Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]
[ocr errors][ocr errors][graphic]
[ocr errors]

Cum adnotationes hujus libri germanice sint conscriptae, quisque facile conjiciet, hanc editionem semi-latinam eorum commodo factam esse, qui linguam germanicam non calleant, hymnos autem suis studiis utiles reddere cupiant. Οuod non adeo difficile factu esse viris doctis mihique amicissimis visum est, quum et variantes lectiones latine et loci scriptorum eadem vel graeca lingua afferantur, atque Ιnoc modo maxima jam pars operis eorum usui inserviat, qui utriusque linguae veteris notitiam habeant. Νeque diffiteor, studia hymnologica quam maxime augeri et extendi, si collectio haec in multorum manus veniat, qua excitentur et ipsi, thesaurum hymnorum e codicibus manuscriptis depromere eumque testimoniis patrum ornare. Ιtaque praefatione indicibusque latinis opus esse videtur, ut exteri et rationem hujus instituti bene perspiciant et libro commode uti possint; quocirca e praefatione germanica hic repetenda duxi, duae rationem illam explicant et confirmant, omissis, quae tantummodo ad rem literariam Germanorum faciunt exterisque parum utilitatis afferre

Videntur.

Si quis collectionem hymnorum instituit, eum praecipue spectare oportet, utrum id faciat pro usu ecclesiastico, nec ne, quod si illam rationem sequitur, textum hymnorum e libris ecclesiasticis colIigat, quemadmodum praescriptus est, nihilque vel immutare vel corrigere audeat, cum textus legitimus religiose servandus sit: si vero genuinam lectionem hymnorum investigare et restituere studet, regulas criticas et historicas adhibeat, quibus illam eruat et tueatur. Utraque collectio, tam ecclesiastica quam historica, suis regulis circumscribitur, ideoque neutram cum altera confundere vel interpolare licet.

Ωuae in hac editione historica hymnorum mihi praecipue advertenda duxerim, breviter exponam. Αc primo quidem accurata recensione textuum opus esse quisque videt, quam nonnisi ope codicum manuscriptorum institui posse aeque conceditur. Οmnes itaque bymni in hanc collectionem recepti e codicibus mss. depromti sunt, φuare illos praetermisi, guorum textum e fontibus restituere non potui, vel ad quos emendandos mihi mss. defuerunt. Ωuicumque enim maximam discrepantiam lectionis in editis hymnis animadvertit, nullo modo infitias ibit, nos huic malo nonnisi auctoritate manuscriptorum mederi posse, cum emendationes illo fundamento destitutae rem pejorem reddant atque conjecturis temere admissis textus corrumpatur potius quam corrigatur. Νam cum in his rebus ratio historica sequenda sit, temporum vicissitudines discernere oportet, ut textum cujuscunque hymni suo nativo, ut ita dicam, colore exprimamus et genuinum suae aetatis exemplum exhibeamus. Ωuodsi multos codices e0sque vetustissimos et optimos habueris, rem faciliori negotio exsequaris, si vero paucos, prudentia et temperantia opus est, ne quid nimis agas, sed aliis, qui copia manuscriptorum gaudeant, plura et

meliora proferre relinquas.

Αt codicum mss. conditio varia deprehenditur. Cum enim lingua

latina in provinciis dispersa et rusticitate corrupta paulatim emortua

[ocr errors]

sit, vestigia hujns ruinae haud pauca in libris manuscriptis remanserunt, quae subtiliori judicio discutienda sunt, ut et regulis linguae satisfacias et temporum indolem conserves. Inde mirum non est, vetustissimos hymnos plerumque et corruptos esse, cum in plurima apographa et sermonis vitia aliique errores irrepserint et a librariis longo tempore repetiti sint, ut vel multorum codicum auxilio fultus

locos depravatos aegre emendare possis.

Venio ad interpretationem hymnorum, quam aeque necessariam esse non est, quod dubitemus. Jam enim medio aevo multos scripίOres tam latinos quam graecos huic rei operam dedisse commentariosque hymnorum confecisse constat, cum ea tempestate hymnorum explicatio in scholis traderetur, ut pueri intelligerent, quid Canerent atque doctrinam christianam perpetua repetitione sacrorum altius imbiberent. Ωui scriptores ex instituti sui ratiοne id potissimum spectarunt, ut pueros in grammaticae et bibliorum sacrorum cognitione probe exercerent, guo factum est, ut commentarii interpretatione grammatica et biblica absolverentur, adnotationes autem criticae et excerpta sanctorum patrum rarissime adderentur. Cum vero hymnis in scholis non amplius utamur, illud genus commentariorum nostro aevo parum convenire videtur, atque quaeri potest, num explicatione Inymnorum indigeamus 2 Οuod si affirmaveris, altera quaestio oritur utrum commentarius e libris recentiorum scriptorum conficiendus sit, an potius testimoniis veterum patrum innitatur 2 Εquidem, quin h00 praeferendum sit, nullus dubito, quum et ipsi hymnographi e fontibus patrum hauserint, quos ut interpres sequatur, ambiguum esse non potest. Veteres enim scriptores christiani de rebus, quae in hymnis tanguntur, tam bene senserunt, ut operae pretium videatur, eorum sententias colligere, quibus quasi chrestomathiam egregie dictorum Ιhabeas atque cognoscas, quam apte hymnologia et scripta Veterum

christianorum inter se cohaereant et invicem illustrentur. . Αddidi

« PredošláPokračovať »