Obrázky na stránke
PDF
ePub

zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
res haut mira tamen citharoedo principe mimus
nobilis. haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis
nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina
damnat enim tales habitus, sed damnat et odit,
nec galea faciem abscondit, movet ecce tridentem,
postquam vibrata pendentia retia dextra
nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum
erigit et tota fugit agnoscendus harena.
credamus tunicae, de faucibus aurea cum se
porrigat et longo iactetur spira galero.
ergo ignominiam graviorem pertulit omni
vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor.
libera si dentur populo suffragia, quis tam
perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni?
cuius supplicio non debuit una parari
simia nec serpens unus nec culleus unus.

par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem

200

205

210

215

horrere, ut non in arena se locet, sed ut mimum agat. 198 non est turpe nobilem mimum agere, cum ipse imperator citharoedus sit et in scaena cantaverit. 199 nisi ut gladiatores sint nobiles. 200 mirmillo armaturae Gallicae nomen ex pisce inditum, cuius imago in galea fingitur. 201 per falcem supinam armatura Thracum intellegenda est, quibus proprium telum sica est.

203 indicatur armatura Gracchi spernentis armaturam secutoris. 207 credamus tunicae. de funiculis. de faucibus. quidam vestem gladiatoriam dicunt quam fibula pugnaturis mordet a faucibus. alii, qua Salii utuntur in sacris in modum organi utrimque decrescentibus virgulis purpureis. studium habebant qui munera edebant, ut extremas partes tunicae ad guttur ornarent,

haberent.

quo famam

208 pilleo quem habent retiarii. galerus est umero inpositus gladiatoris. huiusmodi aliquid, quo citius sparsum funem vel iactatam retiam colligat. 213 hoc ideo quia parricidis in culleo clausis ad poenam simia et serpentes iungi solebant. a Nerone autem mater occisa est et amita et uxor et Antonia Claudi

mimus] imu in

197 stupidis sed erasa s P 198 aut Ppr. litura P, uel natus margo 202 sed P: et p. sed-abscondit delebat Hermannus 203 faciem P: in margine erat uel frontem sed erasum *tridente P erasa t (male diuiserat scriba et rid-) 204 bi

est

brata Ppr. 205 effundit Ppr. 207 aurea ad tunicae referunt alii

208 iactetur***spira P

212 perferre P corr. W

dissimilem. quippe ille deis auctoribus ultor
patris erat caesi media inter pocula, sed nec
Electrae iugulo se polluit aut Spartani
sanguine coniugii, nullis aconita propinquis
miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes,
Troica non scripsit. quid enim Verginius armis
debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
prostitui Graiaeque apium meruisse coronae.
maiorum effigies habeant insignia vocis,
ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
syrma vel Antigonae personam vel Melanippae,
et de marmoreo citharam suspende colosso.

quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
nocturna et flammas domibus templisque paratis,
ut bracatorum pueri Senonumque minores,
ausi quod liceat tunica punire molesta.
sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;

filia, quae illi pro harum morte nubere noluit.

220

225

230

235

217 apertius

dixit quia et matrem et uxorem Octaviam eandemque sororem adoptivam et Britannicum fratrem adoptivum filium Claudi peremit.

218 Helenae vel Hermionae. 221 hoc ideo quia Nero Troados libros scripsit. unde et maxime insanivit, quia poeta fuit. Virgilius a. unus de coniuratis, qui Neronem occiderunt.

226 quia apud Isthmios agones victores apio coronantur. nam Nero Isthmiaco certamine inter citharoedos certabat et apio, ut mos erat, coronatus est. 229 in his nam personis Nero saltavit. Menalippus est qui Tydeum occidit. 231 exempla omnia colligit, quibus nobiles nihil virtutis fecerunt. 234 Allobrogae Galli sunt. ideo autem dicti Allobrogae, quoniam 'brogae' Galli agrum dicunt, ‘alla' autem aliud. dicti autem Allobroges, quia ex alio loco fuerant translati. 235 vestis ex charta facta pice in

Quid PW

221 uirgilius P corr. p 223 Quod Peyraredius et Maduicus: tyrannice P corr. p 225 cantu P Priscianus p. 419: uel saltu margo P 226 grateque Ppr. 229 antigonae personam

233 parastis w

menalippe P antigonaes tu personam menalippes pw. seu lahnius aut Hermannus ante personam, ego uel post p. addidi. melanippes 5 234 a sen- omnia in litura P, erasorum exitus pellucet -nores, uariae lectionis adest signum, nulla tamen apparet 235 Autsi P, erasa t

Ed. III

11

hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
municipalis eques, galeatum ponit ubique
praesidium attonitis et in omni monte laborat.
tantum igitur muros intra toga contulit illi
nominis ac tituli, quantum in Leucade, quantum
Thessaliae campis Octavius abstulit udo
caedibus adsiduis gladio, sed Roma parentem,
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Arpinas alius Volscorum in monte solebat
poscere mercedes alieno lassus aratro,
nodosam post haec frangebat vertice vitem,
si lentus pigra muniret castra dolabra;

240

245

hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum

excipit et solus trepidantem protegit urbem.

atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant

qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
nobilis ornatur lauro collega secunda.
plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt

lita, in qua ignibus ad poenam addicti ardere solent.

250

239 et

in omni monte 1. quia in montibus condita est Roma. legitur et ponte 1. propter Mulvium ubi Catilinae coniurati et Allobroges deprehensi sunt. 241 in Leucade q. propter Antonium et Cleopatram, quia bello navali sub Leucade promontorio Epiri devicti sunt ab Augusto. 242 ibi nam ab Augusto victi sunt Brutus et Cassius, ut Pompeius a Caesare. 244 non per adulationem,

ut Augustum. hoc nam differt ab Augusto Cicero, quia alter armatus, alter pacatus defenderit libertatem et civitatem. ut Lucanus [7, 62] Romani maximus auctor Tullius eloquii cuius sub iure togaq.'. 247 a centurione vapulando suo vertice frangi patiebatur Marius vitem, cum militat. 251 corvis avibus fuit miraculum ire ad maiorum cadaverum praedam, quia grandi statura sunt Galli. Virgilius [Aen. 8, 662] 'scutis protecti corpora longis'.

253 secundo lauro dixit, quia secundo loco triumphavit post collegam suum. 254 Decii pater et filius somnio moniti pro incolumitate populi Romani se devoverunt, alter bello Latino, alter bello Gallico. nam pater cum esset collega Luci Manlii Torquati,

239 attonitus Ppr. monte fuit in P ut in S, nunc est gente, in margine fuit uel gente, id nunc erasum est. glossa adscripta pro romanis. praeterea ponte S 241 minis ac t in litura P in corrupte P:siue non pw quod staret si sequeretur nedum aut numquam. sub Leucade S in enarratione, unda L. Weidner P: adscriptum uel iussus 253 lauru Ppr. cf. VI 79

246 lassus

nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
omnibus auxiliis atque omni pube Latina
sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
ancilla natus trabeam et diadema Quirini
et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.
prodita laxabant portarum claustra tyrannis
exulibus iuvenes ipsius consulis et quos
magnum aliquid dubia pro libertate deceret,
quod miraretur cum Coclite Mucius et quae
imperii fines Tiberinum virgo natavit:
occulta ad patres produxit crimina servus
matronis lugendus, at illos verbera iustis
adficiunt poenis et legum prima securis.

malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis

255

260

265

essentque somnio admoniti eam partem victricem fore cuius dux in proelio ceciderit, tum Decius calcaribus equo incitato in medios hostes irruit ibique pugnans interfectus est. cuius cum corpus milites liberare contenderent, cum plena sunt reversi victoria. hoc exemplo patris pro bello Samnitico et Tusco ab hostibus est filius interemptus. de quibus et Virgilius [Aen. 6, 825] 'quin Decios Brutosque. 259 Ocrisia Corniculana captiva. Servius Tullius. sextus a Romulo. 262 ipsius Bruti filii, qui a patre securi percussi sunt, portas aperiebant ut Tarquinius Superbus intraret.

264 Horatius Cocles cum fessos milites suos ab Etruscis videret, pontem Sublicium subduci iussit, ne protinus hostes ad urbem irent, et ipse solus interim exercitum Porsennae sustinuit, dehinc armatus Tiberim transnatavit ad suos. 265 Cloelia virgo. haec inter obsides data Porsennae a Romanis simulans ritu patrio velle se in ripa Tiberis cum ceteris virginibus sacra facere, ablegatis custodibus transnatavit, et per legatos a Porsenna recepta in tanto honore habita est, ut cum ceteris obsidibus in patriam remitteretur. huius causa et statuam equestrem meruit inauratam.

267 Vindicius servus qui indicavit filios Bruti Tarquinio portas velle reserare. quos pater securi feriit, servum autem ut conservatorem patriae manu misit et ut delatorem dominorum cruci

256 atque corr. ex quae P

pube P: superscriptum uel plebe 259 trabea P 260 altissimus P corr. in ultimus 264 cum choclite P adposito signo uariae lectionis, ea in margine plane deleta est 266 Occulta, a ex e? P produxit P: superscriptum 269 thersites] er in rasura P. fuit in margine alia

uel eduxit

lectio, ea nunc oblitterata est

Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, quam te Thersitae similem producat Achilles. et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo; maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

270

275

SATVRA IX

Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
occurras fronte obducta ceu Marsya victus.
quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola dum Rhodopes uda terit inguina barba?
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non invenit. unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
vernam equitem, conviva ioco mordente facetus
et salibus vehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem

[blocks in formation]

273 Romulus ut

adfixit. quod factum matronae planxerunt. augeret populum Romanum, secutus Atheniensium morem asylum in luco constituit. 275 servus aut infamis vel latro. fertur nam

latronum aut perditorum collegisse populum.

IX 1 in hac satura Naevulus philopygista queritur, quod divites cinaedi avarissimi sint, et nihil de obsequio libidinis possit adquirere. 2 Marsia victus. aut proprie a deo, quem Apollo vicit. aut advocatus temporis illius. 4 Ravola. rabula. a facto etymologiam nominis sumpsit poeta. 5 servus, inquit, colapho percutitur Rabula autem cum lambeat inguina crustula. species operis pistorii.

a nobis si placentam linguat; feminarum, inpunitus incedit.

C

Lucilius gustavi crustula solus'. 8 qui ei scilicet pecunias cre

[blocks in formation]

270 uulcaniaque ex uulcanique P

pomeria loca appel

IX titulus in P quaerela (querela p) neuoli de rege inpudico

5 delebat Guietus crustulas P eruo addidit p 6 erit P mutatum in erat 9 certa P erasa e opinor

« PredošláPokračovať »