Obrázky na stránke
PDF
ePub

usus est, sed eam e cod. interpolato originem duxisse variae lectiones ex huius interpretis commentario excerptae, quas infra laudavi, docebunt. Editionem enim rarissimam, quoniam ea in bibliothecis Thuringis non asservatur, conferre non potui: neque contigit, ut de duabus Lipsiensibus 19) atque Erphordensibus 20) praeter titulos aliquid comperirem.

Versus poetae ad cod.,,ab usque Britannis accitum" ALDUS MANUTIUS 21) primus recensuit, cuius lectiones cum Guelferbytano

Blatt (ed. Iuvenci) enthält ein Epigramm von Herm. Busch: gehört eigentlich zu desselben Druckers Ausgaben vom Prudentius und Sedulius. Editionem Daventr. a.1495. (4.): Aur. Clem. Prud. opp. poetica ex edit. Rud. Langii Ludwig. et editor Lond. p. 1537. commemorant, at eam neque Gisel., neque Spiegel. ad Cathem. IX., neque Erasmus ad Cath. XI. afferunt, neque eam in catal. bibl. Paris. ab Arev. laud. invenio. - Daventr. ed. a. 1509. affert Ludw. 1. 1.

--

19) Continet altera Cath. aliquot hymnos et fini ed. Daretis Phryg. op.Thanner. a. 1498. 4. addita sunt: Prudentii de phase populi israelitis (Cath.V.?), de miraculis salvatoris nostri (C. IX.), et de quiete et sompno, divino munere (Cath. VI.). Cf. Fabr. Altera Lips. in fronte hanc habet inscriptionem: Aur. Prud. Clem.nobilissimi et facundissimi poetae liber historiarum. In fine leg.: LIPTZIK per Ioannem Thanner fideliter expressus et per Magistr. Iohannem Cubitensem diligenter emendatus. Anno dni. 1. 4. 9. 9. sexto non. mai. 4. Cf. Panzer. I. 1. IX. p. 238. Editionis a. 1494. in sola Londinensi p. 1537. mentio est facta.

20) a) Enchiridion metricum in utriusque instrumenti historias.— Impressum Erphordiae per Wolffgang. Schenken Anno sal. 1500. 4., cf. Panzer. IX. p. 232. — b) De ieiunio et eius institutione hymnus Prudentii. Alius item exacto ieiunio una cum Auctariolo. Fin.: Excusum Erphordie per Ioan. Knappum Calcographum. Anno seculi huius decimo (1510.) 4. Panzer. VI. p. 497.

21) Cum de hac edit. ab interpretibus multa falsa tradantur, describam exemplum, quod ea, qua solet, humanitate V. III. Goettling. e biblioth. Ienensi mecum communicavit, cum maxima meae edit. pars iam typis descripta esset. Extat Prudentius in Corp. Poet. christ. Vol. I. Venet. ap. Ald. evulgato, ubi in primo folio hic index legitur: PRUDENTII POETAE OPERA,. Virtutum cum vitiis pugna, heroico carmine. Hymni diurnarum rerum. Ad Gallicātum. Ad Matutinu. Ante cibum. Post cibum. Ad lucernae accensionē [male igitur p. 17.]. Ante somnu. De ieiuniis. Post ieiuniu. Ad omnes horas. In exequiis defunctorū. In natali die Dni nostri lesu christi. In epiphania. Liber de divinitate in quo sunt hymnus de trinitate. In infideles, contra haereticos. Cōtra Iudaeos. Čōtra Homācionitas. De natura animae. Cōtra Phantasmaticos. De resurrectione. Liber de origine peccatoR,, cōtra Marcionitas, versu Heroico. Tragoedia de passione Romani martyris, versu Iambico. Liber de coronis martyrum, in quo sunt, Odae in honore Hemeterii et Chelidonii. In honorem passionis sancti Laurentii. In laude Eulaliae. In laudem vndeviginti martyrum Caesaraugustae. In laude s. Vincentii. In laudem Fructuosi, Augurii et Eulogii. In laudem Quirini. De loco ubi Martyres passi. Passio Cassiani. Passio Hippolyti. Passio Apostolorum Petri et Pauli. Passio Cypriani. Passio Agnetis. Cotra Symmachū libri duo in quibus deridet gētiliū Deos. Tituli historiarum de vet. et novo testamēlo per tetrastica. Haec graece etc. (quae ad alios poetas spectant). Sequuntur deinde primis 16. pagg. haec: Ald, Romanus Danieli Clario Parmensi bonas litteras Ragusii profitenti s.: de metris, quibus usus Prud. ad cumdem: Aur. Prud. vita per Aldum Roman.: Gennadius [cf. p. II. etc.]: Aldus lectori s.: emendata in Prudentio (sic). Sequitur nunc textus, in quo Cathem. libro antecedunt: versus de novo lumine pascalis sabbati [i. e. Cath. V.] in indice, quoniam idem hymnus suo quoque loco legitur, non indicati: In fine voluminis extat: Venetiis apud Aldum mense Ianuario M. DI; epistola autem volum. II. dedicatoria ad Dan. Clarium mense lunio anni 1502.

