Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small]

v) Ajunt Aediles: QVI MANCIPIA VENDVNT, CERTIORES FACIANT EMTORES, QVID MORBI VITIIVE CVIQVE SIT, QVIS FVGITIVUS ERROVE SIT NOXAVE SOLVTVS NON SIT, EAQVE OMNIA, CVM EA MANCIPIA VENIBVNT, PALAM RECTE PRONVNCIANTO: QVODSI MANCIPIVM ADVERSVS EA VENISSET, SIVE ADVERSVS QVOD DICTVM PROMISSVMVE FVERIT CVM VENIRET, QVOD EJVS PRAESTARI OPORTERE DICETVR, EMTORI OMNIBVSQVE AD QVOS EA RES PERTINET JVDICIVM DABIMVS, VT ID MANCIPIVM REDHIBEATVR. (L. 1. §. 1. D. de Aed. ed. 21, 1.) Actio redhibitoria.

$) Aediles ajunt: QVI JVMENTA VENDVNT PALAM RECTE DICUNTO, QVID IN QVOQVE EORVM MORBI VITIIQVE SIT: SI QVID ITA

for making this unlought FACTVM NON ERIT, MORBI VITIIVE CAVSA INEMTIS FACIENDIS IN SEX MENSIBVS, VEL QVO MINORIS CVM VENIRENT FUERINT, IN ANNO JVDICIVM DABIMVS. (L. 38. pr. D. eod.) - Actio quanti minoris.

o) Causa hujus edicti proponendi est, ut occurratur fallaciis vendentium et emtoribus succurratur: dummodo sciamus venditorem, etiamsi ignoravit ea quae Aediles praestari jubent, tamen teneri debere. Nec hoc est iniquum: potuit enim ea nota habere; neque enim interest emtoris, cur fallatur, ignorantia venditoris an calliditate. (L. 1. §. 2. D. eod.) Ulp.

4. Anfechtung des Kaufes wegen Verlegung über die Hälfte (laesio enormis).

ht) Rem majoris pretii si tu vel pater tuus minoris pretii distraxit, humanum est, ut vel pretium te restituente emtoribus fundum venditum recipias, auctoritate intercedente judicis, vel, si emtor elegerit, quod deest justo pretio recipies. Minus autem pretium esse videtur, si nec dimidia pars veri pretii soluta sit. (L. 2. C. de rescind. vend. 4, 44.) Dioclet. a. 285.

solel

[ocr errors][ocr errors]

3, 24.]

Begriff und Arten. Sachmiethe, Pacht (loc. cond. rerum) und Arbeitsmiethe (loc. cond. personarum).

1. Sachmiethe: gegenseitige Rechte und Pflichten (actio locati, actio conducti).

Lesen a) Actio locati (Pflichten des Miethers). a) Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet, et si quid in lege praetermissum fuerit, id ex bono et aequo debet praestare; qui pro usu aut vestimentorum aut argenti aut jumenti mercedem aut dedit aut promisit, ab eo custodia talis desideratur, qualem diligentissimus pater familias suis rebus adhibet: quam si praestiterit et aliquo casu rem amiserit, de restituenda ea non tenebitur. (S. 5. I, h. t.)

B) Qui impleto tempore conductionis remansit in conductione,... reconduxisse videbitur. ... hoc enim ipso, quo tacuerunt, consensisse videntur; et hoc deinceps in unoquoque anno observandum est. In urbanis autem praediis alio jure utimur, ut prout quisque habitaverit, ita et obligetur; nisi in scriptis certum tempus conductioni comprehensum est. (L. 13. $. 11. D. locati, 19, 2.) Ulp. („Relocatio tacita.")

y) Nemo prohibetur rem, quam conduxit fruendam, alii locare, si nihil aliud convenit. (L. 6. C. eod. 4, 65.) Alexand. („Aftermiethe.“)

Lesor b) Actio conducti (Pflichten des Vermiethers). d) Ex conducto actio conductori datur. ... Competit autem ex his causis fere: utputa si re quam conduxit frui ei non liceat (forte quia possessio ei aut totius agri aut partis non praestatur, aut villa non reficitur vel stabulum vel ubi greges ejus stare oporteat), vel si quid in lege conductionis convenit, si hoc non praestatur, ex conducto agetur. (L. 15. pr. §. 1. D. h. t. 19, 2.). Ulp.

) Si quis dolia vitiosa ignarus locaverit, deinde vinum efflu

lino habitare liceat: alioquin prohibitus is aget cum eo ex conducto. (L. 25. §. 1. D. eod.) Gaj. („Sauf bricht Miethe.“)

2. Arbeitsmiethe; Arten: Dienstmiethe (1. c. operarum) und Werkverdingung (1. c. operis).

n) Celsus etiam imperitiam culpae adnumerandam scripsit: si quis vitulos pascendos, vel sarciendum quid poliendumve conduxit, culpam eum praestare debere, et quod imperitia peccavit culpam esse, quippe ut artifex, inquit, conduxit. (L. 9. $. 5. D. h. t. 19, 2.) Tryphonin.

