Obrázky na stránke
PDF
ePub

lucum ligna cave ne portus occupet alter,
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas ;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
tertia succedant et quae pars quadrat acervum.
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.
mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
si posset centum scaenae praebere rogatus,

35

40

'qui possum tot?' ait: 'tamen et quaeram et quot habebo mittam.' post paulo scribit sibi milia quinque esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis. exilis domus est ubi non et multa supersunt

45

et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo,

si res sola potest facere et servare beatum,

hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
si fortunatum species et gratia praestat,
mercemur servum qui dictet nomina, laevum
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere hic multum in Fabia valet, ille Velina;
cui libet hic fascis dabit eripietque curule

:

cui volet importunus ebur.' frater, pater, adde;
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
quo ducit gula, piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
differtum transire forum populumque iubebat,
unus ut e multis populo spectante referret
emptum mulus aprum. crudi tumidique lavemur,
quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
digni, remigium vitiosum Ithacensis Vlixei,

35 quadrat AaReуg: quadret löpvRE
53 hic codd. plerique: is de Bentl.

saevum cett.

50

55

60

50 laevum Eo:

cui potior patria fuit interdicta voluptas.
si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
nil est iucundum, vivas in amore iocisque.
vive, vale. si quid novisti rectius istis,
candidus imperti: si non, his utere mecum.

VII

QVINQVE dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. `atqui,
si me vivere vis sanum recteque valentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
dissignatorem decorat lictoribus atris,

dum pueris omnis pater et matercula pallet,
officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febris et testamenta resignat.
quodsi bruma nives Albanis illinet agris,
ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
contractusque leget: te, dulcis amice, reviset
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
non quo more piris vesci Calaber iubet hospes
tu me fecisti locupletem. vescere sodes.'

[ocr errors]

'iam satis est.' 'at tu quantum vis tolle.' 'benigne.' 'non invisa feres pueris munuscula parvis.'

'tam teneor dono, quam si dimittar onustus.'
'ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.'
prodigus et stultus donat quae spernit et odit :
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.

68 si nil AaLEg

VII 6 dissignatorem codd. plerique: designatorem Avo. Epp. i. 5. 16

[blocks in formation]

Vid. ad

quodsi me noles usquam discedere, reddes
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
forte per angustam tenuis vulpecula rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
ire foras pleno tendebat corpore frustra.
cui mustela procul 'si vis' ait 'effugere istinc,
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.'
hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
nec somnum plebis laudo satur altilium nec
otia divitiis Arabum liberrima muto.
saepe verecundum laudasti, rexque paterque
audisti coram, nec verbo parcius absens :
inspice si possum donata reponere laetus.
haud male Telemachus, proles patientis Vlixei,
'non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae :
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.'
parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.
strenuus et fortis causisque Philippus agendis
clarus, ab officiis octavam circiter horam
dum redit atque Foro nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
cultello proprios purgantem leniter unguis.
'Demetri,'-puer hic non laeve iussa Philippi
accipiebat—' abi, quaere et refer, unde domo, quis,
cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.'
it, redit et narrat, Vulteium nomine Menam,
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum

29 vulpecula codd. omnes et schol. : nitedula coni, Bentl. entis vulg. schol. y sapientis E. Vid. ad Serm. i. 1. 38

25

30

35

40

45

50

55

40 pati

et properare loco et cessare et quaerere et uti,
gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
et ludis et post decisa negotia Campo.
'scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic
ad cenam veniat.' non sane credere Mena,
mirari secum tacitus. quid multa? 'benigne'
respondet. 'neget ille mihi?' 'negat improbus et te
neglegit aut horret.' Vulteium mane Philippus
vilia vendentem tunicato scruta popello
occupat et salvere iubet prior. ille Philippo
excusare laborem et mercennaria vincla,

quod non mane domum venisset, denique quod non
providisset eum. 'sic ignovisse putato

60

65

[ocr errors]

me tibi, si cenas hodie mecum.' 'ut libet.' ergo

70

post nonam venies; nunc i, rem strenuus auge.'
ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
tandem dormitum dimittitur. hic ubi saepe
occultum visus decurrere piscis ad hamum,
mane cliens et iam certus conviva, iubetur
rura suburbana indictis comes ire Latinis.
impositus mannis arvum caelumque Sabinum
non cessat laudare. videt ridetque Philippus,
et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
dum septem donat sestertia, mutua septem
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
mercatur. ne te longis ambagibus ultra

quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
sulcos et vineta crepat mera; praeparat ulmos,
immoritur studiis et amore senescit habendi.
verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
spem mentita seges, bos est enectus arando,
offensus damnis media de nocte caballum
arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.

58 certo codd. plerique: curto duo Cruquiani Bentl. illej negat ille Aayg 75 et iam adpπy: etiam cett.

75

80

85

63 neget

quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,
'durus' ait, 'Vultei, nimis attentusque videris
esse mihi.' 'pol me miserum, patrone, vocares,
si velles' inquit 'verum mihi ponere nomen !
quod te per Genium dextramque deosque Penatis
obsecro et obtestor, vitae me redde priori.'
qui semel aspexit quantum dimissa petitis.
praestent, mature redeat repetatque relicta.

metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

90

95

VIII

CELSO gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando
contuderit vitis oleamque momorderit aestus,
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
sed quia mente minus validus quam corpore toto
nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum ;
fidis offendar medicis, irascar amicis,
cur me funesto properent arcere veterno;

quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam ;
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
post haec ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
ut placeat iuveni percontare, utque cohorti.
si dicet 'recte,' primum gaudere, subinde
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.

93 ponere AayEg: dicere cett. Serm. ii. 8. 24

VIII 5 oleamve R'E Bentl.

5

IO

15

96 semel] simul codd. Vid. ad

12 ventosus codd. plerique comm.

Cruq. Servius (ad Verg. Aen. iv. 224): venturus 'omn. Bland.' λLq¥R®

Porph. ad Serm. ii. 7. 28

« PredošláPokračovať »