optimo aliisque codd. veteribus saepe conveniunt, quemque optimae familiae adnumerandum fuisse demonstrant. Attamen multa vitia in illa editione restant, quae partim editoris furore quodam metrorum corrigendorum, partim typothetarum neglegentia nata sunt, partim in ipso libro mto in partes vocato fuisse videntur, quamvis Aldus in addendis multa errata correxerit. Recensio ab hoc V. D. facta ad multas edit. alias transiit, e quibus AELII ANTONII NEBRISSENSIS 22), SICHARD123) et GEORG. FABRICII 24) libros indicasse data est: quare, quomodo Giselin. ad Psych. 379. (p. 481. ed. Weitz.) et Arev. de duabus Aldinis a. 1501. et 1502. impressis dicere possint, intelligitur. Nam hic V. D., qui Weitzium et Heinsium diversas edd. comparasse ait, in eo errat, quod cod. Altinium cum ed. Ald. Romani confundit, et Weitzium eam non accurate contulisse animadvertit. Fortasse hic error et de duabus Venet. edd. et de exemplis partim in forma 4. partim in 8. excusis (cf. Hambergerl.1.) inde quoque natus est, quia Aldi recensionem s. l. et a. [Lugduni 1502., cf. Ebert. 1. 1.] furtim typis repetitam esse hic titulus docet: Prudentii, Prosperi, J. Damasceni carmina, Cosmi Hierosolymitani, Marci episcopi Taluontis opuscula. 8. vd. Panzer. 1.1. Ant. Aug. Renouard. Annales de l'impremerie des Alde, ou histoire des trois Manuce et de leur editions (ed. II., a Paris 1825.) I. p. 57...62.; ubi p. 62. haec leguntur:,,Le catalogue Foscarini, Venise, 1800. (8.) annonce p. 87. Prudentii, Prosperi etc. Venet. Aldus, 1518. 8. C'est, est-il dit, une edition encore inconnue aux bibliographes; la dernière page portant l'ancre et la date genuina est, non annexa glutine, non recenter impressa nec calamo scripta. Malgré d'aussi positives assurances j'affirme encore que cet volume n'est absolument autre chose, que l'édition de Lyon sens date, dont je viens de parler et à la fin de laquelle on aura ajouté un dernier feuillet de l'une des editions que les Alde donnèrent en 1518. Il y a justement plusieurs de ces volumes Aeschylus, Pontani carminum tom. II. etc." Alia huiusmodi editio, quae Aldi recensionem ac praefationem ad litteram expressit, haec est: christiani antiquissimi poetae carmina. Prosperi Aquitanici epigramm., Ioann. Damasceni, Cosmi Hierosolymitani, Marci episc. Taluontis, Theophanes (sic) opusc. Calari M. D. LXXIIII. Excud. Vincent. Sembenius Salodiensis impressor R. D. Nicolai Canyelles Vicar. Generalis sede vacante. 8.

