Obrázky na stránke
PDF
ePub

In fine praefat. laudat.40) Prudentius PERISTEPHANON (πɛoì σtεqávov) hymnorum mentionem inicit, quos in laudem aliquot martyrum composuit.

[ocr errors]

In collectione omnium Prudentii carminum breve quoque inest, quod DITTOCHAEON41) sive melius DIPTYCHON inscribitur atque historias et veteris et novi testam. tetrastichis hexametris enarratas continet, sed in praefat. laud. ab ipso poeta non commemoratur 42). Eamdem ob caussam et quod dicendi genus 40) V. 42. In cdd. vett. 8дì otɛgávov de coronis vertitur. Ordo istorum hymnorum in libr. mtis varius est, editores autem nostrum probant uno Weitzio excepto, qui huncce praetulit: 1. 5. 2. 11. 13. 12. 4. 14. 3. 6...10., sicuti etiam in cd. Ebneriano sec. X. exarato invenitur, vd. de Murr. memorab. bibl. Norimberg. et Altorf. II. p. 133. Ceterum magni aestimantur illi XIV hymni a catholicis, quia martyrum aliquot vitam ac cruciatus Prudentius solus enarrat eique aequali fortasse [cf. Gieseler. 1. 1. I. p. 184.] maxima fides tribuenda est: vd. Tillemont. memoires ecclesiastiques IV. p. 39. et saep., Petr. Crinit. de poet. lat. V, 90. Adrian. Baillet. in libro: Les vies des Saints (Paris. 1724. X Tomi, qui saepe a nobis afferentur), Ruinart. Acta prim. martyr. sincera ac selecta (Amstel.1713.) p. 593 etc. Leben der Heiligen: die ältesten Originallegenden...bearbeitet von zwei Kathol. (Regensb., 1832 sqq. X Vol.) s. nom. Laurent. alior. Silbert. I. I. p. XI. Recepti igitur sunt in Breviar. Roman. e hymno II. vv. 15. 18. 20...33. (et v. 548.550. 565. cum additamento Cunctis faciendo protegat in Brev. Mozarab.), et e hymno V. vv. 1...12. 545. 548. 557...560., cf. Daniel. thesaur. hymnol. I. p. 136 sqq. Quantopere hae narrationes a serioribus scriptoribus, cum ab auctoribus martyrologii Romani et Historiae Lombardícae sive Aureae Legendae SS. [Norimberg. 1486.] tum ab Adone, Usuardo, Notkero aliisque interpolatae sint, comparatio cum exemplo Prudentiano a nobis saepe instituta docebit. Attamen apud poetam res nonnumquam legi, quas per traditionem acceperit, non negaverim: vd. p. 248 etc. Multa autem de cultu martyrum in his carminibus traduntur, quae commemoratione haud indigna mihi videntur: vocantur enim populorum ac regionum patroni (I, 12. II, 577. VI, 84. 145. Gieseler. 1. 1. p. 505.), preces Christianorum ad Deum deferunt (I, 17.), atque, ut homines à peccatis iudicioque extremo liberentur, ipsi precantur (IV, 189. X, 1136.). Extruuntur eis sacella ac baptisteria (VIII, 1.), dies, quo martyrii palmam tulerunt (natales, cf. p. 288. Raban. Maur. instit. cleric. II, 43. Casp. Sagittar. de natalitiis martyr. in eccles. prim. Jenae 1678. 1696. 4.), festi aguntur (XI, 195.), reliquiae magni aestimantur (II, 333. V, 555.), eorum sepulcra et osculis honorantur (II, 520.) et hymnis celebrantur (XII, 60.), ibidemque morbi sanantur (I, 112.) etc. Ex his martyrum cultum, quem praeter Augustinum et Leon. M. Vigilantius Barcilonensis eccl. presbyter acriter perstrinxit (vd. Rivini diss. de professor. vet. eccles. martyr. Lips. 1739. 4. Augusti die Feste der Christ. III. p. 259.), sec. IV. et V. per Hispaniam quidem late diffusum fuisse apparet. Ceterum ex hymni IX. v. 3. (XII, 64.) Prudent. Romae fuisse certe potest conici, quaestiones autem de hymnorum compositione, ut de h. I, quem Calaguri, de h. III, quem Emeritae, de h. IV, quem Caesaraugustae factum esse Arevalus quidem, et qui eum sequuntur, sibi persuadent, praeterire, quia ea res sola coniectura nititur, e re mea esse duxi.

41) In codd. plerisque hoc carmen sive Dittochaeon (Siτtozator) sive ditrochaeon sive dirochaeon vocatur. Aldus igitur, Riscus 1. 1. aliique vocem primam a dirtos et zy deducunt ac cibum duplicem i. e. V. et N. T. explicant, diptychi vero nomen in illis signis latere, non est quod amplius moneam, cum et rec. intpp. Arevalo ac Middeldorpfio exceptis et codd. aliquot hoc nomen servent, cf. p. 300. Arev. I. p. 69. ibid. Montfaucon., Cuiac. Observ. IV, 27. Gifan. indic. in Lucret. p. 373. Bähr. 1. 1. Diteuchon, ut voci Pentateuchi simile sit, coni. Rosweid. ad Paul. Nolan. p. 869. Codd. apud. Montfaucon. (bibl. Cassan. n. 227., in biblioth. bibliothecar.) de columbis et de Adam et Eva hoc carmen inscribunt; de aliis titulis vd. p. 300.

42) Gennad. I. 1. huius carminis primus facit mentionem et cdd. multi, etiam

a Prudentiano diversum falso dicitur, Possevinus 43), Heinsius, Bährius, alii illud poemation ab ipso poeta abiudicarunt, et Fabricius, Weitz., Rivinus, Eschenbach., Leyser.44) aliique, quoniam id in Wernheri Wolflini Argentoratensis libro mto AMOENO cuidam adscribitur, PRUDENTIO AMOENO homini aliunde ignoto addicunt. Quapropter Casp. Barth. 45) Prudentio hoc Amoeni cognomen a librariis eodem modo esse tributum, quo et Sallustio aliisque scriptoribus similia addita sint, vere censet et hos versus e maiore poetae libro deperdito excerptos opinatur, quam opinationem summo cum studio Ell. du Pin, Gallandius, Hamberger, Oellrichs.46), alii tuiti sunt: Sichardus autem eos Sedulio poetae adscribendos putat. Quodsi illud carmen cum genuinis Prudentii poematis comparaverimus, eumdem eius auctorem haberi posse elucebit, quamvis enuntiationes lacerae atque hiulcae haud paucae reperiantur, neque, cur in praef. allata eius mentionem non faciat, facile intellegatur: nisi forte v. 38. cathol. disc. fidem et ad Psychomachiam et ad Diptychon referre quis mavult. Legitur enim in illo primum interpretatio sacrae scripturae allegorica, quae est poetae familiaris 47), deinde Deum Patrem una cum Christo Filio ante mundi initium fuisse docet eorumdem versuum poeta 48), tum de statu medio doctrina agitur49), denique et singula quaedam verba, eorum usus quantitasque Prudentium auctorem satis indicant 50). Ceterum mihi hoc poema compositum videtur, ut Christiani historias et V. et N. T. versibus descriptas haberent 51), Arevalo autem,,ut imaginibus in ecclesiis V. et N.

Rottendorph. I (R), dipt. in fine opp. Prud., post ipsum epilogum ponunt, ut eiusdem poetae illud non esse indicetur.

43) Apparat. sacer. I. p. 530., cf. etiam Arev. II. p. 665.

44) Fabr. commentar. in poet. christ. p. 7. Rivin. de Christo Iesu, benific. et laud. eius. (Lips. 1652. 8.) p. 75. Eschenbach. diss. de poet. christ. in Dissertat. acad. (Norimberg. 1705.) p. 100. Pol. Leyser. histor. poet. et poem. med. aevi p. 10 sqq.

45) Adversar. VIII, 11. 12. Conferri potest illud V. C., de quo not. 2. agit. 46) Du Pin nouvelle bibl. III. p. 5. Gall. bibl. PP. EE. maxima VIII. p. 530. Hamb. zuverlässige Nachricht. III. p. 16. Oellr. comment. de script. eccl. ed. Heeren. (Lips. 1791.) p. 258. Cf. etiam Nicol. Anton. bibl. vet. Hispan. sacr. II, 10. p. 226. G. Cave hist. liter. SS. eccles. I. p. 382. J. N. Funccius de veg. ling. lat. senect. p. 263. G. Stolle von den Kirchenvätern p. 301. Sichard. in edit. Antwerp. a. 1536. 8.

