The Hawarden Horace

Predný obal
Smith, Elder & Company, 1894 - 91 strán (strany)
0 Recenzie
Recenzie nie sú overované, ale Google kontroluje prítomnosť falošného obsahu a po jeho identifikácii ho odstraňuje
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Populárne pasáže

Strana 6 - Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Strana 4 - Luctantem Icariis fluctibus Africum Mercator metuens otium et oppidi Laudat rura sui ; mox reficit rates Quassas indocilis pauperiem pati.
Strana 8 - Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusus liquidis urget odoribus Grato, Pyrrha, sub antro?
Strana 46 - Rectius vives, Licini, neque altum semper urgendo neque, dum procellas cautus horrescis, nimium premendo litus iniquum. auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula.
Strana 10 - Pyrrha, sub antrof cui flavam religas comam, simplex munditiis? heu quoties fidem mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora ventis emirabitur insolens, qui nunc te fruitur credulus aurea; qui semper vacuam, semper amabilem sperat nescius aurae fallacis. miseri, quibus intentata nites ! me tabula sacer votiva paries indicat uvida suspendisse potenti vestimenta maris deo.
Strana 38 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exilium impositura cumbae.
Strana 36 - Aequam memento rebus in arduis servare mentem, non secus in bonis ab insolenti temperatam laetitia, moriture Delli, seu maestus omni tempore vixeris, 5 seu te in remoto gramine per dies festos reclinatum bearis interiore nota Falerni. Quo pinus ingens albaque populus umbram hospitalem consociare amant...
Strana 18 - Plance, mero, seu te fulgentia signis Castra tenent, seu densa tenebit Tiburis umbra tui.
Strana 4 - Africum mercator metuens otium et oppidi laudat rura sui: mox reficit rates quassas indocilis pauperiem pati. est qui nee veteris pocula Massici nee partem solido demere de die spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae...
Strana 62 - Tithonum minuit senectus, et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora. te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae: mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere vulgus.

Bibliografické informácie