C. Der Gesellschaftsvertrag (societas).
[Gaj. III, 148–154. Inst. tit. de societate, 3, 25.]

1. Begriff und Arten (insbesondere die societas quaestus und die societas omnium bonorum; societates publicanorum).

9) Societates autem contrahuntur sive universorum bonorum, sive negotiationis alicujus, sive vectigalis, sive etiam rei unius. (L. 5. pr. D. pro soc. 17, 2.) Ulp.

.) Societas coiri potest vel in perpetuum, id est dum vivunt, vel ad tempus, vel sub condicione. (L. 1. pr. D. h. t.) Paul.

2. Beiträge und Antheile der Gesellschafter. x) Nam et ita posse coiri societatem constat, ut unus pecuniam conferat, alter non conferat, et tamen lucrum inter eos commune sit : saepe enim opera alicujus pro pecunia valet. (Gaj. III, 149.)

2) Et illud certum est, si de partibus lucri et damni nihil inter eos convenerit, tamen aequis ex partibus commodum et incommodum inter commune: esse;

sed si in altero partes expressae fuerint, velut in lucro, in altero vero omissae, in eo quoque quod omissum est, similes partes erunt. (Gaj. III, 150.)

u) Aristo refert Cassium respondisse, societatem talem coiri non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam solitam appellari. (L. 24. S. 1. D. h. t. 17, 2.) Ulp.

[ocr errors]

eos

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

et altera actione alteram tolli Proculus ait. (L. 38. $. 1. D. bolmenys h. t. 17, 2.) Paul.

5) Socius socio utrum eo nomine tantum teneatur pro socio actione, si quid dolo commiserit, sicut is qui deponi apud se passus est, an etiam culpae, id est desidiae atque negligentiae nomine, quaesitum est. Praevaluit tamen, etiam culpae nomine teneri eum. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda est. Sufficit enim talem diligentiam in communibus rebus adhibere socium, qualem suis rebus adhibere solet. Nam qui parum diligentem socium sibi adsumsit, de se queri, id est sibi imputare debet. (S. 9. I. h. t.)

b) Gegenüber Dritten. 0) Jure societatis per socium aere alieno socius non obligatur; nisi in communem arcam pecuniae versae sunt. (L. 82. D. h. t.) Papin.

7) Si quis societatem contraxerit, quod emit ipsius fit, non commune: sed societatis judicio cogitur rem communicare. (L. 74. D. h. t.) Paul.

4. Auflösung der Gesellschaft. e) Manet autem societas eo usque, donec in eodem consensu perseveraverint; at quum aliquis renuntiaverit societati, solvitur societas. Sed plane si quis callide in hoc renuntiaverit societati, ut obveniens aliquod lucrum solus habeat, veluti si totorum bonorum socius, quum ab aliquo heres esset relictus, men har in hoc renuntiaverit societati, ut hereditatem solus lucrifaceret,

portando cogitur hoc lucrum communicare. (8. 4. I. h. tit. 3, 25.)

o) Solvitur adhuc societas etiam morte socii, quia qui societatem contrahit, certam personam sibi elegit; sed et si consensu plurium societas coita sit, morte unius solvitur, etsi plures supersint: nisi in coeunda societate aliter convenerit. (S. 5. I. h. tit.)

T) Nec heres socii succedit: sed quod ex re communi postea quaesitum est, item dolus et culpa in eo, quod ex ante gesto

Exner, Grundriß.

6

Paul.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

div. 10, 3.)

D. Der Auftrag (mandatum).
[Gaj. III, 155—162; Inst. tit. de mandato, 3, 26.]

1. Begriff und Gegenstand des Mandată.
9) Procurator est, qui aliena negotia mandatu domini ad-
ministrat. Procurator autem vel omnium rerum vel unius rei
esse potest. (L. 1. pr. §. 1. D. de procuratorib. 3, 3.) Ulp.

%) Mandatum nisi gratuitum nullum est, nam originem ex officio atque amicitia trahit; contrarium ergo est officio merces: interveniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potius respicit. (L. 1. §. 4. D. mandati, 17, 1.) Paul.

V) Tua autem gratia intervenit mandatum, veluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quam foeneres, vel ex diverso . . . : cujus generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligatorium, quia nemo ex consilio obligatur, etiamsi non expediat ei, cui dabatur: quia liberum est cuique apud se explorare, an expediat sibi consilium. (L. 2. §. 6. D. h. t. 17, 1.) Gaj.

2. Verpflichtungen.

a) Des Mandatars (actio mandati directa). w) Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet: alioquin quanti mandatoris interest damnabitur. (L. 27. §. 2. D. h. t.) Gaj.

aa) Voluntatis est enim suscipere mandatum, necessitatis consummare. (L. 17. §. 3. D. comm. 13, 6.) Paul.

BB) Ex mandato apud eum, qui mandatum suscepit, nihil remanere oportet. (L. 20. pr. D. h. t.) Paul.

b) Des Mandanten (actio mandati contraria). YY) Impendia mandati exequendi gratia facta, si bona fide facta sunt, restitui omnimodo debent; nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset, potuisset, si ipse negotium gereret, minus impendere. (L. 27. §. 4. D. h. t.) Gaj.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »