Obrázky na stránke
PDF
ePub

vitam nostram servaturus sit, et daturus omnia quibus ad eam sustentandam indigemus. Nam ipse est Creator, et tota creatura obedit illius nutui et voluntati; et si quid deesset, ipse posset quotidie de novo omnia creare, sicut singulis annis totam creaturam renovat.

Ita discimus ex his verbis, quod Deus cælum, terram et omnia, quæ in eis sunt, creavit propter nos et in commodum nostrum, et alimenta ac victum nobis quotidianum dare vult. Ergo nemo mortalium putet aut confidat, sua prudentia, ingenio aut cura, posse quærere aut parare victum et opes, tueri vitam; sed Deo Patri omnipotenti ex animo confidere debemus: hic vult nos alere, pascere, quamdiu est illius voluntas. Interim nos debemus impendere laborem, et quilibet in sua vocatione facere suum officium ; nam Deus ita vult ne simus ociosi, sed ut laboremus, et omnem curam projiciamus in eum, ut Petrus apostolus inquit.

Et hæc quidem nunc, filioli, est sententia primæ partis symboli de creatione ; Credo in Deum Patrem, Creatorem cæli et terræ; id est, Credo quod Deus me creavit omnesque creaturas, quod corpus, animam, oculos, aures, omnia membra, rationem et sensus dedit et conservet. Item credo, quod ille omnipotens Dominus et Deus det mihi omnibusque nobis victum, cibum et potum, domum, predia, uxorem, liberos, agros, jumenta; quod mihi omnia, quæ ad vitam necessaria sunt, abunde suppeditat, ita quotidie alit et nutrit, contra omnia pericula defendit, ab omni malo custodit et liberat; et hoc totum ex bonitate et misericordia divina, sine meritis et operibus nostris, pro quibus immensis beneficiis Deo meo debeo laudem, obedientiam : hoc utique certum est.

Ideo, filioli, notate diligenter, et quando interrogamini, Quæ est summa, quomodo est intelligenda prima pars symboli? respondebitis, Credo quod Deus Pater me creavit, et omnes creaturas in cælo et terra ; quod corpus, animam, oculos, aures, omnia membra, rationem omnesque sensus dedit et conservat. Victum, vestitum, cibum, potum, domum, fundos, uxorem, liberos, jumenta et omnia bona, omnia necessaria ad vitam, quotidie suppeditat, quod contra omnia pericula nos defendit, quod ab omni malo custodit; et hoc totum ex mera bonitate et misericordia divina, sine nostra dignitate aut merito. Pro quibus omnibus Domino Deo meo infinitæ gratiæ debentur, et majores quam humana mente concipi possit.

Hæc generalis conclusio in fine omnium concionum de sym

bolo addenda est. . Ita habetis, optimi pueri, veram et simplicem sententiam hujus primæ partis symboli; et eam quidem summo studio et diligentia animis vestris infigite, ut in illo Deo vivo et vero, Patre nostro cælesti, toto corde confidatis. Et cum fides sit opus Dei, et lux illa in corde, quam infundit Deus, quam per verbum suum et Spiritum in nobis Deus operatur, sic ut sine synceris concio natoribus ad fidem aut cognitionem Christi venire non possimus; tunc ante omnia et à teneris assuefacite vos, ad audiendum verbum Dei, donec animos vestros ad veram fidem Spiritus Dei excitet et moveat. Et deinde etiam orabitis Deum, ut fidem vobis dare, et quotidie adaugere velit. Nam qui in Christum, credit, hic efficitur filius Dei, et hæres vitæ æternæ. Quando autem jam sumus filii, tum dat nobis Spiritum Sanctum ; hic deinde diffundit dilectionem Dei in animos nostros, ut Dominum Deum nostrum ex corde diligamus, et ita mandata Dei impleamus. Hæc omnia contingunt nobis per fidem; quare qui perseverarit in illa usque ad finem, hic salvus erit. Hoc det omnibus nobis Deus. Amen.

[merged small][graphic][ocr errors]

AUDISTIS, filioli, de prima parte symboli, scilicet de Creatione, per quam Deum Patrem et illius beneficia cognoscimus; nempe quod Deus creavit nos, dedit corpus, animam, rationem, sensus, quod subministrat victum et vestitum, custodit et defendit nos, contra omnia pericula et mala, et secundum paternam voluntatem suam nos servat. Ergo sequitur altera nunc pars Christianæ fidei et symboli, de Redemptione, in qua Deum Filium, et JEsum Christum Dominum nostrum, et illius beneficia discimus cognoscere.

Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus, descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Patris omnipotentis, inde venturus est judicare vivos et mortuos.

In hac secunda parte principali symboli, discimus secundam personam Divinitatis cognoscere, Filium Dei Jesum Christum, Dominum nostrum, omnemque thesaurum bonorum et beneficiorum Dei erga nos; ut sciamus, quid ultra illa jam commemorata bona temporalia a Deo habeamus, per quæ pervenimus tandem ad vitam perfectam et æternam.

Hic autem discetis, filioli, quanta nostra fuerit et sit ex Adam miseria, sub quam horribili ira Dei fuerimus, ut tanta redemptione, tantoque precio, nempe sanguine Filii,opus esset. Nam nisi redemisset nos sua morte Christus Filius Dei, omnes essemus damnati et perditi.

Et hujus miseriæ hæc est causa ; Cum Dominus Deus creasset Adam et Evam, et collocasset in paradisum, misericorditer et clementer cum eis egit ut Pater, subjecit eis omnia animantia viva, omnes pisces maris, et volucres coeli, et dedit eis ad vescendum de omni ligno fructifero; et paterne præmonens eos de damno hoc ingenti, prohibuit ne ederent de ligno scientiæ boni et mali, alias enim esse morte morituros. Debebant autem tam clementi Deo, et misericordi Patri, ex animo confidere, credere, ex corde diligere Deum, illi obedire et obsequi, libenter servare mandatum ejus.

Cum autem callidissimus hostis Satan Evam alloqueretur per serpentem, et diceret, Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum ; et his verbis venenatissimis illis persuaderet, quasi Deus non faveret, aut invideret illis; ibi credidit Eva serpenti, et violavit præceptum Dei: comedit de arbore vetita, et dedit Adæ quoque comedendum.

Nunc animadvertite, filioli, quam horribile et immane damnum ex hac inobedientia sequutum est. Nam cum Adam et Eva seducti essent per serpentem, non credebant nec confidebant amplius Deo, sed cogitabant tacite irasci sibi Deum, et sibi invidere scientiam boni et mali. In veritate autem res non sic habebat, sed serpens sua astucia sic eos deceperat ; ideo incipiebant in semetipsis confidere, et cogitare de semetipsis curandis et providendis.

Deinde cum jam non amplius confidebant nec credebant in Deo, non potuerunt. amplius diligere Deum, sed perdite diligebant semetipsos, et cogitabant se nullum meliorem amicum neque in cælo neque in terra habere, quam semetipsos, sed hoc quoque longissime aberat a veritate. Cum autem ita in semetipsis confiderent, et semetipsos perdite amarent, mox sequebantur formidines, metus et concupiscentia ; nam mox incipiebant hæc odisse, ab his refugere, quæ dolerent et aspera essent carni, et perdite concupiscere et cupere ea, quæ placida et suavia essent carni.

Hic nunc videtis, filioli, quatuor horrenda vitia, imo morbos, quos Adam et Eva, per hanc maliciam serpentis, contraxerunt miseri. Primum, quod non confidunt Deo : secundo, quod non diligunt Deum: tertio, quod perhorrescunt Deum, tanquam crudelem tyrannum: quarto, quod pleni sunt concupiscentia et cupiditatibus malis. Et hæc quidem sunt damna peccati originis, ex quo omnia reliqua peccata oriuntur.

Ita Adam et Eva horribiliter lapsi sunt, et in animo simul corporis viribus corrupti, peccato originis. Et sicut ipsi, ita et nos omnes, qui ex Adam nati sumus; omnes autem nati sumus ex Adam et Eva, primis illis parentibus. Perinde autem atque ex parentibus podagricis liberi nascuntur podagrici, et quemadmodum ex parentibus lepra infectis liberi nascuntur leprosi ; ita et cum Adam et Eva Deo non sint confisi, tum ex his nati Deo etiam non confidunt. Et cum Deum non dilexerint, tum ex his nati Deum etiam non diligunt. Et cum formidine et concupiscentia pleni fuerint, jam ex his nati etiam refugiunt a Deo, et perhorrescunt Deum. Atque ita omnes homines super terram sunt peccatores, etiam in utero matris; nam non confidunt Deo, non diligunt

« PredošláPokračovať »