Obrázky na stránke
PDF
ePub

fallaciis fucata: Iuuenalis iste Aquinates fuit id est de Aquino oppido temporibus Neronis Claudii imperatoris. prima aetate siluit. ad mediam ferme aetatem declamauit. unde et quasi diu tacens ab indignatione coepit dicens 'semper ego auditor tantum?' fecit quosdam uersus in Paridem pantomimum, qui tunc apud imperatorem plurimum poterat. hac de causa uenit in suspicionem, quasi ipsius imperatoris tempora notasset, sicque sub obtentu militiae pulsus est urbe. ita tristitia et angore periit.

SIDONIVS APOLLINARIS carm. IX 269

non qui tempore Caesaris secundi
aeterno incoluit Tomos reatu,
nec qui consimili deinde casu

ad vulgi tenuem strepentis auram

irati fuit histrionis exul.

JOHANNES MALALA chron. X p. 341 Chilm. ὁ δὲ [αὐτὸς βασιλεὺς] Δομετιανὸς ἐφίλει τὸν ὀρχηστὴν τοῦ πρασίνου μέρους τῆς Ρώμης] τὸν λεγόμενον Πάριδα, περὶ οὗ καὶ ἐλοιδορεῖτο ἀπὸ τῆς συγκλήτου [Ῥώμης] καὶ Ἰουβεναλίου τοῦ ποιητοῦ τοῦ Ῥωμαίου ὡς χαίρων εἰς τὸ πράσινον]. όστις βασιλεὺς ἐξώρισε τὸν [αὐτὸν] Ἰουβενάλιον τὸν ποιητὴν ἐν Πενταπόλει ἐπὶ τὴν Λιβύην, τὸν δὲ ὀρχηστὴν πλουτίσας ἔπεμψεν ἐν Ἀντιοχείς· ὃς κτίσας οἶκον καὶ λουτρὸν ἔξω τῆς πόλεως ἐκεῖ τελευτᾷ.

3

SVIDAS Ιουβενάλιος ποιητὴς Ῥωμαῖος. οὗτος ἦν ἐπὶ Δομετιανοῦ βασιλέως Ρωμαίων. ὁ δὲ Δομετιανός et cetera omissis quae uncis inclusa sunt superius.

AMMIANVS XXVIII 4,14 quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes. RVTILIVS NAMATIANVS I 603

huius vulnificis satura ludente Camenis

nec Turnus potior nec luvenalis erit.

JOHANNES LYDvs de mag. I 41 Τούρνος δὲ καὶ Ἰουβενάλιος καὶ Πετρώνιος αὐτόθεν ταῖς λοιδορίαις ἐπεξελθόντες τὸν σατυρικὸν νόμον παρέτρωσαν.

SVLPICIAE ET TVRNI

QVAE FERVNTVR

M editio Merulae a. 1498 et 1509 Veditio Vgoleti a. 1499 et 1501

SVLPICIAE CARMEN -LXX

Musa, quibus numeris heroas et arma frequentas,
fabellam permitte mihi detexere paucis.
nam tibi secessi, tecum penetrale retractans
consilium. quare nec carmine curro Phalaeco,
nec trimetro iambo, nec qui pede fractus eodem
fortiter irasci discit duce Clazomenio;
cetera quin etiam, quot denique milia lusi
primaque Romanos docui contendere Graiis
et salibus variare novis, constanter omitto,
teque, quibus princeps et facundissima calles,
aggredior. precibus descende clientis et audi.

dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum
cogitat? an terras et patria saecula mutat,
quasque dedit quondam, morientibus eripit artes,
nosque iubet tacitos et iam rationis egentes
non aliter, primo quam cum surreximus arvo,
glandibus et purae rursus procurrere lymphae?
an reliquas terras conservat amicus et urbes,
sed genus Ausonium Romulique exturbat alumnos?
quid? reputemus enim: duo sunt quibus extulit ingens
Roma caput, virtus belli et sapientia pacis.
sed virtus agitata domi et socialibus armis
in freta Sicaniae et Carthaginis exilit arces
ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem.

5

10

15

20

2 pacis

Queritur de statu reip. et temporibus Domitiani MV Heinsius 3 secessit M 4 phaleuco V 5 trimetro nec qui fractus pede iambus eodem Lachmannus 6 didicit Vinetus 7 quod denique MV: quondam quae Heinsius 10 et MV: o lahnius 12 quid non 15 tacitas V

Iahnius
22, transposuit Vinetus
Pithoeus
Baehrens

8 Romanas Vinetus 14 morientis coni.

egenos V post 15 ponunt MV 20 21

16 aeuo Auantius

18 amicas M 19 Remulique Scaliger
23 exiit Pithoeus exciit Lachmannus

17 procumbere extirpat

artes M

« PredošláPokračovať »