Obrázky na stránke
PDF
ePub

stemmate quod Tusco ramum millesime ducis,
censoremve tuum vel quod trabeate salutas?
ad populum phaleras, ego te intus et in cute novi.
non pudet ad morem discincti vivere Nattae.
sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum
pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto
demersus summa rursus non bullit in unda.
magne pater divum, saevos punire tyrannos
haut alia ratione velis, cum dira libido
moverit ingenium ferventi tincta veneno:
virtutem videant intabescantque relicta.
anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci

30

35

28 an oportet te arrogantia inflatum dissilire, quod in aliquo nobili Tusco stemmate millesimus a magno auctore numereris et ramum aliquem ac lineam quasi successionis a genealogo in stemmate notatus obtineas? vel quod in equitum Romanorum recognitione donis militaribus insignis censorem tuum salutes? cognitio enim equitum Romanorum censoribus erat subiecta, quae nunc consulum est officii. 31 discinctum dicit negligentem et perditum, ut Horatius [epod. 1, 34] 'discinctus aut perdam nepos'. vel discinctum obesum et ventriosum luxuria, qui cingi non possit. nam ob pinguedinem calluisse hunc Nattam induxit. quod potest ab Horatio videri translatum, qui ait [sat. 1, 6, 123] 'ungor olivo quo non fraudatis immundus Natta lucernis. apud utrumque Natta nomen fictum est. alii dicunt Nattam fuisse quendam luxuriosum, qui patrimonium suum perdiderit et nobilitatem male vivendo exturpaverit. 33 pinguedo enim non est latinum. 34 sicuti quos vorago caenosa absorbet, non remissos in altum undarum facies ebullit, ita hos quoque quos magnitudo criminum mersit, necesse est vitiorum mole gravatos nescire quomodo virtutem agnoscant vel qua arte sceleribus careant.

37 nunc animi venenum ait. ideo ferventi. metaphora a lana, quae corrupta ad pristinum colorem reverti non potest. 39 an maiora tormenta passi sunt ii quos Phalaris Agrigentinorum tyrannus tauro aeneo torquebat inclusos, aut gravior sollicitudo Democraten philosophum torsit, quem Dionysius tyrannus opes et felicitatem mirantem invitavit ad cenam apposito que apparatu omni magnis epulis frui iussit, sed ita ut gladius ligatus saeta ex laquearibus supra cervices eius penderet, quam torquentur huiusmodi cogita

28 ius coramum ille sime Ppr. Aen. III 382 Priscianus p. 208 et 211: censor tibi cognatus est uel quod ipse es 34 rursum S 37 Mouerat a

29 Censoremue P Seruius Censoremque α. uel quod eques R. 31 districti α

[ocr errors]

et magis auratis pendens laquearibus ensis
purpureas subter cervices terruit, "imus,
imus praecipites" quam si sibi dicat et intus
palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?

saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
grandia si nollem morituri verba Catonis
discere et insano multum laudanda magistro,
quae pater adductis sudans audiret amicis.

iure etenim id summum, quid dexter senio ferret,
scire erat in voto, damnosa canicula quantum
raderet, angustae collo non fallier orcae,

neu quis callidior buxum torquere flagello.

40

45

50

tionibus, cum se decipi intellegunt nec tamen corriguntur et apud se ita murmurant, ut nec uxoribus credant, ut secretum eorum ea nesciat, quae scire debuerat? 44 merito, inquit, mihi lippitudinem accersebam, ne Catonis deliberativam recitarem, utrum moreretur an non, aut quibus verbis uti potuit, cum se destinaret interficere. oculi autem oleo tacti perturbabantur ad tempus, ut turbatis oculis ad scholam non iret. 46 non sano m. 1. m. id est nimis sano, ut est illud Vergilii [Aen. 3, 443] 'insanam vatem aspicies' pro valde sanam. aut certe insano, qui discipulorum suorum carmina laudabat, cum aliorum debuerant iudicio comprobari. 48 dextrum senionem dicit propitium, quia in iactu talorum semper boni aliquid affert. aut senio maior missus. ut scaeva.

tali in hoc loco tres tesserae sunt numerum impressum tenentes in alea. senio autem et canicula et Venus propria nomina iactus tesserarum sunt. verbi gratia, dum tres seni proveniunt, is iactus senio est. in quo notandum quia interdum etiam est sinister. dum vero tres uni, canicula. Venus autem, dum iactus iuxta rationem numeri optime conectuntur, quam conexionem unio id est canicula in fine tabulae efficere solet. 49 canicula pro

cane, quae in calculis ex omni iactu talorum quinque detrahit, excepta Venere, in qua sola prodest. canicula genus aleae quod de numero quinque subtrahat. 50 collo amphorae ex distanti loco ait nuces mittere, ut manus non erret. qui ludus ubique celebratur. ita praestat, cum extra collum missas nuces colligat. ludo nucum orcae collum ponitur, et qui certo iactu iacit in eodem collo, victor existit.

45 morituro uerba catoni Dicere P 46 et insano α: non sano P 48 summo et feruet : summum et ferret etiam Priscianus de fig. num. 7 GLK. III p. 415 torquaeret a

duor a

50 Raderet et angustae P 51 cali

haut tibi inexpertum curvos deprendere mores,
quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
invigilat siliquis et grandi pasta polenta.
et tibi, quae Samios diduxit littera ramos,
surgentem dextro monstravit limite collem.
stertis adhuc laxumque caput conpage soluta
oscitat hesternum dissutis undique malis?

est aliquid quo tendis et in quod derigis arcum,

55

60

52 aut interrogative aut pronuntiative legendum. non illi esse incognitum pravos et turpes et peccantes mores, quos curvos appellavit a corpore curvo, corripere. ergone vidisti dextrum litterae Pythagoricae? aut magis pronuntiative: certe degustasti philosophiam. 53 quaeque docet sapiens. Atheniensium porticum dicit, in qua picta erat pugna Atheniensium et eorum, qui cum Persa ad oppugnandam Graeciam venerant, gesta apud Marathonios campos. quam porticum sapientem dixit, quoniam sapientes in ea philosophabantur. ex qua etiam stoici dicti sunt, graece enim porticus oroά dicitur. quam etiam Πεισιανάκτειον vocant.

55 naturalibus cibis vivere contenta, id est leguminibus et farre. vel victu facili esuriem suam implens. aut quia philosophi non utantur carne, dicentes animas animabus non debere dari. unde Ovidius [met. 15, 88] 'heu quantum scelus est in viscere viscera condi, congestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animam animantis vivere leto. 56 quae Pythagoras Samo insula ortus praecepit, qui Y litteram ad modum humanae vitae figuravit. quae in infantia vel initio monitione paedagogi et paterno metu insecta est. at postquam in adulescentiam quis venerit, dividitur. et in sinistra parte rami velut vitia sunt, quae devexior facilem ad se praestat ascensum. est altera dextera in qua virtutis opera celebrantur, arduum ac difficilem limitem pandens. quem qui evaserint, quieta sede excipiuntur. quas partes quisque ab anno sexto decimo obtinebat, in iis fuerat staturus.

58 crapula marcidus, vix caput sustinens iuncturis maxillarum extensis in rictum et vehementer patefactis. 59 crapulam significat. ut est illud Vergili [ecl. 6, 15] inflatum hesterno venas ut semper laccho'. 60 proposuistine tibi aliquod genus vitae quod sequi debeas et in quo nervos animi extendas? an vagus sine proposito

quo a

52 hinc noua satura incipit in P, cui titulus est ad eosdem 54 insomis P corr. p 55 grande P corr. p 56 deduxit ap litora P 57 collem & P: callem p

dirigis ap dirigas P

59 Hoscitat a 60 in

[ocr errors]

an passim sequeris corvos testaque lutoque
securus, quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
poscentis videas: venienti occurrite morbo,
et quid opus Cratero magnos promittere montis?
discite, o miseri, et causas cognoscite rerum:
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
quis modus argento, quid fas optare, quid asper
utile nummus habet, patriae carisque propinquis
quantum elargiri deceat, quem te deus esse
iussit et humana qua parte locatus es in re.
disce, nec invideas, quod multa fidelia putet

