Obrázky na stránke
PDF
ePub

at bona pars procerum tacita libabit acerra.

funde merum genio. non tu prece poscis emaci, quae nisi seductis nequeas committere divis.

Fix

haut cuivis promptum est murmurque humilesque susurros tollere de templis et aperto vivere voto.

incluse

5

'mens bona, fama, fides haec clare et ut audiat hospes:
illa sibi introrsum et sub lingua murmurat ‘o si
ebulliat patruus, praeclarum funus' et 'o si
sub rastro crepet argenti mihi seria dextro
Hercule. pupillumve utinam, quem proximus heres
inpello, expungam, nam et est scabiosus et acri

[merged small][ocr errors]

est autem hic sensus et in Horatio [od. 1, 36, 10]: 'Cressa ne careat pulchra dies nota.' alloquitur Macrinum, hominem sane eruditum et paterno se affectu diligentem, qui in domo Servilii didicerat, a quo agellum comparaverat indulto sibi pretio aliquanto. 3 non tu, inquit, ea poscis emaci prece, quae nisi secreto optari non possunt propter turpitudinem ipsius voti; sed illa scilicet aperte petis, quae bonae fidei sunt. et notandum prece numero singulari, ut Horatius [od. 1, 2, 26] ‘prece qua fatigent virgines sacrae minus audientem'. 4 quia putant impia postulantes promissis votis deorum redimere voluntates. 5 acerra, patera in qua libatur. Vergilius [Aen. 5, 745] 'et plena supplex veneratur acerra'. aut acerra arca turis. tacita acerra autem ait pro ipsis tacitis, qui ideo palam non orant, ne iniqua eorum petitio audiatur. 10 hypallage. non praeclarum funus, sed quia praeclaram dat hereditatem. vel praeclarum funus si patruus ebulliat. ebullire autem proprie exspirare, metaphora sumpta a bulla, quae aliquo venti tenore sustentatur. quae bullae cum in aqua fiunt, cadentibus guttis rumpuntur et spiritum quo continentur emittunt. ex quo etiam proverbialiter dicitur homo bulla est'. 11 seria dolium fictile oblongum. 12 non utique cuius tutor sit, sed puerum adhuc intra pupillares annos constitutum et nondum suae tutelae, cuius secundus heres substitutus est, si efferatur. quem scabiosum biliosumque et vitiosum ideo dicit, tamquam ex hoc speret celerius moriturum. 13 tractum a militibus, qui expuncti dicuntur, dum foras a militia emittuntur. metaphora a bello, in quo cadente qui primus est, succenturiatur alius. itidem in stipen

[blocks in formation]

humilisque α 7 aperte aperito Ppr.

[blocks in formation]

10 Ebullit ap Ebullet 5

patrui & patru** P patruo p uel Ebullit patrui margo P 11 astro Ppr. crepat a 12 quam α 13 expungas α est α: nam est P namque est p

nam et

[ocr errors]

bile tumet; Nerio iam tertia conditur uxor'.
haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
mane caput bis terque et noctem flumine purgas.
heus age, responde minimum est quod scire laboro
de love quid sentis? estne ut praeponere cures

-

hunc cuinam? cuinam? vis Staio? an scilicet haeres?
quis potior iudex, puerisve quis aptior orbis?

hoc igitur, quo tu lovis aurem impellere temptas,
dic agedum Staio: pro Iuppiter, o bone' clamet
'Iuppiter'. at sese non clamet Iuppiter ipse?
ignovisse putas, quia cum tonat, ocius ilex
sulpure discutitur sacro quam tuque domusque?
an quia non fibris ovium Ergennaque iubente

succedit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

diis pro meritis accipiunt heredem, et primo mortuo secundus 14 nomen fictum est. Nerius quidam morte coniugum locupletatus faenerator factus est notissimus, de quo Horatius ait [sat. 2, 3, 69] 'scribe decem Nerio'. ille, inquit, nobilitatus coniuges tumulando, mea uxor nec aegrotare patitur. dos enim a cive Romano data, non ex patrio dicta nomine, si repudium non intervenerit, post mortem uxoris ad maritum pertinet. 15 tempore quo haec postulas tu, quisquis es avarus, putas te caste petere, si lotus petieris. lotus propterea quod nocturno coitu sis inquinatus. 19 nomen fictum, quomodo supra Nerio. Aelius Staius in Iuniano iudicio et consortio sedit, qui pecuniam a reo et accusatore accepit decepitque utrumque. erat ergo inter notissimos cives. Staius autem praetor tutelarius fuit, Gutta et Albus et ceteri praepositi fuerunt iudices, qui in Iuniano iudicio corrupti Oppianicum damnaverunt. 23 referuntur haec ad vota quae ad funus patrui et pupilli pertinent. at sese: facete exit. sensus autem est: lovi non videatur importunum quod Staio videtur?