47) Cf. D. 8. et Ham. praef. 5.; D. 24. et Cath. IV, 68.; D. 60. et C. XII, 179.; sed D. 55. textum graecum et A. 1001. versionem vulg. poeta sequitur; D. 165. et C. IX, 86. Perist. VIII, 16. Plura Barth. I. 1. iam animadvertit, qui etiam v. 29. et A. 55., v. 108. et C. XII, 69., v. 115. et C. XII, 99., v. 141. et C. IX, 55. conf. 48) D. v. 102. et A. 267. 288.

49) D. v. 149. et C. X, 33.

50) Leguntur: altar pro altare D. 80. (P. III, 212. IX, 100.), cuna pro cunae D. 112. (Č. XII, 100.) favilla D. 20. (eodem sensu C. IX, 100. X, 142.), mitificus D. 77. (P. VII, 42.), peccamen D. 89. (C. IX, 96 etc.), pudesco D. 28. (C. II, 26. A. 776.); allophylus D. 70., ĕrěmus D. 45., Gabriel v. 98., heresis v. 72., Măria v. 100., protulit Iēsum v. 101., locusta D. 117. etc., vd. infra not. 68.

51) Eodem tempore has S. S. historias saepius vv. esse celebratas et Iuvenci hist. evang. et Probae Faltoniae Virgilio centones probant.

LVII natus iam edidisse videtur carmina sex 10), quae adhuc extant: primum CATHEMERINON (zanuεgivбv) i. e. hymnorum quotidianorum librum unum 11), in quibus poematis nonnulla insunt et ad sacrae scripturae explicationem et ad artem dogmaticam spectantia 12). Secundum carmen APOTHEOSIN vocat poeta, ,,Quaedam de Prud. narrantur in cod. Vatic. palat. 242. (i. e. r) aut falsa aut non satis probata, quod Romae litteras didicerit, quod pervenerit ad consulatum, quod ad ultimum fidem recipiens factus sit Christianus."

9) Quo anno Prud. mortuus sit, ab aequalibus non traditur, sed Gisel. (p. 500. ed. Weitz.) et Arev. (I. p. 38.) eum ante a. 413. diem supremum obiisse putant, quod lib. II. adv. Symmach. Stiliconis laudes contineat, qui eodem anno proditionis poenas subierit. Cf. Middeldorpf. I. I. p. 135.