[ocr errors]
[ocr errors]

22) Aur. Prud. Clem. viri cons. libelli cum commento AELII Ant. NebrisSENSIS. Fin.: Impressum praesens opus in civitate Lucronii per Arnoldum Guillermum de Brocario et finitum die secunda mens. Septemb. a. nativ. Christi millesimo quingentesimo duodecimo (1512.) 8. Ed. altera ibid. 1529. 4. prodiit, neutram laudat Panzer. I. I. Aliam ed. Ael. Ant. Nebr. nomine et stemmate regis catholici Ferdinandi tanto monta insignitam Arev. p. 86. Caesaraugustae a. 1512. 4. impressam censet et Iovii dialogo de las impressas edit. (a. 1558.) p. 30. affert. - Edit. Stellae per Caesaraugust. bibliopolam 1563. (4.) et aliam sub hoc titulo: Expositio quae aurea vocata est, una cum textu ab Ael. Ant. Nebr. castigatione feliciter expressa Caesaraugustae a. 1620. 4. Londin. editor 1. 1. solus indicat. Interpretatus est Ael. Nebriss. xanuɛgevov hymnos omnes (nam quomodo factum sit, ut in ed. Weitzii hymn. V...VII. deessent, ne Arev. quidem intellexit), Psychomachiam ac Peristeph. librum, et quae ad historiam spectant, bene exposuit: cetera autem quae commemorentur, prorsus sunt indigna, ut Giselin. non male iudicasse appareat.

23) opp. cum quibusdam scholiis lo. SICHARD. Basil. 1527. 8. multo quam antea castigatiora, praeterea et AEL. ANTONII NEBR, commentariis haud poenitendis illustrata, quibus insuper adglutinata sunt scholia Io. SICHARDI... Excud. Antwerp. Martin. Caesar, a. sal. humanae M. D. XXXFI, 8. Ed. mendosa, cf. Heins. praef. ad ed. Amstel. 1667.p.8. (id. titul.) Antwerp. Joan. Stelins a. sal. hum. M.D. XL. 8. Etiam mendis plena, vd. Ludwig. 1. 1. et Hamberger. 1. 1. Ibid. a. 1546. Commentarius brevis, neque ullus pretii est, cf. etiam not. 30.

24) Poetarum vett. ecclesiasticorum opp. christiana et operum reliquiae

satis erit. Nam primus ne codd. quidem adhibuit, sed suo more poetam commentariis illustravit, in quibus Giselinus artis poeticae scientiam maiorem desideravit, alter Wernheri Wolflini Argentoratensis codice usus quidem est, sed sicut tertius, qui librum mtum Bornerianum quemdam in partes vocavit, raro ab Aldi exemplo recessit.

Eodem anno, quo ed. Aldina prodiit, Ianus Parrhasius 25) aliquot Peristephanon hymnos una cum Sedulii carmine paschali evulgavit, cuius lectiones varias, quia a vulgatis valde differunt, nonnumquam laudabimus; neque ita multo post S. Romani passionem (i. e. Peristeph. X.) commentariis instruxit Ioannes Murmellius 26), quos Giselinus sexcenties vituperat. Idemque carmen editione peculiari Hermann. Tulichius 27) in lucem misit, quam, quoniam ad Aldi exemplo saepe distat, haud raro afferemus. Adnotationes verbosissimas in singulos quosdam hymnos Iac. Spiegel. 28), Iac. Meyer. 29), Erasmus Roterodamus 30) et Georg. atque fragmenta thesaurus...collectus, emendatus, digestus et commentario quoque expositus diligentia et studio GEORG, FABRICII Chemnicensis. Basileae per Joan. Oporinum. 4. Praefatio a. 1562. scripta est, in fine autem commentarii a. 1564. legitur, quare Areval. aliique aut eo anno aut 1563. hoc corpus foras exiisse affirmant, et Zochius (de studio V. P. p. 33.) Frobenium typographum perperam indicat. Ordo carminum vulgatus, nisi quod ante Cathemer. hymnos, ut in Aldi et Gisel. ed. I., Psychomachia posita est. Varias Fabric. lectiones aliquot indicavimus; omnes enumerare longum est, quia neque quidquam ad textum emendandum conferunt, neque eum aliae edd. sequuntur. Commentarius in poetarum vett. christianorum opp. G. Fabricii, qui ex indice alphabetico constat, multa non contempnenda suppeditat.