25 sulfure pro fulmine. quia dum fulmen cecidit, loca vicina odore sulfuris implentur. unde sacrum dixit. 26 in usu fuit, ut augures vel aruspices adducti de Etruria certis temporibus fulmina transfigurata in lapides infra terram absconderent, cuius in paratione rei oves immolabantur. hoc ergo dicit: et quia necdum te fulmine perculsum sepelivit caesis hostiis Ergenna, ideo derides lovem? Ergennae nomen aruspicis fictum secundum morem Etruscorum.

14 ducitur Seruius Verg. georg. IV 256
git a
16 nocte a purgat a 18 est ut a
margo P: semel & P cuiquam? cuinam S
22 taio P staio p 23 ad a P 26
Ppr. iuuente P

15 poscat α

mer

19 cuinam bis iaio P 21 quod a ouium P ergenaque

[ocr errors]

triste iaces lucis evitandumque bidental,
idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Iuppiter? aut quidnam est qua tu mercede deorum
emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?
ecce avia aut metuens divum matertera cunis
exemit puerum, frontemque atque uda labella
infami digito et lustralibus ante salivis
expiat, urentis oculos inhibere perita;

tunc manibus quatit et spem macram supplice voto
nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in aedis:

[ocr errors]
[blocks in formation]

27 bidental dicitur locus secundo percussus fulmine, qui bidente ab aruspicibus consecratur, quem calcare nefas est. ergo bis eadem de caelo tacta, quae expiari non possunt nisi bidente, bidental; cetera fulgura immolata qualibet hostia procurantur.

30 lactes sunt loca in lateribus sub umbilico pube tenus adeo delicata, ut plagam ferre non possint. inde est quod lactidiatum dicimus, qui male sit calce percussus. vel certe lactibus intestinis pinguibus. vel ut alii dicunt, membranae sunt quibus cohaerent inter se intestina. 31 sunt aviae quaedam et materterae, quae statim puerum a cunabulis solutum votis suis diis caelestibus commendant, postulantes ei divitias formam vires eloquium. in hoc petendo ostendit vota hominum nimium esse importuna. metuens divum, ut Terentius [Phorm. 623] 'fugitans litium'id est timens lites. transit iterum ad vanas superstitiones mulierum, quae dum ad nutriendum infantes acceperint, eos digito turpi, id est medio, vel salivis expiari fascino putant. 33 infami digito ait medio, qui obscaenitatis est, ut ait Iuvenalis [10, 52] 'cum Fortunae ipse minaci praeberet laqueum mediumque ostenderet unguem'. sunt autem nomina digitorum haec: pollex salutaris infamis medicinalis ultimus. lustralibus salivis, purgatoriis liberantibus puerum ex omni malo, quod dicunt mulieres, fascino. 34 urentes, fascinantes. inhibere perita, id est prohibere ne fascinent. 36 Licinius Crassus inter Romanos locupletissimus fuit, ideo dives cognominatus. huius ergo divitias optat puero. alii volunt Licinum tonsorem ac libertum Augusti Caesaris significari praedivitem, cuius monumentum est pretiosi operis via Salaria prope urbem ad lapidem secundum. de hoc homine non invenustum Varronis epigramma fertur: 'marmoreo Licinus tumulo iacet, at Cato parvo, Pompeius nullo: credimus esse deos?' synecdochicos autem metri causa fecit

27 iacet p
uidental Ppr.
35 quant A quarit B

Exspica B
Ed. III

29 mercedeorum a 34 Expica A
36 lini a hedis a
2

[ocr errors]

'hunc optent generum rex et regina, puellae bunc rapiant; quidquid calcaverit hic, rosa fiat. ast ego nutrici non mando vota. negato, Iuppiter, haec illi, quamvis te albata rogarit.

poscis opem nervis corpusque fidele senectae. esto, age. sed grandes patinae tuccetaque crassa adnuere his superos vetuere lovemque morantur. rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque accersis fibra: 'da fortunare penatis,

40

45

dihaeresin nominis et a nomine cognomen disiunxit, ut Vergilius [Aen. 3, 161] 'non haec tibi litora suasit Delius aut Cretae iussit confidere Apollo'. interdum epitheton a nomine, ut [Aen. 3, 628] nec talia passus Vlixes oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.' ordo est: spem macram voto supplici modo in campos modo in aedes Licinii Crassi mittit dicens: da illi quantum Crassus habuit.