10) Praef. laud. vv. 38...42. (ib. adnot. nostr.), qui poetae carmina ita esse ordinanda aperte declarant, ut incipiat Cathemer. liber et Apotheosis, Hamartigenia, Psychomachia, contra Symmachum libri duo atque лɛgì оτεqάνOv hymni sequantur: quem quidem ordinem cum Arevalo servavimus, cum edd. vulgatae aut Aldo Manutio (qui huncce defendit: Psych., Cath., Peristeph., Apoth., Ham. et contra Symmach.) aut Gisel. ed. II. Cath., Perist., Ap., Ham., Psych. et c. Symm. Prudentii poemata collocanti male adstipulentur. De diptycho vd. infra. 11) Continet hic liber, quem édd. recc. quotidianorum inscribunt, hymnos et certis diei horis et certis diebus canendos: decimus enim in honorem defunctorum, undecimus ad diem Christi natalem, et duodecimus ad festum Epiphaniae celebrandum compositi sunt, quorum ultimos libros mtos a ceteris separasse p. 42. significabo. Cum Prudentius et olim et nunc a Catholicis magni aestimetur, hice vv., sed mutati i. e. ex recensione Gregorii IX, Sixti IV, Pii V atque Urbani VIII Pontif. Max., in breviariis (etiam in Mozarabico, vd. Arev. 1. 1.) leguntur (cf. Gavantii thesaur. sacr. rit. II. p. 295. Augusti Denkwürdigkeiten aus der christl. Archaeol. V. p. 316. Daniel. thesaur. hymnol. I. p. 119...143.): I. Cath. I, 1...8. 81...84. 97...100. — II. C. II, 1...8. 48. 49. 52. 57. 59.60.67.68. III. C. II, 25. 93. 94. 96...108. IV. C. IX, 10...12. 19...27. 109...111. cum clausula unicuique strophae adnexa: secula seculorum, et nova stropha. — V. C. XII, 125...132. 93...102. 107...112. 117. 114. 113. 115. 133...136. VI. C. XII, 77... 80. 5...8. 62...64. 69...72., recepit hunc hymnum Pius V, cf. Daniel. p. 127. VII. C. VII, 1...10. et doxologia addita. VIII. C. VI, 125...152. - IX. C. V, 1...20. 25...28. 149...164.-X. C. XII, 1...4. 37...44. 85...88., recep. Pius V. - Huc accedunt hymni X. vv. 117...120. 53.....56. 33...44. 121...140., qui praesertim post Lutherum in usu fuerunt (cf. p. 39.) et saepissime rhythmis musicis accommodati sunt, vd. Luc. Lossii psalmod. sacr. veteris eccles. select. (Viteberg. 1595.) p. 351., Fr. Bodenschatz. florilegium select. cantionum Lips. 1603. La Borde Essai sur la mysique ancienne et moderne (Paris. 1780.) I. p. 43. II. p. 129. M. Gerbert. de cantu et musica sacra a prima eccl. aetate etc. Typis San Blasianis, 1774. II Tom. 4. Hymnorum precumque formulae ad Portensium alumnorum usum. Lips. 1777. Friedemann. in praefat. ad libr.,,Choräle, Lieder u. Motetten zunächst für d. Gymn. zu Weilburg, v. H. Drös.“ I. p. III.......VIII. ; et in,,Beiträge zur Vermittlung widerstrebender Ansichten über Verfassung u. Verwaltung der Gymnas." III. p. 138. In Thomasii hymnar. etiam vv. 1...16. 45...48. 56...68. 157...168. eiusdem hymni extant, quapropter Daniel. p. 140. eum in exequiis defunctorum in Italia quoque usitatum fuisse opinatur, sed, num res ita se habeat, mihi quidem non liquet. — Cf. cap. II. not. 33.

-

-

12) De discrimine inter Prudentianos et recentiores hymnos ccclesiasticos vd. infra. Quae ad S. S. explicandam pertinent, passim indicabimus: ex eis, quae ad artem dogmaticam spectant, doctrina de Trinitate (C. III, 1.), de Spiritu sto, quem a Deo et Christo poeta ortum putat (C. IV, 14. VI, 5.), praeter caetera commemoranda sunt. Num animae praeexistentiam (C. X, 165 sqq.) Prud. probaverit, in not. 26. exponemus. Vd. Augusti Denkwürdigkeiten V. p. 286. 296. eiusque dissert. de audiendis in theologia poetis (Jenae, 1809.), et de antiquis hymnis (ib. 1810.), quos libellos inspicere mihi non contigit. Münscher. Dogmengeschichte I. p. 50. Gieseler. Kirchengeschichte I. p. 16.

in quo sententiam de trinitate catholicam contra haereticos defendit 13). Inde enim a v. 1. usque ad v. 176. contra eos, qui patrem passum esse affirmant 14), sic disputat: Pater pati non potest, quia primum Ioanne auctore (v. 9.) invisibilis est, neque unquam in terra apparuit, sed Filius (v. 23.). Per hunc enim Pater, maiestas pura et infinita, hominibus est patefactus et illa Dei manifestatio Verbum (λóyos) vocatur, quod hominis formam N. T. induit, vetere autem variis in figuris apparuit (45... 72.) 15). Deinde is tantum spectari potest ac pati, qui nascitur, non innatus Deus, cui principium temporis non est, sed qui super omne tempus (75...100.). Quando igitur passus est Pater? Nusquam fuit in terra, sed per Verbum semper adest (120.), idque in auxilium Patris descendit (155.), ut homines ad eius exemplum mutarentur et Christo consanguineo paullatim accederent (v. 163.). Christus enim nostri est mediator et Dei (174.), per utrumque, per hominem ac Deum cucurrit, sed Pater ipse non est factus caro, caro autem ad imaginem eius sumpta post martyrium ad ipsum adscendit 16). Deinde vv. 177...