25) Sedulii carmen paschale. Aur. Prudentii poemata. 4. Editorem et annum 1501. Privilegium nominat, cf. Arev. II. p. 889., qui hanc edit. accurate contulit. Insunt in ea Perist. II. IV. VI. IX. X. XI. XII.XIV. In fine leg. : Impressum Me diolani sumptibus Iani et Catteliani Cottae, dexteritate Guillermorum le Signerre fratrum.

26) D. Romani herois et Christi martyris fortissimi inclytum adversus gentiles certamen ab Aurelio Prudentio Clem. viro cons. et poeta praeclaro nobili carmine compositum, in quo omnia deorum sacra et paganorum mores acerrime infamantur et redarguuntur. Cum Io. MURMELLII Ruremundensis commentario variis rebus referto. In fine: Impressum est hoc opusc. Colonie in chalcographia ingenuorum liberorum Quentell. A. xpi nati septimo supra M. D. x. cal. Iunias. 4.

27) —Liber in quo scribitur passio b. Romani martyris et in eodem contra omnes gentilium deos sectasque et sacra disputatur. 4. Herm. Tulichii editoris et carmen ad lectorem et alterum in extremo volumine Ottoni Beckmano dedicatum mentionem facit, ubi etiam haec inveni: Prudentius de Romano Mart. finem habet, Impressus per industrium calcographum Melchiorem Lotterum (Lipsien sem) A. Dom. M, D, xiij. De poetae vita carmini praemissa p. II. sqq. iam diximus. Quam edit. raram benignitati V. Ill. Hessii debeo; neque vereor, ne quis aut varias lectiones a me allatas aut descriptionem hanc a me factam ex Arevali collatione, qui mutilum exemplum possidebat, corrigere velit.

28) In A. Pr. Cl. caesaraugustani V. C. de miraculis Christi hymnum ad omnes horas (Cath. IX.) IAC. SPIEGEL. interpretatio. Fol. - Fin.: Selestadii in aedibus Lazari Schureri 1520. Varias lect. ab edit. Aldina diversas commemorabo. qui ex commentariis fructum percipere volunt, adeant Weitziani exempli vol. II. p. 187. Idem de Erasmi et Fabricii adnotationibus dixerim.

29) De miraculis et SS. martyrum Hemeterii et Chelidonii cum Iac. Meyeri notis. Lovan. 1537. 8.

Prudentius ed. Obbarius,

C

Fabricius 31) composuerunt, sed cod. (Peutingeri) solus Spiegel. in usum suum convertit. De Eckio 32) autem aliisque 33) , quas mihi comparare non potui, edd. iudicium mihi non est.

Hi igitur VV. DD. ad poetae versus a vitiis librariorum Parrhasio ac Tulichio exceptis fere nihil contulerunt. Proximus

30) Cf. Opp. V. p. 1337. ed. Lugd. Bat. 1703. Fol. · viri ob eximias indolis eruditionisque dotes ad consularem dignitatem evecti et rerum divinarum, religionis christianae iuris item civilis et militarium peritia excellentis opp. cum SICHARDI et ERASMI commentariis. Basileae typ. Henrici Petri, 1540. 12. Mendosa ed., cf. Heins. l. 1. - Lugdun. per Joan. Tornoesium a. 1553. 12. Hanc edit. Gallandius (Biblioth. PP. maxima. Venet. 1788. Tom. VIII. p. 443.) adhibuit, e cuius animadversionibus var. lect. aliquot excerpsimus. poemata omnia. Quibus accesserunt in totum quidem opus Io. SICHARDI succincta scholia, in aliquot vero hymnos ERASMI Rot. et ÏAc. SPIEGELII commentaria. Basileae ex officina Henrici Petri a. sal. human. M. D. XLII. [non 1552: vidi hanc ed. in bibl. Vimariensi, cf. etiam Krebs. 1. 1.] mens. martio.

31) G. FABRICII commentarii in quosdam Prudentii hymnos [Cath. II. VI. IX. XII. Per. X.] Lipsiae 1568. 8. Repet. in Weitz. ed. II. p. 309...417.

32)-lib. Peristephanon, hymnos in laudem SS., qui martyrio coronati sunt, complexus. Ex vetustissimo exemplari quam diligentissime recognitus a VALENTINO ECKIO. Cracoviae impressit Mathias Scharffenberg impensis Marci Scharffenberg Civis et Bibliopolae Cracov. Anno sal. 1526. 4. Cf. Panzer. 1. 1. VI. p. 469.

33) Huc refero: - liber Historiarum. In fine extant: Liptzick per Baccalaureum Wolfangum Monacensum impressus et per Mag. Erasmum Heynemann Liptzensem diligenter emendatus. Anno dom. 1503. 4., cf. Panzer. 1. 1. VII. p. 146. lib. Histor. Fin.: Lipsiae per Martinum Herbipolensem a. M. D. V. 4. - enchiridiolum metricum in utriusque instrumenti historias. Fin.: Impress. Liptzk per Iacob. Thanner Herbipolen. A. dni 1505. die xv mens. Februar. 4. (Panzer. VII. 153 sq.), - Sitrózaiov (sic) utriusque Testamenti historias compendio quodam versibus complectens tam plane iucundum quam utilissimum. Fin.: Lipsiae MDXX. 4. Panzer. 1. 1. p. 217. · Iuvenci presbyteri hispani lib. III. de historia evangelica emendati etc. Aratoris subdiaconi lib. II. acta apostolorum complectentes antea in Germania non excusi. Aur. Prud. Clem. cons. v. enchiridion vet. et novi instrumenti. Scholae christianae necessarii libri. Basil. apud Bartholom. Westhemerum et Nicol. Brylinger. a. M. D. XXXVII. 8. Cf. Gebser. ad Iuvenc. p. 47. Aliam Diptychi edit. cum Iuvenco ac Sedulio ibidem a. 1542. prodiisse Ludwig. dicit, sed verum non est, cum ed. horum poetarum a. 1541. (non 1542.) in lucem missa illud Prudentii carmen non habeat, cf. Gebser. 1. 1. Edit. Cathemer.: lib. xadquɛgivõv i. e. opus rerum divinarum in usum piae iuventutis editus. Adiecta est Petri Mosellani epistola. Anno M. D. XXXIII. Lipsiae excud. Nicol. Faber, mense Septembri. 8. Panzer. VII. p. 226. cathem. hoc est: Diuturnarum rerum opus varium et cum linguae elegantia tum sententiarum gravitate frequenti lectione dignissimum. Cum singulis Odis singulas harmonias IV vocum nusquam antea impressas per Hieron. Vietor calcographum...componendo aliquando eas Dom. WOLFGANG. GRAFINGER Pannone, sacerd. Musices peritiss. Cum Rudolphi Agricolae Rheti ad Rev. Dom. Sebastianum Sperantium...praefatione. Viennae Austriae [ap. Hier. Vietor.] 1515. 4. Cf. Panzer. l. 1. IX. p. 29. Melodiae Prudentianae et in Virgilium magna ex parte nuper natae et per Nic. Fabrum typograph. expressae Lipsiae M. D. xxx111. mense April. 8. Cathem. libri ed. Lips. a. 1522. et hymni V. s. l. et a., apud solum Ludwig. inveni: in catalogo bibliothecae Solgerianae (Norimberg. 1761. II. p. 68.) hic extat titulus: Expositio hymnorum perutilis et salutaris. Principales auctores sunt Gregorius, Prudentius, Ambrosius, Sedulius. S. 1. et a. Rarus etiam vocatur: Prudentii liber hymnorum. Viennae, J. Winterberg. s. a. 4., vd. Neues Repertorium von seltnen Büchern. (Nürnberg. 1797. 8.) II. p. 86. Ebert. 1. 1.

