiorum numero sunt; nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad civitatem Romanam datur. (Gaj. I, 26.)

§. 26.

III. Der Status familiae (homines sui juris, alieni juris).

[J. tit. de his qui sui vel alieni juris sunt, 1, 8; Gaj. I, 48—55.]

1. Begriff der römischen familia. Pater familias. a) Jure proprio familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate aut natura aut jure subjectae, utputa patremfamilias, matremfamilias, filiumfamilias, filiamfamilias ... Pater autem familias appellatur, qui in domo dominium habet, recteque hoc nomine appellatur, quamvis filium non habeat; non enim solam personam ejus, sed et jus demonstramus: denique et pupillum patremfamilias appellamus. (L. 195. §. 2. D. de V. S. 50, 16.) Ulp.

B) Mulier autem familiae suae et caput et finis est. (L. 195.
S. 5. D. eod.) Ulp.

2. Arten der Hausgewalt:
a) Patria potestas.
b) Manus.

c) Mancipium.
Y) Quaedam personae sui juris sunt, quaedam alieno juri
subjectae. ... Sed rursus earum personarum, quae alieno juri

U

I.

est: fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus. (Gaj. I, 55.)

a) Cum patri lex regia dederit in filium vitae necisque potestatem. (Collat. Leg. Mos. IV, 8.)

b) Hinsichtlich des Vermögens. $) Igitur quod liberi nostri, quos in potestate habemus, item quod servi nostri mancipio accipiunt vel ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur vel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur: ipse enim qui in potestate nostra est, nihil suum habere potest. (Gaj. II, 87.)

9) Per eas personas, quas in manu mancipiove habemus proprietas adquiritur nobis ex omnibus causis, sicut per eos, qui in potestate nostra sunt. (Gaj. II, 90.)

c) Uebertragbarkeit der Gewalt. 9) Omnes igitur liberorum personae ..

mancipari eodem modo possunt, quo etiam servi mancipari possunt. Idem juris est in eorum personis, quae in manu sunt. (Gaj. I, 117, 118.)

1) Is... quem pater ex noxali causa mancipio dedit, veluti quod furti ejus nomine damnatus est, et eum mancipio actori dedit; nam hunc actor pro pecunia habet. (Gaj. I, 140.)

S. 27.
Die Familie im weiteren Sinne. (Coguateu- und Agnaten-

familie.)
[I. tit. de gradibus cognationum 3, 6.]

1. Familia im weiteren Sinne als Verwandtenkreis. a) Familiae appellatio refertur et ad corporis cujusdam significationem, quod aut jure proprio ipsorum aut communi universae cognationis continetur. (L. 195. §. 2. D. de V. S. 50, 16.) Ulp.

2. Natürliche Verwandtschaft (Cognatio).

« PredošláPokračovať »