13) Inscribitur hoc poema in cdd. multis et ab Honorio Augustodun. (de gloria mart. II, 13.) de divinitate, neque scriptores veteres Apoth. et Hamartigeniam duos de trinitate libros vocare dubitaverunt, vd. Phil. Bergomens. chron. ad a. 400. (IX. p. 221.). Areyalus vero, quia in altero carmine pauca tantum de trinitate legantur, versus istos de trin. Prudentio male adscriptos [cf. p. 307.] primum de trinitate librum (!) et Apotheosin ipsam secundum censet, cf. I. p. 42. Singulae et eiusdem carminis et Hamartigeniae et Psychomachiae partes a librariis medii aevi peculiaribus titulis signantur (vd.Trithem. de scriptor. eccles. I. p. 220. Arev. I. p. 40.), quos omittendos iudicavimus, cf. p. 53.

14) Perstringit his versibus Prudentius aut Noetum et Praxeam, Patripassianos vocatos, qui Deum ipsum in terra apparuisse, passum ac mortuum esse docuerunt [vd. de illo Epiph. haer. LVII, 1: ἕνα Θεὸν δοξάζω, ἕνα ἐπίσταμαι καὶ οὐκ ἄλλον πλὴν αὐτοῦ, γεννηθέντα, πεπονθότα, ἀποθανόντα· et de hoc Tertull. adv. Prax. 1: paracletum fugavit et Patrem crucifixit. (de carn. Chr. 5.) — cap. 2: itaque post tempus Pater natus et Pater passus, ipse Deus dominus omnipotens Iesus Christus praedicatur. cap. 5: duos idem volunt esse, ut idem Pater ac Filius habeatur. Walch. Geschichte der Ketzereien I. p. 545. Neander. Antignosticus p. 481. Gieseler. Kirchengeschichte I. p. 216. Baumgarten-Crusius Lehrbuch d. christl. Dogmengeschichte I. p. 200. II. p. 1014 sqq. [L. Lange üb. die Behandlung der ältesten Kirchen- u. Dogmengeschichte in Illgen. Zeitschrift für die histor. Theol. II. 2. p. 25 sqq.]: aut oppugnat Priscillianistas, in Hispania tunc frequentes, qui deitatem Christi esse convertibilem et passibilem docebant, quod dogma in Toletano concilio (a. 400.) dampnatum est, cf. J. H. B. Lübkert. de haeresi Priscillianistarum ex fontibus denuo coll. Hauniae, 1840., eiusque censorem in Röhr. kritische Predigerbibliothek XXIII. p. 691.

15) Tertull. I. I. 16: Filius itaque est, qui ab initio iudicavit...ipse enim ad humana semper collegia descendit ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in sompnio, in speculo, in aenigmate: ita semper ediscebat et Deus in terris cum hominibus non alius conversari poterat, quam sermo, qui caro erat futurus.

16) In refutanda Patripassianorum doctrina Prud. a Tertulliano praeter cetera co distat, quod ille argumenta e novo testam., hic e vetere (cf. cap. 5. 19. [Proverb. 8.], 6. 12. [Genes. I, 26.] etc.) sumpsit, et quod ille de spiritu sancto plane tacuit, de quo hic multa disputat, vd. cap. 13. 26. 31. Schröckh. Kirchengesch. III. p. 177. Münscher. Dogmengeschichte I. p. 428 sqq. Baumgarten-Crus. 1. 1. Ceterum emanationem filii ex Dei ore, de qua Tertull. (1. 1. cap. 8., vd. nos ad Cathem. III, 2. p. 9.) pluribus egit, Prudentium quoque probare, ex v. 49. (Hoc

