Obrázky na stránke
PDF
ePub

oro donato, neque pro dote usucapio valeat, si nulla donatio, nulla dos, nullum legatum sit. (L. 27. D. de usucap. 41, 3.) Ulp.

C. Bona fides.

u Bonae fidei emtor esse videtur, qui ignoravit eam rem alienam esse, aut putavit, eum qui vendidit jus vendendi habere. L. 109. D. de V. S. 50, 16.) Mod.

arising v) „Mala fides superveniens non nocet.“

D. Besißbauer.

a) Zeitmaß. 5) Constitutionem ... promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem i. e. inter praesentes decennio, inter absentes viginti annis usucapiantur, et his nodis non solum in Italia, sed in omni terra, quae nostro imverio gubernatur, dominium rerum justa causa praecedente, adquiratur (pr. I. h. tit. 2, 6).

b) Zeitberechnung. (Computatio civilis.) 0 quia annum civiliter non ad momenta temporum, sed rd dies numeramus. (L. 134. D. de V. S. 50, 16.) Paul.

TT) ,,Dies coeptus pro completo habetur. (Cfr. L. 15. pr. D. le div. temp. 44, 3.)

c) Kontinuität des Besißes. (Accessio temporis. — Usurpatio.) e) Possessio testatoris ita heredi procedit, si medio tempore es a nullo possessa est. (L. 20. D. h. t. 41, 3.)

. Javol. o) Inter venditorem quoque et emptorem conjungi tempora livus Severus et Antonius rescripserunt. (S. 13. I. h. t. 2, 6.)

1) Usurpatio est usucapionis interruptio. (L. 2. D. h. t. 41, 3.) Paul.

[ocr errors]

a) „Res nullius cedit occupanti.“ (Cfr. L. 3. pr. D. de aqu. dom. 41, 1.)

B) Pro derelicto habetur, quod dominus ea mente abjecerit, ut id rerum suarum esse nollet. (S. 47. I. de r. div. 2, 1.)

Y) Si res pro derelicto habita sit, statim nostra esse desinit et occupantis statim fit. (L. 1. D. pro derelicto 41, 7.) Ulp.

. a) Occupatio bellica. d) Item quae ex hostibus capiuntur jure gentium statim capientium fiunt. (L. 5. §. 7. D. h. t. 41, 1.) Gaj.

£) ... quae res hostiles apud nos sunt, non publicae sed occupantium fiunt. (L. 51. §. 1. D. eod.) Cels.

b) Jagd, Fischerei u. dgl. 5) Dominium rerum ex naturali possessione coepisse Nerva filius ait ejusque rei vestigium remanere in his, quae terra mari coeloque capiuntur: nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. (L. 1. §. 1. D. de aqu. poss. 41, 2.) Paul.

n) Nec interest, quod ad feras bestias et volucres, utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno. Plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aucupandive gratia, potest a domino, si is providerit, jure prohiberi, ne ingrederetur. (L. 3. §. 1. D. h. t. 41, 1.) Gaj.

c) Schapfindung. 9) Thesaurus est vetus quaedam depositio pecuniae, cujus non exstat memoria, ut jam dominum non habeat: sic enim fit ejus qui invenerit, quod non alterius sit; alioquin si quis aliquid live! vel lucri causa vel metus vel custodiae condiderit sub terra, non est thesaurus. (L. 31. §. 1. D. h. t. 41, 1.) Paul.

1 Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, D. Hadrianus naturalem aequitatem secutus ei concessit, qui invenerit; idemque statuit, si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit; at si quis in alieno loco non data ad hoc opera, sed fortuito invenerit, dimidium domino soli concessit. (S. 39. I. 2, 1.)

Eyner, Grundriß. 4Kart in Ancesa

[ocr errors]

4

در

es routes le

mulsum, vel ex minus fuerit, idem ejus quoque, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset: quia sine materia nulla species effici possit; veluti si ex auro vel argento vel aere vas aliquod fecero, vel ex tabulis tuis navem aut armarium aut subsellia fecero, vel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, vel ex uvis aut olivis aut spicis tuis vinum vel oleum aut frumentum. (L. 7. §. 7. D. h. t. 41, 1.) Gaj.

2) ... post multas Sabinianorum et Proculejanorum ambiguitates placuit media sententia existimantium: si ea species ad materiam reduci possit, eum videri dominum esse qui materiae dominus fuerat; si non possit reduci, eum potius intelligi dominum qui fecerit; ut ecce vas conflatum potest ad rudem massam aeris vel argenti vel auri reduci, vinum autem aut oleum aut frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest, ac ne mulsum quidem ad vinum et mel resolvi potest. (S. 25. J. de rer. div. 2, 1.)