39 ast ego, inquit, contemptor divitiarum nolo a diis talia mihi impetrare nutricem, arguitque imperitos, qui nesciunt quid sit consequens optare. non mando. verbo usus est aruspicum, cum eis dicitur mando tibi ut maximum Iovem audias', ut quemadmodum procurationis assertio fit, ita fiat et in sacris et in prece.

41 fidele, robustum validum quod sustineat senectam quae morbis omnibus abundat. unde dictum est [Ter. Phorm. 574] senectus ipsa morbus est'. 42 tucceta. apud Gallos Cisalpinos bubula dicitur caro condimentis quibusdam crassis oblita ac macerata, et ideo toto anno durat. solet etiam porcina eodem genere condita servari. aut assaturarum iura. hinc Plotius Vergilii amicus in eadem regione est nominatus Tucca. iterum de hominum optationibus, cum petant ut fortes sint corpore et eadem fortitudo usque perseveret in senectam. sed hoc a diis non potest concedi, dum cotidie crapula ipsorum corpus corrumpit. 44 sunt alii qui poscunt sibi patrimonia augeri non sine damno, et petentes divitias ipsi prius impendunt sacrificia diis. et bene ad invidiam caeso bove dixit, quasi auctore rei familiaris, cultura enim boum ditescunt homines. Mercurio ideo dixit sacrificium facere, quod deus est lueri, quomodo supra dixit Herculem [v. 10] et o si sub rastro crepet argenti mihi seria dextro Hercule'. sed illum dixit absconditi lucri esse praesidem, Mercurium autem evidentis lucelli.

om. a

39 non nutrici mando Ppr. 40 haec 42 grandes P: pingens a pin45 Accessis a fibram

37 optent P: optet a
rogabit a 41 Poscit a
43 mirantur P morantur p
de a

gues S

P fibra p

da pecus et gregibus fetum'. quo, pessime, pacto,
tot tibi cum in flammis iunicum omenta liquescant?
et tamen hic extis et opimo vincere ferto
intendit: iam crescit ager, iam crescit ovile,

iam dabitur, iam iam' donec deceptus et exspes nequiquam fundo suspiret nummus in imo.

si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram, sudes et pectore laevo excutiat guttas laetari praetrepidum cor. hinc illud subiit, auro sacras quod ovato

50

55

47 iunices dicuntur aetate viridiores vaccae, inter vitulas et vaccas. iunices feminae, iuvenci masculi dicuntur. omenta sunt membranae quae exta continent. 48 fertum genus est panis vel libi, quod diis infertur a pontificibus in sacrificio. dictum autem fertum a ferendo. alii vas dicunt, quod ornatum certis speciebus sacris et refertum diis infertur. cum haec clamantem deus non audiat, tamen perseverat in voto et effecturum se putat quod improbe petit, donec omni re consumpta ad unicum redactus nummum, quem in exhausta arca sine censu invenit, superstitionem suam gemens excrucietur. non cessat deos sacrificiis fatigare, et sperando divitias futuras arcam suam exhaurit, quamdiu nullus nummus in fundo arcae suspiret. 50 decepta exspectatione et spe accessionis quae erat, dum pecunia usque ad ultimum consumpta nummum non defecerat, positum in imo, id est in fundo arcae, frustra iam gemitu et suspirio prosequente parium suorum. aut certe ipse suspiret, quia nihil videt in imo fundo nummorum, tropicos, ut [v. 5] tacita libabit acerra' pro ipse tacitus.

52 incusa dicit caelata, unde incus dicitur, a cudendo. 53 ideo laevo dixit pectore, quia in parte sinistra pectoris cor habemus. ut Iuvenalis [7, 158] 'culpa docentis scilicet arguitur, quod laeva in parte mamillae nil salit'. 54 laetari prae

trepidum. propter sudorem prae gaudio natum toto corpore trepidabis. vel quod ad laetitiam festinet. 55 ut auro putes numina delectari, quod tu diligis, et his vultus deaurandos existimes. ovato, sive quod ovo perfunduntur statuae, ut brattea melius inhaerescat, sive quod brattea talis est qualis ovi membrana,

47 flammis P: flammas α 48 At a festo a 49 aser a 51 fundo nummus in imo aut nequiquam f. n. in i. ex suspirantis persona alii 52 creterras α crateram argenti sudabit praetrepidum cor fecit Priscianus p. 219 ubi creterram liber unus aut alter incusasque Pincussaque p 53 laeto Puel leuo margo P

54 praetepidum α 55 subit α P

« PredošláPokračovať »