320. fidem catholicam contra Sabellianos defendit: Pagani, si in caelum spectabant, Deum esse regem et omnium Deorum patrem agnoscebant (190...216.), nonne nos Christiani, qui eumdem Deum iam bis,,libris et corpore, ante fide, mox carne et sanguine coram" vidimus, eum esse negabimus (217...20.)? Nemo autem est, qui haec hallucinetur, sed cum Deo Patre simul Iesus Filius regnat, quem genuit Pater ex se, qui ad hunc recurrit, qui est rex mediae rationis et imae, qui est Deus et homo (224...37.). Sabellius igitur, si Filium fuisse negat, nonne Patrem ipsum laedit, quomodo enim genitor esse potest, nisi is quem generaverit existit (v. 181 sqq.)? Id autem nostra est salus, quod nunquam sine Patris nomine Filium, neque sine Filio Patrem, neque utrumque appellamus, nisi mediator interest, Spiritus stus: qui tamen non tres diversae personae esse possunt, sed unum Deum, unam substantiam divinam efficiunt 17). Deus Pater generavit Filium: ratio autem generandi nos fugit (259 sqq.), hoc unum scimus, Deum ab initio Patrem non genitum fuisse, Filium ab aeterno genitum 18), aeternum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor (282...295.). Eaque sententia all. Genes. XIX, 24. e vetere testamento confirmatur, similiter ut A. 28. et Psych. praef. 45. all. Genes. XVIII, 2. Trinitatis dogma 19). Tum usque ad v. 551. contra Iudaeos agit, quibus impp. mire favebant 20); Verbum est, quod vibratum Patris ore benigno etc.) iure potest concludi, quod moneo, ne quis poetam Pseudo-Hippolyti, qui eam reticuit, asseclam putet, cf. Münscher. I. p. 437.

17) Lactant. instit. IV, 29, 3: Cum dicimus Deum Patrem et Deum Filium, non diversum dicimus nec utrumque secernimus, quod nec Pater a Filio potest nec Filius a Patre decerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari nec Filius potest sine Patre generari. Tert. adv. Prax. 2: Tres autem non statu sed gradu, nec substantia sed forma, nec potestate nec specie. Unius autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia unus Deus, ex quo gradus isti et formae et species in nomine Patris et Filii et Spiritus sti deputantur.

18) Simili argumento ad Sabellium refellendum utitur Dionysius Alexandrin., cf. Athanas. de sentent. Dionys. contra Arian. Opp. I. p. 559 sqq. ed. Colon.

19) Prudentius hac in Sabellium quaestione habita alius dogmatis, nisi eum Filium negavisse mentionem non facit, quare ei ignota fuisse videntur, quae de illo haeretico dicunt Theodoret. (fab. haer. II, 9.): xai év μèv tỹ пalαia is nατέρα νομοθετῆσαι, ἐν δὲ τῇ καινῇ ὡς υἱὸν ἐνανθρωπῆσαι· ὡς πνεῦμα δὲ ἅγιον τοῖς ἀποστόλοις ἐπιφοιτήσαι, et Epiphan. (LXII, 1.), qui eumdem ἐν μιᾷ ὑποστάσει TOETS Evεgreia etc. docuisse affirmat: cf. Neander. allgem. Geschichte d. christl. Religion u. Kirche I. 3. p. 1016 sqq. L. Lang. Geschichte u. Lehrbegriff der Unitarier p. 120 sqq. Seriore autem tempore talia, nam sec. IV. eius haeresis asseclas Romae adhuc fuisse constat (vd. Gieseler. I. p. 219.), Prudentiano more tradita esse ex Hieronymo (ad Ephes. IV, 1. Tom. IX. p. 177. ed. Francof. 1684.) apparet: Hoc dico propter Sabellium, qui eumdem Deum Patrem arbitratur et Filium, confunditque personas, dum eamdem divinitatem in utroque deprehendit. Cf. etiam Basil. Epist. 210. Münscher. I. p. 450 sqq.

20) De Iuliano Apostata [v. 449.], Valentiniano, Maximo ac Theodosio cf. Cod. Theodos. I. XVI. t. 8. de Iud., Cod. Iustin. 1. I. t. 9. de Iud., Ammian. Marc. XXIII, 1. Rufin. I, 37. Theodoret. III, 20. De la Bletterie: das Leben des Kaisers Iulian übersetzt von J. G. Pfeil (Frankf., 1752.) p. 279. Neander. üb. d. Kaiser Iulian u. s. Zeitalter (Leipzig, 1812.) p. 145. Tillemont. hist. des impereurs V. p. 48. 288 sqq. Bossuet discours sur l'hist. universelle II. p. 72. 112. 124. (ed. Paris. a. 1817. 12.) Neander. Geschichte d. christl. Religion II. 1. p. 104.

« PredošláPokračovať »