3. Verbindung und Vermischung.

a) Accessio. u Praeterea quod per alluvionem agro nostro flumen adjicit, jure gentium nobis adquiritur; per alluvionem autem id videtur adjici, quod ita paulatim adjicitur, ut intelligere non possimus, quantum quoquo momento temporis adjiciatur. (L. 7. §. 1. D. h. t. 41, 1.) Gaj.

v) Praeterea id quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamvis ille suo nomine aedificaverit, jure naturali nostrum est, quia superfícies solo cedit. Multoque magis id accidit in planta, quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit. Idem contingit et in frumento, quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit. (Gaj. II, 73–75.)

5) Si alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior est purpura, accessionis vice cedit vestimento. (S. 26. I. h. t. 2, 1.)

b) Commixtio. 1) Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum id corpus, quod ex confusione fit, utriusque commune est, veluti si qui vina sua confuderint aut massas argenti vel auri conflaverint; ... quodsi fortuito et non voluntate dominorum confusae fuerint vel diversae materiae vel quae ejusdem generis sunt, idem juris esse placuit. (§. 27. I. h. t.)

e) Si alieni nummi inscio vel invito domino soluti sunt, manent ejus cujus fuerunt; si mixti essent, ita ut discerni non possent, ejus fieri, qui accepit in libris Gaji scriptum est. (L. 78. D. de solut. 46, 3.) Javol.

4. Trennung (Fructuum separatio, perceptio). 0) ... Omnis fructus non jure seminis, sed jure soli percipitur. ... Porro bonae fidei possessor in percipiendis fructibus id juris habet, quod dominis praediorum tributum est: ... cum fructuarii quidem non fiant, antequam ab eo percipiantur, ad bonae fidei autem possessorem pertineant, quoquo modo a solo separati fuerint, sicut ejus, qui vectigalem fundum habet, fructus fiunt, simul atque solo separati sunt. (L. 25. pr. §. 1. D. de usur. 22, 1.) Jul.

§. 44. Abgeleiteter Erwerb nach Jus gentium. 1. Tradition. a) Hae quoque res, quae traditione nostrae fiunt, jure gentium nobis adquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam haberi. (L. 9. §. 3. D. h. t. 41, 1.) Gaj. B) Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis

2k 1 :

Cro26700 pactis, transferuntur. (L. 20. C. de pactis, 2, 3.)

Y) Traditio nihil amplius transferre debet vel potest ad eum qui accipit, quam est apud eum qui tradit. Si igitur quis dominium in fundo habuit, id tradendo transfert: .si non habuit,

quam traditio sequeretur. (L. 31. pr. D. h. t.) Paul. ·

) Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate ejus alius. (S. 42. I. de r. div. 2, 1.)

2. Adjudikation. 5) Adjudicatione dominium nanciscimur per formulam familiae herciscundae, quae locum habet inter coheredes, et per formulam communi dividundo, cui locus est inter socios, et per formulam finium regundorum, quae est inter vicinos. Nam si judex uni ex heredibus aut sociis aut vicinis rem aliquam adjudicaverit, statim illi adquiritur, sive mancipi sive nec mancipi sit. (Ulp. Fr. XIX, 16.)

$. 45.

Rechtsschuß des Eigenthums (Rei vindicatio; negatoria in

rem actio; actio Publiciana).

1. Rei vindicatio.

a) Vorausseßungen: Eigenthum des Klägers, Besiß des Beklagten.

avails a) In rem actio competit ei, qui aut jure gentium aut jure civili dominium adquisivit. (L. 23. D. de rei vind. 6, 1.) Paul.

B) Officium autem judicis in hac actione hoc erit, ut judex inspiciat, an reus possideat; nec ad rem pertinebit, ex qua causa possideat: ubi enim probavi rem meam esse, necesse habebit possessor restituere, qui non objecit aliquam exceptionem. ... Puto autem ab omnibus, qui tenent et habent restituendi facultatem, peti posse. (L. 9. D. h. t.) Paul.

7) Sin autem, cum a Titio petere vellem, aliquis dixerit se possidere et ideo liti se obtulit, et hoc ipsum in re agenda testatione probavero, omnimodo condemnandus est. . ;. Sed et is qui ante litem contestatam dolo desiit rem possidere, tenetur in rem actione. (L. 27. pr. §. 3. D. h. t.) Paul.

b) Ziel der Klage (Petit).

« PredošláPokračovať »