[blocks in formation]

vitam peragrans, ut libuit, omnia facis, corvos lapidibus insectaris? quod est inertium et stultorum indicium. corvi enim instabiles sunt huc illuc transvolantes, et non curant aut in alta arbore sedere aut in palustribus aquaticisque locis, et adulteros figurant. 63 stulte solent quidam inveteratis vitiis medendi remedia implorare, cum utique primo cavendum sit, ne quis sanis membris morbus inrepat. allegoricos. a medicis tractum. elleborum medicaminis genus est, quod hydropici saepe bibunt, quod si nimium sumpserint, necat. 65 in proverbio est 'montes aureos'. quid prodest post morbos sera remedia quaerere et Cratero medico multa promittere? hic Craterus Augusti temporibus nobilis fuit medicus, de quo Horatius dicit [sat. 2, 3, 161] 'non est cardiacus, Craterum dixisse putato'. per hunc omnem medicum vult accipi. 66 discite o miseri et causas cogn. r. id est philosophiam. dicit unumquemque debere discere omnium rerum rationem, ut sciat quid ipse est et ob quam causam natus est, sed et finem vitae intueri et quae fugiat, quae exoptet, quem modum in cupiditate teneat, quod bonum, quod asperum nummus habeat, vel quantum suis parentibus largiri oportet. ut Vergilius sapientem felicem esse dixit [g. 2, 490] 'felix qui potuit rerum cognoscere causas'. discite ergo aut naturalem philosophiam aut moralem. 69 asper nummus aut male partus aut criminosus. 73 disce philosophiam. et non invideas divitibus, quod sapientiae non est. in quorum cellariis tanta est dapum abundantia, ut etiam putrescant epulae quae con

62 bibis a

63 Hell-α 66 Discite o aP Augustinus ciu.
et o m. causas io Barthius uos
68 au Ppr. mecae α
quam Ppr.
70 Vt ille Ppr. 71 largiri α

d. 11 6: Disciteque o aut Discite
Guietus 67 gignimus α

69 argenti Augustinus
Augustinus 73 inuidias α

in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
et piper et pernae, Marsi monumenta clientis,
maenaque quod prima nondum defecerit orca.
hic aliquis de gente hircosa centurionum
dicat: "quod sapio, satis est mihi.
non ego curo
esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
obstipo capite et figentes lumine terram,
murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
atque exporrecto trutinantur verba labello,
aegroti veteris meditantes somnia, gigni

de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti.

[merged small][ocr errors][merged small]

sumi prae multitudine non possunt. quae cellaria muneribus pin-
guium Vmbrorum vel clientum referta sunt, quibus defensionem
patrocinando praebent. bene penu dixit, non penore, ut Ver-
gilius [Aen. 1, 704]. inter cunctas quas tibi partes iniunxerit
deus in convictu qui cum hominibus est, summa omnium est philo-
sophari. nec te abstraxerit admiratio abundantiae et potentiae
causidicorum, quod plerisque iuvenibus accidit. 76 maena sal-
samenti genus est ex pisce minuto. 77 hircosa dixit aut ab
odore corporis, quia ex multo labore et cibo et somno fetidum
sudant, aut ad mores barbaros rettulit, quod eorum quidam dici
putidi solent.
79 non curo esse hoc quod Arcesilas philo-
sophus aut Solon qui apud Athenienses philosophus et legislator
erat. Solones sane more Romano dixit, ut Catones Camillos
Drusos. aerumnosi autem, quia frugalitas philosophorum misera
videtur luxuriosis et prodigis. eo quod animum colentes corporis
cultum abiciant. Arcesilas Scythi filius Pitanaeus, Cyrenaicus
philosophus perfectissimus fuit, qui Academiam primus invenit.

80 obstipo. id est inclinato et gravitatem simulante et cum obliquitate fixo. 84 prima physicorum quaestio est et de qua inter omnes convenit, nihil de nihilo nasci et nihil in nihilum solvi. negat centurio velle se discere et dicit ita: philosophi sibi oculis formant, de quibus scripturi sunt, ut diuturna infirmitate homines, quia siccitate febrium et insomnitate diversorum imagines oculis eorum formantur. stoici asseverant non posse ad nihilum aliquid reverti et aliquid non in nihil resolvi. nam corpus atomis constat, cum decidit, in atomos dissolvitur.

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »