Obrázky na stránke
PDF
ePub

spes superest. tu tantum erucis inprime dentem.

'haec exempla para felicibus. at mea Clotho et Lachesis gaudet, si pascitur inguine venter.

135

o parvi nostrique Lares, quos ture minuto aut farre et tenui soleo exorare corona,

quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus

a tegete et baculo? viginti milia faenus

140

pigneribus positis, argenti vascula puri,

sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum, qui me cervice locata securum iubeant clamoso insistere circo;

sit mihi praeterea curvus caelator, et alter

qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.

quando ego pauper ero? votum miserabile, nec spes his saltem; nam cum pro me Fortuna rogatur, adfixit ceras illa de nave petitas,

quae Siculos cantus effugit remige surdo.'

145

150

tu

134 spes s. multos inberbes habes tibi crescentes.

138 te139 quando

tantum erucis. dicitur haec herba ad coitum inflammare et vires dare. 136 usque adeo infelix sum, ut vix industria inguinis ad victum sufficiat. 137 tus minutum manna vocant. nui corona exorare, id est coronatos floribus precari. ego f. constituam, conponam, habeam. aut certe quia in ceris vota figuntur apud templa. 140 a mendicitate. deest ut sint'.

142 sed quam Fabricius. plus sibi decem libris argenti petit. Fabricius censor collegam suum notavit in senatu, quia supra decem libras argenti unam fiolam invenit. antea enim non licebat senatori plus habere. 143 lecticarios ait. quorum laturas locem et securus circenses spectem. alii, ut ipsi ferant in lectica. 146 qui multa f. id est opifices servi argentarii, laboriosi anaglypharii plastae. archetypus. 147 non dico dives. ut pauper, inquit, quando ero? nam modo nec pauper sum. ut Terentius [haut. 228] 'nam mihi nihil esse religio est dicere'. 149 ad auriculas. id est surda est. 150 Vlixis, ut periculum Sirenarum posset evadere.

134 inprime, e ex a P post 134 legitur in P uersus a p expunctus Gratus eris tu tantum faucis inprime dentem. hunc addendum superioribus (erucis) Vahlenus censuit, ego ex diuersa uersus 133 lectione ortum esse conieceram alter amator Gratus erit 136 gaudet P, t ex n? in litura uix capiente nt: gaudent w 139 fiam P corr. p quod P 143 mysorum P tum mos- tum moes- locata pw: locata P, erasum aliquid amplius quam m. locatum Heinrichius 146 multa Ppr. 148 rogatur ex uocatur P. hoc restituendum 150 eff- ex

puto

*

149 Adfixit P: uel figit margo. Adfigit w

LIBER QVARTVS

SATVRA X

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula. quid enim ratione timemus

aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te conatus non paeniteat votique peracti?

5

evertere domos totas optantibus ipsis

di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur

militia; torrens dicendi copia multis

et sua mortifera est facundia, viribus ille
confisus periit admirandisque lacertis,
sed plures nimia congesta pecunia cura

strangulat et cuncta exuperans patrimonia census
quanto delphinis ballaena Britannica maior.
temporibus diris igitur iussuque Neronis.
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
tota cohors: rarus venit in cenacula miles.
pauca licet portes argenti vascula puri

nocte iter ingressus, gladium contumque timebis
et motae ad lunam trepidabis harundinis umbram:
cantabit vacuus coram latrone viator.

prima fere vota et cunctis notissima templis

[blocks in formation]

X 1 τgóños ovvεzdozý. a parte totum. nam cum occidentem significat aut orientem poeta, locum posuit breviter conplexus orbem. nam Gades sunt in Atlantico mari Hispaniae proximae, ubi se angustissimo divortio inter columnas Herculis in mediterraneos sinus Oceanus infundit. 9 abundans eloquentia aut fluens. 11 ut Milo Crotoniates, qui cum arbores manibus scinderet, bracchia eius occupata sunt, et a lupis consumptus est. 13 strangulat. apoplexin passi moriuntur. berium et divites.

14 metaphora. in Ti

21 et mota ad lunam. ut Virgil. [Aen. 2, 22 vult generaliter intelligi

755] simul ipsa silentia terrent'.

etf-P subscriptum in Piunii iuuenalis saturarum liber tertius explicit | incipit liber quartus saturarum feliciter | saturarum X praescriptum in P de uotis contrariis

Р

9 et ante torrens add. p

7 domos ex domus? opstantibus Ppr. 11 perit P 16 praediuitiis horcos Ppr. 21 mota Ppr. recte puto umbras ex umbram p umbra floril. Frisingense recte puto

[blocks in formation]
[ocr errors]

divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto
nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur
fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes
gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
iamne igitur laudas quod de sapientibus alter
ridebat, quotiens de limine moverat unum
protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?
sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
perpetuo risu pulmonem agitare solebat.
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
praetextae trabeae fasces lectica tribunal.
quid si vidisset praetorem curribus altis
extantem et medii sublimem pulvere circi
in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem
ex umeris aulaea togae magnaeque coronae
tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
quippe tenet sudans hanc publicus, et sibi consul
ne placeat, curru servus portatur eodem.
da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,

[ocr errors][merged small][merged small]

hoc poeta. figurate in Nerone. 24 usque ad Cerealem praefectum in foro Traiani arcas habuerunt senatores, in quibus argentum aut pecunias tutius deponebant. propterea et locus ipse in quo erant arcae positae, Opes dictae sunt. 25 bene poeta, ut ostenderet paupertatem innocuam a crimine et divitias malis oppressas, vasa potoria ad demonstrandam diversitatem posuit. 27 ideo quia vinum splendescit in auro. 29 duo sapientes philosophi Democritus et Heraclitus erant, quorum Democritus actus hominum omnes ridebat, Heraclitus vero flebat. 33 quia ex splene risum dicunt gigni. 34 in civitatibus illis non erant praetextae, qua38

rum Tarquinius Priscus usum invenit et Romae intulit. mappam mittentem in circo consulem describit poeta. nam tunicam lovis togam palmatam dixit. vestem Tyria purpura confectam. hoc est Serrana ut Virg. [g. 2, 506]'ut gemma bibat et Serrano dormiat ostro'. 39 eleganter aulaea, quasi latis velis. Cicero [Cat. 2, 22] 'velis amictos, non togis'. 43 virgam quam consules

30 Proctuleratque P Protuleratque sed c post o superser. S auctor P: adscriptum uel alter 31 cuius P corr. in cuiuis (glossa alicui) 35 Praetexta etrabeae P: Praetexta trabeae florilegium S. Galli Praetexta et trabeae p 37 mediis sublimen P medio p. glossa supra circi legitur theatris

illinc cornicines, hinc praecedentia longi
agminis officia et niveos ad frena Quirites,
defossa in loculos quos sportula fecit amicos.
tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
occursus hominum, cuius prudentia monstrat
summos posse viros et magna exempla daturos
vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur?
propter quae fas est genua incerare deorum?

quosdam praecipitat subiecta potentia magnae
invidiae, mergit longa atque insignis honorum
pagina. descendunt statuae restemque sequuntur,
ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
caedit et inmeritis franguntur crura caballis,
iam strident ignes, iam follibus atque caminis
ardet adoratum populo caput et crepat ingens
Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

portant, quia supra aquilast. 45 in candidis togis officium facientes. 46 non amor verus. 47 tunc quoque invenit Democritus materiam risus, cum haec quae in urbe fiunt necdum essent reperta. 50 Abderita nam fuit Democritus, ubi stulti solent nasci. 52 fortunam contemnere, nihil se habere quod ab ea expectaret. quin immo infami digito ei turpiter insultabat. 54 petuntur. ut Democritus dixit. 55 in signis. insignare. vota facere. 57 aenea pagina quae ante imaginem eorum stans omnes eorum gradus honorum inscriptos continet, quam nunc dicunt tabulam patronatus. 59 si intacta, nova. si inpacta, percussa, ab eo quod est inpingo. 60 nam poeta equestres statuas et consulares dixit inmerito poenam sustinere, aut ad restem trahi, quod ait 'sequi, aut caedi et conflari, cum illi quorum fuerunt, propriis moribus dignam sustinuerunt sententiam. 63 Seianus

fuit Tiberio usque adeo carus amicus, ut nihil esset quod ei a Tiberio petenti negaretur. et iam de eo cogitavit necando dispositis coniurationis sociis, ut occiso Tiberio ipse regnaret. cum hoc cog

46 loculos P ut uidetur, nunc grandis macula est indicans i: loculis w 47 Tunc P mutatum in Tum 50 Uerbacum Ppr. 54 aut perniciosa PW: quae inserui uel Doederlinus ut Munro. aut ne p. petantur Lachmannus 55 incerate Maduicus 57 atque] uel aut superscr. P

59 intacta S

[blocks in formation]
[ocr errors]

sed quid

65

70

[ocr errors]

75

[ocr errors]

pone domi laurus, duc in Capitolia magnum
cretatumque bovem: Seianus ducitur unco
spectandus, gaudent omnes. 'quae labra, quis illi
vultus erat. numquam, si quid mihi credis, amavi
hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
delator quibus indicibus, quo teste probavit?'
nil horum; verbosa et grandis epistula venit
a Capreis. 'bene habet, nil plus interrogo.
turba Remi?' sequitur fortunam ut semper et odit
damnatos. idem populus, si Nortia Tusco
favisset, si oppressa foret secura senectus
principis, hac ipsa Seianum diceret hora
Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli
vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim
imperium fasces legiones omnia, nunc se
continet atque duas tantum res anxius optat,
panem et circenses. 'perituros audio multos.'
nil dubium, magna est fornacula. 'pallidulus mi
Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;
quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax
ut male defensus. curramus praecipites et
dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.

80

85

novisset Tiberius, super eius crimine epistulam ad senatum misit. et sic per consules damnatus est cum omni progenie sua, usque adeo ut filiam eius virginem iuberet senatus a carnifice stuprari et sic occidi, ut iure videatur fuisse occisa. secunda. quia praefectus urbi fuit. secundus a Caesare. breves aut vasa turpia. bovem duc ad Capitolia magna'. populum principes solent scribere. nam Nero habitabat.

с

64 sartago m. conchae 66 candidum. ut Lucilius cretatumque 71 multa nam superflua ad 72 insula in Campania. ibi

74 Fortunam vult intelligi poeta, quae

apud Nyrtiam civitatem colitur, unde fuit Seianus.

75 si ut

cogitabat Seianus occidere factione Tiberium potuisset favore Fortunae, modo Augustus esset. 77 hoc est post Augusti monarchiam. ex quo nemo ambit ad populi honores. 83 aut patronus aut domnipraedius. 84 Tiberius Nero quasi insanus.

64 matellae P: patellae p 65 laurus P mutatum in lauros 67 in carmine omissus in margine P adscriptus atramento eodem

70 indiciis p

adscriptum in marg. an Panin in ras. P

probabit Ppr.
74 nursia p
82 pallidulus mi

aliud, pallidus ante? quale expulit glossa

73 Turbare mi P tremens

78 effugit p 81 Paniu pw: pallidus mihi P. latet

« PredošláPokračovať »