post Aldum omni cogitatione ac cura in hanc rem VICTOR GISELINUS Sanfordanus incubuit: sed ei accidit, ut in primam editionem 34), quam plures amicos altera nactam esse valde miror, innumerabilia menda irreperent: de qua re in praefatione secundae recensionis conquestus est. Quamquam enim duos Gandavienses cdd. et unum Lucae Merulae in partes vocavit, tamen Parisiis eo tempore,,in tumultu tumultuarie omnia facta sunt." Quapropter duobus annis post alteram editionem 35) cum Giselinus pararet, Theodorum Pulmanum Craneburgium adiit, ab eoque, ut ipsi se huius rei socium adiungeret, petiit, neque V. ille D. recusavit. Usus igitur uterque est edd. manu scriptis decem ad primam familiam non omnino pertinentibus: tribus iam supra laudatis, quattuor Pulmanianis, uno Giseliniano, uno Antwerpensi, uno bibliothecae Buslidianae et editione Daventriensi a. 1492. Vitia multa, quibus edd. priores oneratae erant Giselinum in hac altera emendasse et eius commentarium minime esse spernendum, quamvis VV. DD. ob brevitatem 36) eum vituperaverint, negari non potest: alii autem loci corrigendi restabant, qui in ipsis utriusque editoris libris mtis corrupti fuisse videntur, et quos qui sequitur WEITZIUS 37) facile tollere poterat. Hic enim interpres vetustissimorum codd. Egmon

34)-opp. a VICTORE GISELINO correcta et annotationibus [Erasmi] illustrata. Ad Hippolytum Estensem cardinalem. Paris. ap. Hieron. de Marneff. a. 1562. 16. Ibid. 1566. Eumdem textum exhibent: v. cons. καθημερινῶν еt лɛQì оτε¶áνшv Colon. Agripp. In offic. Birkmannica sumptibus Arnold. Mylii a. M. D.LXXXVIII. opp. a VICT. GISEL, correcta et annot. illustrata. Ad Hippolyt. Estens. cardinal. Ibid. a. M. D. xciv. 12. Desunt Cathem. et Peristeph. libri: utraque edit. mendosa. Coloniensem autem a. 1585. apud alios nisi apud RODRIGUEZ. DE CASTRO (bibl. Hispan. II. p. 245.) non reperio. ex rec. V. Giselini. (Lugduni Batav.) Ex officina Plantiniana Raphelengii, 1591. 16. 1596. 1603. 1610., quam V. Ill. Hessius in usum meum concessit. Ceterum non ultima solum, sed etiam reliquae multis typographicis erratis scatent, cf. edit. Lond. p. 1538. Areval. I. 1. opp. ex postrema doctorum virorum recensione. Amsterodam. apud Guiljel. Tanss. Caesium. Anno 1625. 16. et 1631. male ab Arev. huc referuntur, cum has edit. re accuratius exquisita et Gis. rec. I. et II. et Weitzianas lectiones ita exhibere, ut a typothetarum mendis vix distingui possent, intellexerim.

35) opp. ex fide X libr. mtorum emendata studio THEOD. PULMANI et VICT. GISELINI. Accedunt eiusdem Vict. Gis. commentarius, Symmachi et Ambrosii epist. adversariae de religione cum scholiis Petri Nanni et V. Gisel.: Desid. Erasmi comment. in duos hymnos Prudentii. Antwerp. ap. Christ. Plantin. a. c1ɔ. 13. LXIV. 8. Cf. Hamberg. l. 1.: aliam ed. ibid. a. 1610. 12. in lucem missam Teolius laudat; Bähr. autem neutram Giselini ed. novit et Middeldorpf. 1. 1. primam a. 1562. tantum indicat. Rara est utraque ideoque, quod nec primam nec alteram nancisci potui, Arevalum secutus sum: Weitzius autem, qui commentarium in ed. sua (II. p. 424...507.) repetiit, primam habuisse non videNum exempla Paris. a. 1589. 1624. et Colon. Agrip. 1618. excusa et in catalog. libror. impress. bibl. Bodleian. atque edit. Londin. 1. 1. hanc Giselini recensionem exhibeant, me fugit.

tur.

[ocr errors]

36) Cf. Barth. Advers. IX, 20. XXI, 3. A. Chr. Eschenbach. dissert. acadd. (Norimberg. 1705.) p. 100.

37) opp. noviter ad mss. fidem recensita, interpolata innumeris a mendis purgata, notisque et indice accurato illustrata a M. Io. WEITZIO, P. L. Accesserunt omnium Doctorum virorum...observationes cum Glossis veteribus. Han

c*

« PredošláPokračovať »